Ericus Hobsbawm

E Vicipaedia
Ericus Hobsbawm ad festum litterarium Hayae anno 2011 contionem dat

Ericus Hobsbawm ( Eric John Ernest , saepius E. J. Hobsbawm ; Alexandriae natus die 9 Iunii 1917 ; Londinii die 1 Octobris 2012 mortuus) fuit Anglicus rerum historicarum mundi et politicarum scriptor ; fuit etiam sodalis factionis communisticae Angliae.

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Parentes fuerunt Leopoldus Percy Hobsbaum [1] et Helena "Nelly" Grun, ambo stirpis Iudaicae . Puer Vindobonae Berolinique habitabat, sed parentes cum eo Anglice loquebantur. Deinde Anglice , Germanice , Francogallice , Hispanice , et Italiane loqui, atque Nederlandice , Lusitanice , et Catalanice legere potuit. Fuit alumnus Collegii Regii apud Cantabrigienses . Lector et professor meruit in Collegio Birkbeck Londiniensi . Anno 2003 , Praemium Balzan obtulit propter historiam saeculi vicensimi .

Opera potiora [ recensere | fontem recensere ]

  • 1962 : The Age of Revolution: Europe 1789?1848 ("Aetas revolutionis : Europa 1789?1848")
  • 1971 : Bandits ("Insidiatores")
  • 1975 : The Age of Capital, 1848?1875 ("Aetas Capitalis , 1848-1875")
  • 1987 : The Age of Empire ("Aetas imperii ")
  • 1994 : The Age of Extremes: The Short Twentieth Century, 1914?1991 ("Aetas extremitatum: breve saeculum vicesimum, 1914-1991")
  • 1997 : On History ("De historia ")

Sententiae ex "The Age of Extremes" eductae [ recensere | fontem recensere ]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes .

  • " Post bellum, simplicius aedificia reficere fuit quam superstitum vitas ".
  • " Tempora fuerunt in quis Deus aut Dives, qui de hominum piorum fide mundum cunctaque animantia creaverunt, potuerint deplorare hoc opus ".
  • " Simplicissimis cum verbis, quaerentibus quis aut quid causa esset Belli Orbis Terrarum II, respondendum est duobus cum verbis: Adolfus Hitler ".
  • " In 1940 copiae Germanicae, cum paucae essent, Franciam invaserunt solutissime celerrimeque, paene ridicule, et natio dominationem Hitlerianam statim accepit quia in Bello Orbis Primo hauriretur in vi ".

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Erici Hobsba w m nomen mutatum est ob errorem registrarii.

Nexus interni

Nexus externus [ recensere | fontem recensere ]