Erhardus
(Theod.:
Erhard
)
Eppler
(natus
9 Decembris
1926
Ulmae
; mortuus
19 Octobris
2019
Hallae Suevicae
) fuit
vir publicus
Germaniae
et sodalis
SPD
.
Pater eius rector scholae
Hallae Suevicae
fuit. Erhardus annis ab
1943
ad
1945
miles
Bello Orbis Terrarum II
interfuit. Anno
1946
maturitatem adeptus est atque deinde
Francofurti ad Moenum
,
Bernae
Tubingaeque
litteris Anglicis, Theodiscis historiaeque studebat. Anno
1951
primam probationem accepit atque doctor promotus est, anno
1953
secundam probationem accepit. Ad usque annum
1961
tum magister laboravit.
Eppler, qui anno
1944
vel
1945
sodalis
NSDAP
fuerat, anno
1952
cum aliis (ut e.g.
Gustavo Heinemann
Factionem Popularem Totius Germaniae
(Theodisce
Gesamtdeutsche Volkspartei
) condidit, sed anno
1955
hanc factionem reliquit atque sodalis SPD factus est. Anno
1961
primo legatus
Dietae Foederalis Germaniae
electus est. Die
16 Octobris
1968
a
Curtio Georgio Kiesinger
(
CDU
) cancellario foederali
Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae
electus est. Hunc magistratum etiam
Gulielmo Brandt
(SPD) cancellario tenuit. Anno
1970
inter rectores, anno
1973
in praesidium SPD factionis electus est. Annis ab 1973 ad 1989 praeses suae factionis
Badeniae-Virtembergiae
fuit. Anno
1974
, cum
Helimutus Schmidt
(SPD) novus cancellarius nominatus esset, paucos post menses
8 Iulii
eius anni administerium reliquit, quod eius sumptus valde reducta esset. Anno
1976
legatus senatus terrae Badeniae-Virtmbergiae et praeses legatorum SPD electus est atque Dietam Foederalem reliquit. Annis
1976
et
1980
frustra candidatus praesidis ministrorum eius terrae fuit. Anno 1980 praeses legatorum, anno
1981
praeses factionis Badeniae-Virtembergiae, anno
1982
legatus senatus terrae se recessit. Ad annum
1989
in praesidio, ad annum
1991
inter rectores SPD mansit.
Eppler inter annos 1981 et
1983
atque 1989 et 1991 praeses Dietae Ecclesiae Evangelicae Germaniae fuit.
Consilium ministrorum
Kiesinger
(1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorum
Brandt
I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum
Brandt
II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum
Schmidt
I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)