Augustinus cum donatistis disputans, pinxit
Carolus Andreas van Loo
Donatismus
fuit factio
schismatica
Ecclesiae perquam contraria quae saeculo IV in
Africa Septentrionali
vigebat. Indisplicinatio et immodestia asseclis in odio esse videbatur neque martyres in istis circulis aberant.
Caecilianus, cum anno 311
Carthaginis
episcopus electus esset, a turma quadam vehementer infestatus est. Causa fuit ordinatio ex manibus viri qui olim ipse persecutionis tormentorum perpessionis incapax erat. Quem gregem duxit episcopus
Donatus Carthaginensis
.
Constantinus Magnus
petivit a
Miltiade
ut accusationem Caeciliani demitteret. Quod et
Arelate
patres
conciliarii
anno 314 proclamaverunt atque perpetraverunt.
Anno 316
Mediolani
Constantinus litigatores convenit, ut Caecilianus denuo deculpatus declararetur. Inde fana donatistarum
[1]
clausa sunt et episcopi donatismo faventes exsulati sunt. Immo persecutio insequens eorum superstitionem et tenaciam auxit et tubera religionis periculosa germinavit. Quia donatistae una cum circumcellionibus vagantibus, ascesim colentibus et mendicantibus coaluerunt. Ad Christi vitam abstemiam imitandam, ut illi simulabant, incolas Africae Septentrionalis terrebant et in rebellionem contra auctoritates exstimulabant. Unde se ipsos
agonisticos
et
milites Christi
appellare solebant.
Res publica armis se defendere debere patuit; diu pugnatum est.
Augustinus Hipponensis
partim scriptis partim disputatione magna anno 411 habita rem decernere iuvit. Commissarius imperialis in disceptatione citata finem rebellionum declaravit; tamen porro vi contra haereticos agere necesse fuit. Revera omnia usque invasionem
Vandalorum
et
Araborum
in ancipiti manserunt.
In historia ecclesiastica tum primo catholicismus/orthodoxismus et haeretici copulati duello colliserunt. Separatus omnis inde pugnandus debellandusque habebatur. Tunc decisio facta est non solum de tolerantia theologorum falsorum in gremio ecclesiae sed etiam de spe
sacramentorum
a persona legitima sed indigna datorum.