![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Dietmarius Woidke
Dietmarius Woidke: imago
Dietmarius
(Theod.
Dietmar
)
Woidke
(natus die
22 Octobris
1961
in vico Naundorf, qui nunc ad
Forst
oppidum pertinet) vir publicus
Germanicus
et sodalis
Factionis Socialis Democraticae
est.
Post scholam finitam Woidke annis
1982
-
1987
Berolini
agriculturae studebat et deinde ad annum
1990
eodem adlatus scientificus, annis 1990 -
1993
in societate, quae cibum animalium facit, operam dedit. Anno 1993 doctor promotus est. Tum fuit minister publicus
Circuli Sprehae-Nysae
.
Woidke anno 1993 sodalis factionis SPD factus est et anno sequente primo legatus senatus terrae
Brandenburgi
electus est. Eodem anno administer rerum acriculturae in consilio ministrorum
Manfredi Stolpe
nominatus est. Anno
2009
praeses legatorum SPD in senatu terrae factus iam die
6 Octobris
2010
administerium rerum internarum accepit. Die
29 Iulii
2013
Matthias Platzeck
praeses ministrorum pronuntiavit se mox a magistratu se abdicturum, quod mense Iunio
Ictu
affectus noniam tam diu operam dare posset. Dietmarium Woidke successorem proposuit
[1]
. Die
28 Augusti
eiusdem anni a senatus terrae lectus hunc officium adiit
[2]
. Die
1 Novembris
2019
magistratum
praesidis
Consilii Foederalis Germaniae
iniit
[3]
.
Woidke uxorem duxit et filiam habet.
Praesides Ministrorum Germaniae magistratu hoc die fungentes