![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Desiderius Erasmus Roterodamus
Desiderius Erasmus Roterodamus: imago
Nativitas
:
28 Octobris 1466
;
Roterodamum
Obitus
:
12 Iulii 1536
;
Basilia
Patria
:
Seventeen Provinces
Familia
Coniunx
:
no value
Memoria
Sepultura
:
Basel Minster
Desiderius Erasmus, ab
Ioanne Holpenio
pictus.
Erasmus Roterodamus, a
Leone Divutio
architecto
anno
1986
adumbratus.
Desiderius Erasmus Roterodamus
(
Batavice
Gerrit Gerritszoon,
Roterodami
die 27 vel
28 Octobris
1469
natus;
Basiliae
die
12 Iulii
1536
mortuus), clarissimus utriusque
linguae
magister
necnon
theologus
atque
ecclesiae
melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “
humanistarum
princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram
sancti Augustini
familiam adscriptus, ibidem
sacerdos
factus
episcopum
Cameracensem
secutus est; dein
Lutetiae Parisiorum
studuit, totamque
Europam
ad
occidentem
solem et
meridiem
vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad
linguam Latinam
tradendam excolendamque et
mores
ecclesiae
hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia
Laurentii Vallae
secutus
Novum Testamentum
Graece
et
Latine
edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae
Christianae
habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis
Protestantibus
neque
Catholicis
gratus erat. Itaque paulo ante mortem
Basiliam
, ubi apud amicum et
typographum
Ioannem Frobenium
versabatur, postquam urbs
protestantibus
se adiunxit, reliquit,
Friburgum Brisgoviae
migravit. Ibi anno
1536
mortuus,
Basiliae
in
ecclesia cathedrali
sepultus est. Quamquam
calculis renalibus
semper laborabat, non iis moritur.
Ratio Erasmiana
, ratio commutationis scholasticorum in
Unione Europaea
, nomen ab Erasmo tenet.
Multae variaeque ab Erasmo ad homines illius aetatis doctissimos scriptae
epistulae
exstant in quibus multa de temporis sui
moribus
describit. Numerus epistularum ab Erasmo ipso scriptarum et ad nos traductarum ad dua milia est. Alias quidem habemus epistolas ab aliis scriptas ad Erasmum conservatas, ex quibus facta, consilia, controversiasque vitae non tantum Erasmi ipsius percipere possumus, sed etiam multorum aliorum eiusdem temporis virorum clarorum.
Hae omnes
Latine
scriptae sunt. Hac utentes lingua homines docti ex omnibus partibus
Europae
inter se ita facile colloqui poterant, ut non necesse esset eis multas linguas vulgares discere. Erasmus nostram linguam praecipue excoluit non minus in epistulis suis quam in ceteris operibus.
Notandum est quod Erasmus non tantum epistulas ipsas scripsit, sed etiam libellum appellatum
De conscribendis epistolis
, id est quomodo epistulae varias ob causas optime scribendae sint, protulit. Hoc in opere praecepta exemplaque generum epistularum adhibenda praebuit.
Erasmus ter in Anglia commoratus est.
Primum anno 1499 Erasmus ab discipulo Gulielmo Blount quarto Baro Mountjoy invitatus se ad Angliam contulit, ubi unum annum manens in amicitiam nonnullorum doctorum anglicorum acceptus est, imprimis Thomas Mori, qui eo tempore erat vir eruditione clarissimus, et Ioannis Colet, inter alios, quibuscum totam vitam amicus manebat carissimus amabilissimusque. Circiter anno in Anglia peracto, amicis eum ut diutius in Anglia maneret magnopere exhortantibus, attamen redivit Erasmus ad continentem Europaeam.
Enchiridion militis Christiani
(1503).
- Allen, P. S., redactor.
1906
?
1958
.
Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami.
12 vol. Oxoniae.
- Collected Works of Erasmus
(Toronto, 1976- ), fundata in editionem Alleni, cum parvum numerum additiones et emendationes
Selectio hominum auctorum
epistolarum
ad Erasmum missarum:
Pagina in libro
Stultitiae Laus
(
1515
).
- Halkin, Leon-Ernest.
1987
.
Erasme parmi nous.
Lutetiae: Fayard.
- Huizinga, Ioannes.
2001
.
Erasmus,
editio decima. Roterodami: Donker.
- Mayolas, Pep.
2014
.
Erasme i la construccio catalana d'Espanya.
Barcelona: Llibres de l'Index.
- Zweig, Stephanus
.
1938
.
Triumph und Tragik des Erasmus von Rotterdam
('Erasmi Roterodami triumphum et tragoedia').
Vindobonae
.
Nexus interni