Curtius Gscheidle
Curtius
(Theod.:
Kurt
)
Gscheidle
(natus
16 Decembris
1924
Stuttgardiae
, mortuus
22 Februarii
2003
Saravipontis
) vir publicus
Germaniae
et sodalis
SPD
erat.
Post scholam finitam Gscheidle annis
1939
-
1942
tirocinium mechanici fecit et tum miles conscriptus est. Ad annum
1945
Bello Orbis Terrarum II
militavit atque anno
1948
e captivitate belli reversus est. Tum technicus telephonorum laboravit. Anno
1950
/
1951
academiae sociologiae
Tremoniae
studebat atque tum tirocinium machinatoris laborum metiendorum fecit. Anno
1953
moderator collegii opificum cursus publici
Francofurti ad Moenum
factus est. Annis
1957
-
1969
vicarius praeses huius collegii erat.
Gscheidle maritus erat, sed postea divortium fecit. Uxor eius nota facta est, cum
pittaciis cursualibus
, quae ad
Ludos Olympicos
Moscuae
editae essent, sed tum propter interclusionem nonnullorum civitatum - inter eos et Germania erat non editae sunt, imprudenter utebatur. Nunc hoc pittacium inter collectores magno emitur.
Gscheidle ab anno
1956
sodalis SPD fuit, anno
1961
primo legatus
Dietae Foederalis Germaniae
electus est. Annis
1965
atque
1969
iterum electus
7 Novembris
1969 parlamentum reliquit, quod secretarius statalis in
Administerio Foederali Cursus publici
factus est. Hic praesertim certavit, ut Cursus Publicus, qui tum ut magistratus ordinatus est, in societatem, quae lucrum peteret, redactus esset.
16 Maii
1974
Gscheidle ipse Administer Cursus Publici factus est. Anno
1976
Gscheidle iterum legatus Dietae Foederalis electus est. Anno
1980
administrationem
Ferriviae
ad
Administrum Foederalem Commeatus
tradidit. Eodem anno sua factione non iam candidatus parlamenti Theodisci factus est.
28 Aprilis
1982
cum aliis etiam consilium ministrorum reliquit.
Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum
Schmidt
II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum
Schmidt
III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)