Corsica et Sardinia
provincia
Romana
fuit, cuius partes sunt insulae
Corsica
et
Sardinia
.
Puni
primum instituerunt societatem civilem in Corsica et Sardinia. Post eos
Graeci
colonias deduxerunt in his insulis. Inde
Carthaginienses
apud
Alaliam
victoriam rettulerunt, sed anno
535 a.C.n.
colonia Punica ab
Etruscis
devicta est. Graeci conati sunt constituere colonias Sardiniae similes Olbiae, quae locatur inter septentrionibus et orientibus spectante litore Sardiniae.
Corsica et Sardinia montibus flammas eructantibus factae sunt. Romani post
Primum Bellum Punicum
Corsicam Sardiniamque anno
227
in formam provinciae reduxerunt, quam
praetor
administravit
[1]
. Tempore imperatorum provincia, cuius incolae saepe contra Romanos rebellabant, interdiu a senatu, nonnumquam et ab imperatore administrabatur ː exempli gratia anno
6
provincia imperatoria facta erat sed cum
Achaiam
, quae provincia senatoria erat, liberam esse decrevit post
ludos Isthmicos
anni
67
,
Nero
Sardiniam senatoribus in vicem reddidit
[2]
.
Diocletianus
imperator provinciam in duas -
Sardiniam
et
Corsicam
- divisit. Anno 43 p.C.n., Seneca Minor relegabatur ad Corsicam. Pauca feruntur de moribus Sardiniae et Corsicae quod scriptores Romani de eis non saepe scribebant.
Corsica et Sardinia sub potestatem Italiae Praefecti manuit usque ad saeculum IV, cum
Vandali
insulas ceperunt. Eas rexerunt usque ad
Bellum Vandalicum
anni
533
. Postea captae sunt insulae a Byzantinis.
Saepe tituli administratorum insularum mutabant:
Inter rem publicam liberam
praetores
insulas rexerunt.
Senatus
proconsules
ad provinciam regendam misit.
Provincia ab imperatore administrata est, qui eam
praefectis pro legato
mandavit.
Proconsules
senatus duces provinciae fuerunt.
Procuratores Augusti et praefecti
imperatoribus in insulas missi sunt.
Sentus proconsules provinciam habuerunt.
Iterum procuratores imperatoris insulas regebant
[3]
.
Fuerunt in Sardinia varii populi et XVIII oppida atque colonia
Turris Libisonis
; in Corsica
Mariana
et
Aleria
coloniae atque XXXII civitates erant.
In Sardinia
plumbum
et
argentum
inventa sunt; in lautumniis
granitum
atque
basaltes
.
- Tenney Frank
,
Roman Imperialism
. Novi Eboraci: Macmillan, 1914
Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed.,
An Economic Survey of Ancient Rome
. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones,
The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey
. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
- Piero Meloni,
La Sardegna romana
, Chiarella, 1990. (Storia della Sardegna antica e moderna ; 3)
- L'Amministrazione della Sardegna da Augusto all'invasione vandalica
, Universita di Cagliari, 1957.
- "La provincia romana di Sardegna, I. I secoli I-III" in
ANRW
II.11.1 (1988) 451-490
[1]
- "La Sardegna romana. I centri abitati e l'organizzazione municipale" in
ANRW
II.11.1 (1988) 491-551
[2]
Provinciae Imperii Romani ante-Diocletianae