Fines
nationales
intra
Europam
a Consilio Vindobonensi constituti.
Consilium Vindobonense
(
Francogallice
Congres de Vienne
;
Theodisce
Wiener Kongress
) fuit conventus
Vindobonae
ab
28 Septembris
1814
usque ad
9 Iunii
1815
habitus,
Napoleone
insulam
Elbam
nuper expulso, in quem sedecim tunc graviorum
Europae
civitatum
legati venerunt, ut una de novo rerum ordine in
Europa
bellis Napoleonicis
pacatis statuendo colloquerentur in
Palatio Belli Fontis
. Multas propter epulas choreasque sollemnes tempore consilii pro participibus eius institutas conventus ille quoque
consilii saltantis
nomine vocari solet.
Consilio interfuerunt sedecim tunc graviorum Europae
nationum
civitatumque
legati, inter quos enumerandi sunt:
Italia post Consilium Vindobonum.
Inter disputationes collocutionesque quaestio quoque
Latinitatis
restituendae fuit. Inventi sunt enim multi, qui Latinitatem voluerunt statui
sermonem internationalem
, quo omnes Europae cives variis ex terris oriundi inter se uterentur. Iterum quoque natum est consilium civitatis Latinis condendae, quod antea praesertim
Maupertuis
,
mathematicus
ille praeclarus
Francogallicus
, atque
Comenius
paedagogus
Bohemicus
proposuerant. Totam huius rei materiem quaestionemque anno
1815
Miguel Olmo
abundanter opere in suo
Otia Villaudricensia ad octo magnos principes qui Vindobonæ eodem anno
pacem
orbis
sanxerunt, de lingua Latina et civitate Latina fundanda liber singularis
inscripto illustravit.
Propter mores cultusque legatorum Consilio Vindobonensi participantium multi nati sunt ioci, quibus hi deridebantur; ecce quaedam.
- Barth, J. A.
, ed.
1816
.
Pacis annis
1814
et
1815
foederatis armis restitutae monumentum, orbis terrarum de fortuna reduce gaudia gentium linguis interpretans: principibus piis felicibus augustis, populisque victoribus liberatoribus liberatis dicatum.
- Kissinger, Henry
.
1973
.
A World Restored: Metternich, Castlereagh and the Problems of Peace 1812?1822.
Italiane
Diplomazia della restaurazione
(Garzanti,
1973
).