Confoederatio Nationum
[Soc. Lat.]
[1]
sive
Societas Nationum
[Soc. Lat.] (
Helf.
)
[1]
(
Francice
:
Societe des Nations
;
Anglice
:
League of Nations
) fuit
corpus
internationale
Deliberatione de pace componenda
auctrice Lutetiae anno
1919
post
primum bellum mundanum
condita, id est postquam homines didicerunt quid mali bellum posset. In Confoederatione Nationum
nationes mundi
congredebantur, ut discordias inter civitates componerent, sub cognitione
Kantii
Ad pacem perpetuam
. Societas Nationum duobus institutis utebatur, quae erant
Societas Internationalis Laboris
et Iudicium Permanentia inter Civitates (hodie
Iudicium inter Civitates
) Societas Civitatum dissoluta est anno
1945
post
secundum bellum mundanum
, quod Confoederatio Nationum prohibere non potuit, eique successit
Consociatio Nationum
.
Primus suasit ut Societas Nationum institueretur praeses
Civitatum Foederatarum Americae
Woodrow Wilson
, quamquam postea Civitates Foederatae Americae propter dissensum
Senatus
huic societati non interfuerunt. Huius operis causa anno
1919
Woodrow Wilson
Praemio Nobeliano Pacis
donatus est. Diebus
15
.-
18 Novembris
-
Genavae
in
Helvetia
Societas Civitatum nuper condita primo convenit. Anno
1926
etiam
Germania
ad Societatem admissa est. Anno
1933
Iaponia
et Germania
Adolpho Hitler
duce Societatem reliquerunt.
Grave vulnus Societati fuit
bellum
inter duas civitates quae Societati interfuerunt, cum mense Octobri
1935
Regnum Italiae
a
Benito Mussolini
ductum,
Aethiopiam
aggressum est.
Linguae publicae
Societatis Civitatum erant
lingua Anglica
et
lingua Francogallica
deinde
lingua Hispanica
. Etiam conatus
lingua Esperantica
linguam publicam facere stabat quamquam negatus est.