Carolus Borromaeus
Nativitas
:
2 Octobris 1538
;
Aruna
Obitus
:
3 Novembris 1584
;
Mediolanum
Familia
Genitores
:
Giberto II Borromeo
;
Margherita Medici
Familia
:
Familia Borromaea
Insignia heraldica
Carolus Borromaeus
[1]
(nobili genere natus
Aronae
die
2 Octobris
1538
;
Mediolani
die
3 Novembris
1584
mortuus) fuit praeclarus
archiepiscopus
Mediolani ac
cardinalis
.
Ecclesia Catholica
eum sanctum putat. Dies festus Sancti Caroli
4 Novembris
est.
Carolus filius comitis
Aronae
Giberti II
ac
Margaritae Medicis
in oppido familiae apud lacum
Verbanum
natus est. Anno
1559
apud
universitatem
Papiae
doctor utriusque iuris factus est.
Eodem anno frater matris eius
Ioannes Angelus Medici
papa factus est et sibi
nomen
imposuit
Pium IV
. Ab avunculo Carolus die
25 Ianuarii
1560
cardinalis creatus est.
Post mortem fratris eius Friderici anno
1563
Carolus
presbyter
atque
episcopus
ordinatus est et
concilio Tridentino
interfuit.
Post concilium Carolus pro emendatione
Ecclesiae Catholicae
Mediolani et etiam in
Helvetiae
vallibus contra
Protestantes
vehementer pugnavit. Anno
1579
Collegium Helveticum
Mediolani
condidit ad futuros
presbyteros
e pagis
Catholicis
Helvetiae educandos et ad
doctrinas
Ecclesiae
reformationis
arcendas.
Die
1 Novembris
1610
Carolus canonizatus est.