Campanarum
officina
Campana
(
-ae,
f.
), in initio verisimiliter
Campanum aes
[1]
est vocabulum
ecclesiasticum
, quod primum
saeculo septimo
exeunte apparet instrumentum significans, quod praesertim in ecclesiarum curiarumve turribus pendere solet. Nomen traxit de
Campania
, quia merces aeneae
Capuae
vel
Nolae
in Campania factae Romae antiquitus maximi aestimabantur.
[2]
Turris
, in qua campana suspensa est,
campanarium
vocatur.
Faber
, qui campanas fundit, campanifusor vel
campanarum fusor
vel
fusor campanarius
vocatur. Qui campanas parvas facit, campanularius est. Ars autem campanarum fundendarum
artis fusoriae
nomine vocata est. Res, quae media in campana pendet pulsatque os eius (os est pars campanae corporis), ut sonet,
malleus
dicitur. Propria arte vox uniuscuiusque campanae ita moderatur, ut concentus communis bene sonans efficitur.
Campanae sunt concava forma et per chordam suspenduntur. Quando chorda trahitur, campana torquetur et malleus percutit superficiem eius creans sonum resonantem. Campanae sonant in variis formis et tonis secundum genus suum. Sonus campanarum potest esse gravis et profundus, vel acutus et clarus. Resonantia et tonalitas campanarum plerumque structurae campanae ipsius efficitur. In urbibus
mediaevalibus
multa fana cum turribus altis sunt, unde campanae sona(ba)nt non solum ad indicandas horas sed etiam ad liturgiae tempora et pericula immanentia nuntianda.
Campanis persaepe sententiae Latinae inscribebantur.
De campanis multi viri docti Latina opera scripserunt ut:
- H. A. Stockfleth -
De campanarum usu
(Altdorf, 1665)
- Joh. Chr. Reimann -
De campanis eorumque origine, vario usu, abusu et juribus
(diss. Eisenach 1679)
- (P)H. Vallerius -
De campanis et praecipius earum usibus
(diss. Uppsala 1694)
- Joh. Georg Modelius -
An campanarum sonitus fulmina, tonitura et fulgura impedire possit?
(Wittenberg, 1703)
- J. F. Ludovicus -
Dissertatio de eo quod iustum est circa campanas
(Halle 1708)
Sententiarum exempla, quae campanis poni solent
[
recensere
|
fontem recensere
]
- FULGURA
FRANGO (Opinio erat sonum campanarum tempestates avertere vel mitigare posse.)
- Perclara est illa sententia, quam
Fridericus Schillerus
carmini suo "Das Lied von der Glocke
(Latine 'carmen de campana') praescripsit: Vivos voco. Mortuos plango. Fulgura frango.
- Quamvis sum parva tamen audior ampla per arva.
- ↑
Cf. inscriptionem anno 1632 in porticum
panthei Romani
affixam: PANTHEON ... URBANUS VIII PONT MAX BINIS AD CAMPANI AERIS USUM TURRIBUS EXORNAVIT ...
- ↑
Nikolaus Bartels (2000): Roms sprechende Steine. Moguntiaci, Verlag Philipp von Zabern
(
Latine et Theodisce
)