Bulgaria Rhaensis
(
Tatarice
Идел Болгар,
Suvasice
Ат?л?и П?лхар), vel
Bulgaria Volgensis?Camensis,
fuit
historica
civitas sui iuris
Bulgarica
,
[1]
[2]
[3]
quae inter
saecula
septima
et
tertia decima
circa confluentia
flumina
Rhaense
et
Camam
in
terris
nunc
Russia Europaea
floruit
.
Civitas
fuit
multiethnica
, cui erant multi
Bulgares
, variae
gentes
Finnicae
et
Ugrianae
, et multi
Slavi Orientales
.
[4]
Commodus Bulgariae Rhaensis locus
negotium
inter
Arabes
,
Nordicos
, et
Avaros
facilius reddit.
[5]
Documenta primaria de Bulgaria Rhaensi rara sunt. Quia nullae
scripturae
Bulgaricae
illius temporis exstant, plurima data ex fontibus
Arabicis
,
Persicis
,
Indo-Aryanis
, et
Russicis
inveniuntur. Excavationes
archaeologicae
etiam data praebent. Creditur terra Bulgariae Rhaenis primum ab hominibus
Finno-Ugricis
occupata esse,
gentibus Mari
non exclusis.
Primi
Bulgares
erant
tribus
Turcicae,
[6]
homines qui
colonias
ad
septentriones
Ponti Euxini
deduxerunt. Ad
occidentem
trans
steppam Eurasianam
migrantes
, alias
gentes
ethnicas
tenebant, inter quas greges
Hunnici
certique greges Iranici erant.
[7]
Circa annum
630
Magnam Bulgariam Veterem
condiderunt, civitatem quam
Chazari
anno
668
destruxerunt.
Batbayan Bezmer
,
filius
heresque
Kubrat
, ab
Asovia
circa annum
660
emigravit iussu Kazarig Khagan
Kotrag
, cui se tradidit.
Bulgares
Idel-Ural
saeculo octavo
attigerunt, ubi tribus maximi momenti
saeculo nono
exeunte facti sunt, alias
regionis
tribus coniungentes.
[8]
Nonnullae autem trubus Bulgarenses ad occidentem continuo migrabant, et deinde in ripis
Danuvii
consederunt, in
terra
quae hodie est
Bulgaria
propria, ubi confoederationem cum Slavis fecerunt,
linguam Slavicam Meridianam
et
Ecclesiam Orthodoxam
accipientes.
Constat inter plurimos eruditos Bulgares Rhaenses primum fuisse clientes
chaganatus
Chazariae
. Haec Bulgaria Rhaensis
magnitudine
et
potestate
crevit, gradatim a gratia Chazarorum libera.
Saeculo nono
exeunte,
rationes
unificationis coeperunt, et
caput
Bolghar
(
litteris
Bulgar quoque scriptum) in
urbe
constitutum est, 160
chiliometra
ad meridiem
Casani
hodierni. Plena autem
libertas
effecta est solum post Chazariam victam et destructam a
Sventoslao I principe Kioviensi
saeculo decimo
exeunte.
[9]
[10]
Abu al-Ghazi Bahadur
Bulgaros Rhaenses Ulak appellavit.
[11]
Bulgaria Rhaensis
Islam
anno
922
accepit, sexaginta sex annos ante Christianizationem
Russiae Kioviensis
. Anno
921
,
Almı?
nuntium
caliphae
misit ut
doctrinam
religiosam
acciperet. Anno proximo, legatio advenit,
Ibn Fadlan
secretario
. Multi
Musulmani
iam in civitate habitabant.
[12]
Bulgares Rhaenses
Vladimirum I Kioviensem Magnum
ad Islam
convertere
conabantur, qui autem notionem
vini
a suis dimissi reiecit, quod declaravit "ipsum earum
vitarum
gaudium."
[13]
[14]
Saeculo
duodecimo
exeunte et
tertio decimo
ineunte,
magni duces Volodimiriae
, insigniter
Andreas Pius
et
Vsevolodus III
, ad fines orientales defendendas desiderantes, urbes Bulgaricas ex
consuetudine
diripiebant. Bulgares Rhaenses, a Russia in
occidente
coacti, suum
caput
a Bolghar ad
Bilar
moverunt.
Mense Septembre anni
1223
prope
Samaram
avant-garde
exercitus
Cingischam
,
Uran
filio
Subutai Bahadur
duce, in Bulgariam Rhaensem invasit, sed in
Proelio Fluctus Samarensis
victus est. Anno autem
1236
,
Mongoles
redierunt, et post quinque annos omnem civitatem subegerant, quam eodem tempore
bellum intestinum
patiebatur. Bulgaria Rhaensis tum pars Ulus
Jochi
facta est, deinde
Ordae Aureae
appellatae. Divisa est in nonnullos principatus, quorum unusquisque cliens Ordae Aureae factus est, et certum
autonomiae
gradum accepit. Ante annos
1430
,
Chanatus Casanensis
constituta est, horum principatuum civitas maximi momenti.
Magna vulgi pars greges Turcicos sicut
Sabiros
,
Barsilos
,
Bilares
,
Baranjares
, et aliquot
Burtasos
(fortasse Iranicos) comprehendebat.
Suvasi
hodierni descensum de Sabiris et
Tataris Cazanensibus
ex Bulgaribus Rhanensibus vindicant.
[15]
Alia pars
Finnos Rhaenses
et
tribus Magyar
(
Asagel
et
Pascatir
) comprehendebat, ex quibus
Bisermanes
ut videtur descendunt.
[16]
Ibn Fadlan Bulgariam Rhaensem ad
Saqalibam
refert,
Arabicum
gentium
Slavicarum
nomen
generale. Alii investigatores hoc nomen cum
Scythis
(vel
Persice
Saka) coniungunt.
[17]
Secundum nonnullos
historicos
. plus quam 80 centesimae
civium
per incursionem interfecti sunt. Plurimi superstites in
regiones
septentrionales
(in terras hodiernae
Suvasiae
et
Tatarstaniae
)
immigraverunt
. Nonnulli
ducatus
autonomi in illis regionibus orti sunt. Regiones
steppae
in Bulgaria Rhaensi ut videtur a
nomadibus
Kipchaki
et
Mongolicis
occupatae sunt, et
evolutio
agriculturae
graviter defecit.
Urbes
Bulgariae Rhaensis denique refectae loci
negotii
et artificiii
Ordae Aureae
factae sunt. Nonnulli Bulgares Rhaenses, plerumque
magistri
et
artifices
, ad
Sarai
aliasque Ordae Aureae urbes per
vim
moti sunt. Bulgaria Rhaensis locus
agriculturae
et artificii mansit.
Nexus interni
- ↑
Nicolle, David (2013).
Armies of the Volga Bulgars & Khanate of Kazan
. pp. 14
.
- ↑
Champion, Timothy (2014).
Nationalism and Archaeology in Europe
. p. 227
.
- ↑
Koesel, Karrie J. (2014).
Religion and Authoritarianism: Cooperation, Conflict, and the Consequences
. pp. 103
.
- ↑
The New Cambridge medieval history.
. McKitterick, Rosamond.. Cantabrigiae: Cambridge University Press. 1995?2005.
ISBN
9781139055727
.
- ↑
Popovski 2017.
- ↑
Kim 2013: 58?59, 150?55, 168, 204, 243.
- ↑
Golden 1992: 253, 256.
- ↑
Formula:TES
- ↑
Moss p. 29.
- ↑
Shpakovsky et Nicolle 2013: 10.
- ↑
Makkay, Janos (2008),
"Siculica Hungarica De la Geza Nagy pan? la Gyula Laszlo"
,
Acta Siculica
: 209?40
.
- ↑
Azade-Ayse Rolich,
The Volga Tatars
(1986), 11. Richard Frye,
Ibn Fadlan's Journey to Russia
(2005), 44, dicit 16 Maii 922 diem primi congressus cum rege, quod ut videtur erat proprius conversionis dies..
- ↑
Anglice
"very joy of their lives."
- ↑
Thomas Walker Arnold,
The preaching of Islam: a history of the propagation of the Muslim faith
201-202.
- ↑
Volga Bulgaria
. .
Chuvash Encyclopedia
(Chuvash Institute of Humanities)
- ↑
К вопросу о происхождении самоназвания бесермян
УДМУРТОЛОГИЯ.
- ↑
Frye 2005.
- Frye, Richard.
2005
.
Ibn Fadlan's journey to Russia.
- Kim, Hyun Jin.
2013
.
The Huns, Rome and the Birth of Europe.
Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Google Books.
- Moss, Walter.
A History of Russia since 1855.
- Popovski, Ivan.
2017
.
A Short History of South East Europe.
Lulu Press Inc.
ISBN 9781365953941
.
Google Books.
[
nexus deficit
]
- Rispling, Gert.
2007
. "Wolgabulgaren." In
Reallexikon der Germanischen Altertumskunde.
Ed. secunda, 34: 210?11. Berolini et Novi Eboraci: Walter de Gruyter.
ISBN 978-3-11-018389-4
.
- Shpakovsky, Viacheslav, et David Nicolle.
2013
.
Armies of the Volga Bulgars & Khanate of Kazan: 9th?16th centuries.
Bloomsbury Publishing.
ISBN 978-1-78200-080-8
.
Google Books.