Bellum Civile Russicum
(
Russice
Гражданская война в России,
tr.
Gra?danskaja vojna v Rossii
, i.e. 'Bellum civile in
Russia
') gestum est inter
partes communisticas bolsevicas
qui "rubri" appellabantur et gregem heterogenum quem pristinorum rerum studiosi, democratiae studiosi, socialistae modici et patriae nimis studiosi sequebantur. Hi "albi" appellabantur.
Alii opinantur bellum civile fine
Revolutionis Octobris Russicae
anno 1917, alii autem vere anni
1918
exorsum esse.
In bello illo,
Leo Trotski
dux exercitus rubri ut dicitur fuit,
Alexander Kol?ak
autem ab albis ut 'administrator supremus Russiae' agnotus est.
Rubris victoribus bellum finitum est mense Novembri anno
1920
, cum reliqui copiarum albarum in paeninsula
Crimaea
se dederunt aut patriam liquerunt.
Nexus interni