Augusta Praetoria
Augusta Praetoria
[1]
[2]
[3]
[4]
seu
Augusta Praetoria Salassorum
[3]
(
Italiane
:
Aosta
;
Francogallice
:
Aoste
) est
Urbs
Italiae
et
municipium
, circiter 34 580 incolarum, locus princeps
Liberæ Regionis Vallis Augustanæ
. Urbani
Augustani
[3]
[4]
vel
Augustenses
[3]
appellantur.
Augusta Prætoria in septentrionali
Italia
in valle fluminis
Duriae Maioris
sita est, loco ubi viæ convallium
Sancti Bernhardi Magnae
et
Parvae
inter se occurrunt.
Imperator
Augustus
valle a
Terentio Varrone Murena
expugnata collocavit
coloniam
quam a se ipso Augusta appellavit anno
15
a.C.n. in situ
Salassorum
Gallorum
oppidi. Nonnulli
Praetoriani
urbem incolabant.
Augusta Prætoria statio in
via Francigena
fuit, quæ in
Aevo Medio
peregrinos super transitum Magni Sancti Bernardi
Romam
duxit. In
itinerario Sigerici
Augusta Prætoria (
Agusta
) statio XLVII fuit.
Ab anno 1024 Vallis Augustae pars
comitatus
postea
ducatus Sabaudiae
fuit, anno
1718
regni
Sardiniae
usque ad unificationem Italiae anno
1861
.
Apud urbem statio
ferriviae
lineae ab urbe
Augusta Taurinorum
et
aeroportus
Corrado Gex
[5]
sunt.
Ad septentrionem Augustae anno
1965
cuniculus Rupis Albae
itineris ad Franciam constructus est.
Societas
Cogne
anno
1909
condita magnam
ferrariam
apud Augustam gerit.
[6]
Vestigia antiquitatis adhuc supersunt: muri turresque,
Porta Praetoria
, arcus triumphalis,
theatrum
,
amphitheatrum
, pons.
Monumenta medii aevi sunt
ecclesia cathedralis Sanctae Mariae et Sancti Johannis
, ecclesia Sanctorum Petri et Ursi et
Aquaeductus Arvou magni
.
- Ecclesia cathedralis Assumptionis B.M.V. et S. Ioannis Baptistae.
Incolae Augustae Praetoriae praecipue lingua
Arpitanica
, lingua
Romanica
Alpium occidentalium, utuntur.
[7]
Augusta Prætoria provincia non est; vide
Provincia Augustana
.
Augusta Praetoria sedes episcopalis et sedes
Dioecesis Augustana
[4]
est.
Arpuilles, Beauregard, Bibian, Bioulaz, Borgnalle, Brenloz, Busseyaz, Cache, La Combe, Les Capucins, Chabloz, Champailler, Collignon, Cossan, Cotreau, Duvet, Entrebin, Excenex, Les Fourches, Laravoire, Montfleury, Movisod, Pallin, Papet, Pleod, Porossan, La Riondaz, La Rochere, Roppoz, Saraillon, Saumont, Seyssinod, Signayes, Talape, Tsante, Tzambarlet, Vignole
.
- ↑
Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola.
Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino
. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (
Taurini
, 2007).
- ↑
Alberto Nocentini,
Toponimi italiani: origine ed evoluzione
in "Toponomastica"
- ↑
3.0
3.1
3.2
3.3
J. G. Th. Graesse
,
Orbis Latinus
(
Dresdae
: Schonfeld, 1861; 1909.
Brunsvici
, 1972, 3 voll.)
1
2
3
}
- ↑
4.0
4.1
4.2
Cf. "
Dioecesis Augustana
" e
The Hierarchy of the Catholic Church
(situs a Davide M. Cheney elaboratus)
(
Anglice
)
- ↑
Situs publicus aeroportus.
- ↑
Situs publicus ferrariae Cogne Acciai Speciali.
- ↑
Corrado Grassi, Alberto A. Sobrero, Tullio Telmon:
Introduzione alle dialettologia italiana
. Roma/ Bari 2006.
ISBN 978-884206918-8
. ? Iannaccaro Gabriele, Dell’Aquila Vittorio:
Investigare la Valle d’Aosta: metodologia di raccolta e analisi dei dati
. In: Rita Caprini (ed.):
Parole romanze. Scritti per Michel Contini
. Alessandria 2003.
ISBN 8876947167
.
Nexus interni
-
Collocatio Finium Municipii Augustæ Praetoriæ in Valle Augustana.
-
-
Arcus triumphalis Augusti imperatoris.
-
Moenia Romana.
-
-
Sculptura Anselmi Cantuariensis.
-
Ferraria Cogne.
Capita regionum Italicarum