Antonius Blair

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Antonius Blair
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Blair: imago
Antonius Blair: imago
Nativitas : 6 Maii 1953 ; Edimburgum
Patria : Britanniarum Regnum

Familia

Genitores : Leo Blair ; Hazel Elizabeth Rosaleen Corscaden
Coniunx : Cherie Blair
Proles : Euan Blair , Nicholas Blair , Kathryn Blair , Leo George Blair

Insignia heraldica

Antonius Blair: insigne
Antonius Blair: insigne

Antonius Blair ( Anglice Anthony Charles Lynton Blair , saepius Tony Blair ), anno 1953 natus, est politicus Britannicus , qui dux Factionis Laboris Britannicae ab 1994 ad 2007 et primus minister Elizabethae II reginae in Britanniarum Regno ab 1997 ad 2007 fuit.

Vita [ recensere | fontem recensere ]

Antonius Blair Edimburgi in Scotia natus est die 6 Maii 1953 . Alumnus est Collegii Fettes in urbe natali atque Collegii Sancti Ioannis apud Oxonienses .

Die 9 Iunii 1983 , socius Camerae Communium pro municipio Sedgefield factus est, et usque ad diem 27 Iunii 2007 mansit. Primus minister Britanniarum die 2 Maii anno 1997 factus est: Factio Laboris, cuius dux erat, in electionibus generalibus annis 1997 , 2001 , et 2005 vicit.

Anno 2003 , possessionis Saddami Hussein ' armorum magni exitii' causa falsa, patriam suam in bello Iracensi duxit.

Officio auctoritateque gubernandi depositis, legatus pro Palaestina a Civitatibus Foederatis Americae , Russia , Unione Europaea , et Consociatione Nationum nominatus est.

Blair anno 1997 se "admodum rectum hominem" esse confessus est. Se cum Ecclesia Catholica adultus consociavit.

Scripta Antonii Blair [ recensere | fontem recensere ]

  • 1996 : New Britain: my vision of a young country . Londinii: Fourth Estate. ISBN 1-85702-436-2

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Mark Perryman, ed., The Blair Agenda . Londinii: Lawrence and Wishart, 1996. ISBN 0-85315-843-6

Nexus externus [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Blair spectant.
Lexica biographica:   Treccani  ? Большая российская энциклопедия  ? Deutsche Biographie  ? Store norske leksikon  ? Parlamentum Britannicum
Consilium ministrorum Antonii Blair 1997?2007

Douglas Alexander (2003?2004; 2006?2007) ? Valeria Amos (2003?2007) ? Hilaria Armstrong (2006?2007) ? Margarita Beckett  ? Hilarius Benn (2003?2007) ? Antonius Blair  ? David Blunkett (1997?2005) ? Paulus Boateng (2002?2005) ? Gordonus Brown  ? Nicolaus Brown (1998?2001) ? Desmondus Browne (2005?2007) ? Stephanus Byers (1998?2001) ? David Clark (1997?1998) ? Carolus Clarke (2002?2006) ? Robertinus Cook (1997?2003) ? Ioannes Cunningham (1997?1999) ? Alexander Darling  ? Ronaldus Davies (1997?1998) ? Donaldus Dewar (1997?1999) ? Francus Dobson (1997?1999) ? Carolus Falconer (2003?2007) ? Petrus Hain (2002?2007) ? Harriet Harman (1997?1998) ? Patricia Hewitt (2001?2007) ? Galfridus Hoon (1999?2006) ? Ioannes Hutton (2005?2007) ? Derry Irvine (1997?2003) ? Margarita Jay (1998-2001) ? Alanus Johnson (2004?2007) ? Theresia Jowell (2001?2007) ? Ruth Kelly (2004?2006) ? Helena Liddell (2001-2003) ? Augustus Macdonald (2001-2002) ? Petrus Mandelson (1998?2001) ? Alanus Michael (1998?1999) ? Alanus Milburn (1998?2005) ? David Miliband (2006?2007) ? Stella Morris (2001?2002) ? Margarita Mowlam (1997?2001) ? Iacobus Murphy (2005-2006) ? Paulus Murphy (1999?2005) ? Ioannes Reid (1999?2007) ? Ivor Richard (1997-1998) ? Georgius Robertson (1997?1999) ? Clara Short (1997?2003) ? Christophorus Smith (1997-2001) ? Andreas Smith (1999?2004) ? Ioannes Straw  ? Anna Taylor (1997?1998) ? Stephanus Timms (2006?2007) ? Gareth Williams (2001-2003)