한국   대만   중국   일본 
Agmen carminum - Vicipaedia Jump to content

Agmen carminum

E Vicipaedia
Inter gentem Yarralin Vallis Fluminis Victoriae, Aspidites melanocephalus est spiritus ex tempore somniandi , nomine Walujapi, qui in agmine carminum commemoratur.

Agmen carminum [1] ( Anglice songline ), etiam trames somniandi [2] ( dreaming track ) late appellatus, sed ab Australiani Aboriginalibus Vestigia Maiorum [3] ( Footprints of the Ancestors ) et Via Doctrinae [4] ( Way of the Lore ) appellatus, [5] in religione Aboriginali Australiana est via trans terram (vel aliquando caelum ) ducens, [6] iter indicans quod entes creatores tempore somniandi sequebantur et quidem iam sequuntur. Tramites agminum carminum in carminibus , fabulis , saltationibus , picturis traditionalibus commemorantur. Secundum doctrinam Aboriginalem, homo eruditus terram peragrare potest vocabula carminis iterans, quae loca magni momenti, fontium , aliarumque rerum naturalium describunt. Aliquando, tramites entium creatorum manifesti dicuntur ex eorum signis , vel petrosomatoglyphis , sicut depressiones magnae in solo , quae eorum vestigiis appellantur.

Nexus interni

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  4. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  5. Chatwin 2012.
  6. Cairns et Harney 2003.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]