Annus 63 a.C.n.
e serie paginarum brevium de annis.
DCXCI
a.u.c.
- Anno ineunte nonnullas rogationes
populares
a tribunis plebis promulgatas coercuerunt consul
Cicero
aliique
optimates
: rogatio de liberis proscriptorum restituendis, rogatio de aere alieno abolendo, rogatio Servilia agraria adversus quam Cicero orationes
de lege agraria
et in senatu et apud populum habuit...
- Titus Labienus
tribunus plebis
perduellionis
senatorem
quendam senem, Rabirium nomine,
Caesare
instigante accusavit quod septimum quadragesimum ante annum (
100 a.C.n.
) tribunum plebis seditiosum
Saturninum
occidisset. Ita
populares
iura
senatusconsulti ultimi
et omnino potentiam senatus in Republica imminuere cupiebant. Rabirius a Cicerone defensus, qui orationem
Pro Rabirio
postea publicavit, praetori urbano
Metello Celeri
salutem debuit.
- Lex Tullia
de ambitu
, a consule Marco Cicerone lata, ceteris poenis ambitum coercentibus
exsilium
decem annorum addidit. Haec lex adversus
Catilinam
dirigebatur qui tunc consulatum iterum petebat.
- Lex Ampia-Labiena
de triumphalibus ornamentis Gn. Pompei
, a tribunis plebis Tito Ampio et Tito labieno lata, quae honores inusitatos absenti Gnaeo Pompeio tribuebat (ut ei triumphantium ornamenta in ludis circensibus, coronam in theatro gerere liceret...)
- Lex Labiena
de sacerdotiis
, a
tribuno plebis
Tito Labieno
lata, quae ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit.
- Gaius Iulius Caesar
a populo
pontifex
maximus factus est, non sine suspicione ambitus. Eodem anno et
praetor
designatus est.
- Panticapaei
a suis desertus proditusque
Mithridates VI
sive se ipse necavit sive iussu filii
Pharnacis
occisus est. Corpus
Pompeio
missum est qui Pharnacem
Bospori Cimmerii
regem agnovit atque necis paternae gratia eum socium amicumque populi Romani appellavit.
- Cum in
Iudaeam
advenit Pompeius duos fratres ex Hasmonea domo de regno inter sese certantes,
Hyrcanum
et
Aristobulum
, invenit. Pro Hyrcano stetit et per tres menses
Hierosolymitarum
sacram arcem obsedit atque postremo expugnavit. Tunc summum sacerdotium Hyrcano dedit, Aristobulum vinctum cum liberis ad
triumphum
ornandum secum abduxit.