Vilma Espin Guillois
(
7 Aprilis
1930
?
18 Iunii
2007
) fuit
politica
una eorum qui
res novas moliti
sunt in insula
Cuba
anno
1958
. Fuit mulier
Radulphi Castro
,
Fidelis
fratris.
Vilma Espin Guillois nata est
Havanae
die
7 Aprilis
1930
. Pater fuit iuris consultus pro societate
Bacardi
; mater autem, origine
Francica
, fuit cognata philosophi
Pauli Lafargue
(qui et ille Havanae natus est). Circa annum
1952
, Vilma frequentabat
Institutum Technologiae Massachusettense
. Usque ad mortem, fuit praeses Foederationis Mulierum Cubanarum (
Hispanice
:
Federacion de Mujeres Cubanas
), quam ipsa instituit anno
1959
. Anno 1978 Praemium Lenin pro Pace accepit.
Mortua est die
18 Iunii
2007
.