Physica
(
-ae,
f
.
,
Graece
φυσικ? 'naturalis', a Graeco φ?σι? 'natura') est scientia naturalis quae in studio
materiae
[1]
et eius
motus
per
spatium tempusque
implicatur, cum notionibus cognatis sicut
energia
et
vis
.
[2]
Latius descripta, physica est generalis rerum
naturae
explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus
universum
se gerit.
[3]
[4]
[5]
Physica inter venerabiliores
disciplinas academicas
numeratur, fortasse etiam veterrimas (cum
astronomia
).
[6]
Per duo
millennia
autem, usque post
res novas scientificas
saeculi XVI
physica fuit indiscreta pars
philosophiae naturalis
et
historiae naturalis
, una cum
chemia
, certis
mathematicae
ramis, et
biologia
. Tandem,
saeculo decimo nono
haec studia indiscreta in varias disciplinas hodiernas specializata sunt. Nihiliminus, usque hodie novae notiones in physica saepe fundamentales aliarum scientiarum machinationes explicant cum novas aperiunt rationes investigationis e.g. in
mathematica
et
philosophia
.
Physica in saecula maxime prodest propter progressum in
technologiis
quae ex inventis theoreticis oriuntur. Exempli gratia, progressus in
cognitione
electromagnetismi
et
physicae nuclearis
ad evolutionem novorum operum recte duxit, quae
societates hodiernas
multo mutavit, sicut
televisio
,
computatra
,
apparatus domestici
, et
arma nuclearia
. Progressus quoque in
thermodynamica
ad evolutionem
industrializationis
duxit, et progressus in
mechanica
evolutionem
calculi
excitavit.
Physicae propositum est invenire
leges naturales
quantitativas quae ad omnes res pariter spectant, adaeque tantum ad res
vivas
quantum ad res inanimas, ad
distantias
subnucleares
circum 10
-20
m quantum ad distantias
intergalacticas
circum 10
+20
m. Ob universalem harum legum naturam, physica saepe elementarissima
?
inter varias disciplinas scientiasque naturales dicitur.
Propterea quod physica fundamenta quantitativa dat
biologiae
,
chemiae
,
astronomiae
, et aliis disciplinis, fines inter eas et physicam saepe inclari sunt. Exempli gratia hodie sunt multae disciplinae quae ad physicam et aliam scientiam simul spectant sicut:
cosmologia
,
astrophysica
,
biophysica
,
physica medica
,
physica chemica
, et
chemia physica
. Saepe differentia inter disciplinas sola provenit ex causa quam investigatores
corde
habent: quaeruntne investigatores praecipue leges universales? Aut leges quae solae ad hanc disciplinam specialem spectant? Prius propositum physici habent; posterus biologi aut astronomi, et caeteri.
Ob quantitativam legum physicarum naturam, omnes
leges physicae
insigne in forma
mathematica
concipiuntur. Mathematica et physica coniunctim diu ingressi sunt. Saepe physici e necessitate per argumenta dubia mathematicam novam commenti sunt, quam mathematici sero bene confirmaverunt. Exempli gratia,
calculus infinitesimalis
saeculo XVI excogitatus est, sed
argumentum epsilon-delta
, quod
integrationem
differentiationemque
valide sustinuit, solum a
Bernardo Bolzano
anno
1817
creatum est. Etiam sunt exempla ubi ingressa mathematica scientiam physicam proferunt: inventio
numeri imaginarii
saeculo XVIII
, e.g., effecit ut physici saeculo vicesimo
mechanicam quanticam
invenirent.
Quod complurae eorum adiunctae proprietates e rerum constitutione proveniunt, physica elementa specialiter petit fundamentalia quae omnia materia constituent. Secundum
theoriam canonicam
omnes res ex duodecim particulis
fermionicis
fundamentalibus et duodecim particulis
bosonicis
fundamentalibus factae sunt. Particulae bosonicae serviunt ut vires inter particulas fermionicas transmittantur. Haec autem theoria incompleta est quia non includit
vim gravitatis
. Et sunt multa alia
problemata physica usque hodie extantia
quae manent resolvere, sicut problema mensurae quanticae, quae constat in incongruentia fundamentali inter theorias quanticas et relativisticas. Qua de causa ad haec problemata resolvenda hodie proponiuntur multae theoriae speculativae sicut
theoria chordarum
, et
gravitas quantica
.
Homines
rerum
naturae
causas diu scire conati sunt. Praecipue quod caelestia praedici possent quaestitum est. Philosophia naturalis ex
Graecia
per
aevum archaicum
(
650 a.C.n.
?
480 a.C.n.
) orta est, cum
Thales Milesius
et alii
philosophi praesocratici
supernaturales
,
mythologicas
, et
religiosas
rerum naturalium explanationes refutantes, declararent omni casui esse causam naturalis.
[7]
Notiones proposuerunt ratione et observatione confirmatas, et multae eorum coniecturarum in experimentis probatae sunt felices,
[8]
exempli gratia,
atomismus
.
Multi philosophi theorias
astrologiae
et
atomorum
invenerunt:
Leucippus
atomos
introduxit;
Archimedes
solutionem
vectibus
et aliis
mechanicae
physicae statisticaeque
invenit. In
medio aevo
physici periclitationes egerunt; clarissimi fuerunt
Isaac Newton
et
Galileo Galilei
et
Iohannes Kepler
.
Saeculo XX
Albertus Einstein
physicam in faciem hodiernam flexit.
Physica multas diversas disciplinas complectitur, antiquas et hodiernas. Disciplinae antiquae, quibus physici advenerunt ante adventum physicae quanticae relativisticaeque, sunt:
Disciplinae hodiernae fundatae post adventum theoriae relativitatis sunt:
Disciplinae fundatae post adventum et physicae quanticae et physicae relativisticae sunt:
Disciplinae speculativae, quae usque hodie manent demonstrandae, sunt:
Artes ingeniariae
, quae specialiter ad principia physica spectant, sunt:
Inter
physicos
celebres sunt:
- Vide etiam
Index magnitudinum physicarum
et
quantitas
Nexus interni
- ↑
Ricardus Feynman
suas
Acroases
cum
doctrina atomica
incipit, sua brevissima confirmatio omnis
scientiae
: "If, in some cataclysm, all of scientific knowledge were to be destroyed, and only one sentence passed on to the next generations . . . , what statement would contain the most information in the fewest words? I believe it is . . . that
all things are made up of atoms?little particles that move around in perpetual motion, attracting each other when they are a little distance apart, but repelling upon being squeezed into one another.
"
R. P. Feynman, R. B. Leighton, M. Sands (1963).
The Feynman Lectures on Physics
.
1
. p. I-2.
ISBN
0-201-02116-1
- ↑
J. C. Maxwell (1878).
Matter and Motion
.
D. Van Nostrand
. p. 9.
ISBN
0486668959
- ↑
H. D. Young, R. A. Freedman (2004).
University Physics with Modern Physics
(11th ed.).
Addison Wesley
. p. 2
- ↑
S. Holzner (2006).
Physics for Dummies
.
Wiley
. p. 7.
ISBN
0470618418
- ↑
Nota: Nomen
universum
definitur ut omnia quae sunt: totum
spatium
, totum
tempus
, omiia materiae, energiae, momentique genera, et
leges
et
constantes
qui ea gubernant. Hae leges monodicae sunt quia insigne exactae in forma
mathematica
concipiuntur; quae fundamenta quantitativa
biologiae
,
chemiae
,
astronomiae
et aliis scientiis dant. Nomen autem
universum
etiam adhiberi potest in aliquantulum variis sensibus contextualibus,
?
notiones denotans sicut
cosmos
et
mundus philosophicus
.
- ↑
Indicia monstrant primas
civilizationes
, ad
3000 a.C.n.
et ante, sicut
Sumeri
,
Aegypti antiqui
, et
Civilizatio Vallis Indicae
, omnes scientiam quae praedicere poterat et comprehensionem principalem motuum
solis
,
lunae
,
stellarum
.
- ↑
C. Singer,
A Short History of Science to the 19th century
(Streeter Press, 2008), 35.
- ↑
Geoffrey Lloyd,
Early Greek Science: Thales to Aristotle
(Londinii et Novi Eboraci: Chatto and Windus, W. W. Norton & Company, 1970
ISBN 0-393-00583-6
), 108?109.
Scientiae naturales et artes mathematicae