Henricus Dunant
sive plene
Ioannes Henricus Dunant
(natus
Genavae
die
8 Maii
1828
; mortuus in vico
Helvetico
Heiden
die
30 Octobris
1910
) fuit mercator,
humanista
,
homo beneficus
, conditor
Consociationis Internationalis Crucis Rubrae
[1]
, et suasor primi
Conventus Genavenses
.
Dunant tempore
belli alterius de libertate Italiae
iter
negotiale
faciens Iunio 1859 post pugnam
Sulpherinensem
permultos milites gravibus vulneribus affectos in campo iacentes vidit. Quibus quomodo maxime permotus auxilium ferre ipse conatus esset, libro "Un souvenir de Solferino" ("Admonitio Sulpherini") descripsit, quem anno 1862 suis sumptibus in publicum edidit. In hoc libro, mox in complures linguas verso, suasit, ut iam in pace consociationes ad vulneratos curandos conderentur, porro ut per foedera inter populos icta sanciretur homines militibus vulneratis auxiliantes habendos esse inviolabiles utrique exercitui. Ita effectum est, ut aliquanto post
Consociatio internationalis crucis rubrae
conderetur.
Praeterea Dunant, ut erat
pacifista
,
commercio
epistularum cum
Bertha von Suttner
auxilium humanitarium
et
iura mulierum
promovere conatus est.
Anno
1901
Dunant
Praemium Nobelianum Pacis Componendae
una cum
Friderico Passy
accepit.
Nexus interni
- ↑
Vox Latina
: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis
Saravicae
comparati
, fasc. 166, anni 2006