Diluvium Pauli Diaconi
fuit
inundatio
magna ex exundatione
Athesis
die
17 Octobris
589
; sic nominatur cum
Paulus Diaconus
narraret ex
Historiae gentis Langobardorum
libro 3. Historici
Veneti
hic diluvium solebant notare ut causa fuisset perturbationum magnarum de cursibus
fluminum
omnium in finibus Venetiae intra saecula
6
et
8
.
Hodie pro certo habetur ut inundatio una etiamsi maxima non posset causa esse perturbationum magnarum; opinantur ut saeculis illis universae
climatis
perturbationes et exiguae fluminum conservationes causa fuerint perturbationum de cursibus post
Imperium Romanum Occidentale
exstinctum.
Die
17 Octobris
589
fuit magna
Athesis
exundatio et secundum
Paulum Diacunum
:
fuit aquae diluvium in finibus Venetiarum [...] quale post Noe tempore creditur non fuisse. Factae sunt lavinae possessionum seu villarum, hominumque pariter et animantium magnus interitus. Destructa sunt itinera, dissipatae viae, tantumtuncque Atesis fluvius excrevit, ut circa basilicam Beati Zenonis martyris, quae extra Veronensis urbis muros sita est, usque ad superiores fenestras aqua pertingeret [...] Urbis quoque eiusdem Veronensis muri ex parte aliqua eadem sunt inundatione subruti.
Historici Veneti hanc Athesis ruptam dicunt apud
Cucca
vicum (nunc
Veronella
nominatur) accidentem; olim curvamen Athesis fuit nunc non est.
Etiam papa
Gregorius Magnus
narravit de inundazione
Veronae
atque de miraculo ad Sanctum
Zenonem Veronensem
adscripto propter in basilicam ei dicatam aqua minime introierit.
Historici Veneti diluvium Pauli Diaconi solebant notare ut causa fuisset perturbationum de cursibus
fluminum
omnium in
Lacunam Venetianam
infuentium. Hodie pro certo habetur ut inundatio una etiamsi maxima non posset causa esse tam perturbationum magnarum. Contra cogitatur ut per saecula
6
et
8
post
Imperium Romanum Occidentale
exstinctum flumina exigue conservarentur, atque universae
climatis
perturbationes essent ut
glaciaria
funderentur atque
praecipitationes
accrescerent; sic aqua per flumina perfluens maxime progredieretur et cursi veteres fluminum non sufficerent et perturbarent.
[1]
Sic
Plavis
ante saeculum 6 in
Silem
apud
Tarvisium
influxerat; postea in
Hadriaticum mare
apud
Equilium
influebat.
[2]
Medoaci maioris
atque
Medoaci minoris
ostia multa in Hadriaticum mare influentia fuerant intra
Metamaucum
atque
Clodiam
; postea Medoacus maior apud
Fusinam
per
fossam
influebat at Medoacus minor apud
Brundulum
.
[2]
Etiamsi
Athesis
ostia multa in Lacunam Venetianam influentia fuerant et brachium eius per
Atestem
fuerat et brachia alia ex quibus unum apud Brundulum in Hadriaticum mare influxerat; postea haec brachia exstinguebatur et flumen in
Paludes Hadrianas
influebat
[2]
paludes
alias generans apud mare. Ob bella adversus
Exarchatum Ravennatem
Langobardi
flumen non refecerunt ut paludes novae fuerint defensiones naturales.
[3]
Tartarus
in Athesim influxerat vel brachium eius
Philistinam
nominatum apud
Pilistrinam
in Hadriaticum mare;
[4]
postea in paludes novas influebat et brachium eius per
Hadriam
perfluebat.
[1]
Padus
maior fuerat
Primarus
in Hadriaticum mare apud
Ravennam
influens; postea erat
Volanus
.
- ↑
1.0
1.1
Lorenzo Casazza,
Mutamenti insediativi e sfruttamento del suolo nel Polesine meridionale dalla tarda antichita al mille
atque Camillo Corrain,
Il territorio polesano fino al '400. Le bonifiche estensi nel XV secolo
in
La bonifica tra Canalbianco e Po
, pp. 57-70
- ↑
2.0
2.1
2.2
Zanettin
- ↑
Biscaccia
- ↑
Plinius Maior
- Plinius Maior
.
Naturalis Historia
- L. Gualtieri di Brenna, Cesare Cantu (1861).
Grande illustrazione del Lombardo-Veneto, ossia, Storia delle citta, dei borghi, comuni, castelli, ecc: fino ai tempi moderni per cura di letterati italiani
. A. Tranquillo Ronchi
- Biscaccia, Nicolo (1865).
Cronache di Rovigo dal 1844 a tutto 1864: premessa una succinta istoria sulla origine dell'antico Rhodigium
. P. Prosperini
- Soffiantini, Battista (1933).
Vita di S. Teobaldo
. Rodigium
- Zanettin, B. (1955).
Note illustrative carta geologica delle Tre Venezie
. Patavium: Ufficio Idrografico del Magistrato alle Acque, Societa Cooperativa Tipografica Editore
- A.V. (2002). Consorzio di bonifica padana polesana. ed.
La bonifica tra Canal Bianco e Po: vicende del comprensorio padano polesano
.
Volume 15 di Rapporti Polesine e cultura padana
. Rodigium: Minelliana