Curdi
[1]
, sive
Carduchi
[2]
, sunt populus fere trecentorum vel quadrigentorum centenorum milium hominum qui in
Turcia
,
Iraca
,
Irania
,
Syria
,
Armenia
et
Libano
versant.
[3]
. Numerus Curdorum diligentius dici non potest, quia civitates, in quibus maxima Curdorum pars vivit, origines gentiles non recensent.
Culturam et
linguam Curdicam
(
Indoeuropaeam
) propriam habent. Multi censent Curdos a
Medis
ortos esse. Terra Curdorum
Curdistania
appellatur, quamquam numquam civitas
sui iuris
huius nominis, quae omnes vel maximam Curdorum partem amplecteretur, orta est. Pactis
Savarae
anno
1920
ictis, quibus
Bello Orbis Terrarum Primo
confecto inter alia territoria
Imperii Ottomanici
delapsi in ordinem adducerentur, Curdis propria civitas promissa est. Pacta ab
Mustapha Cemal Ataturco
et ?Neoturcis“ non agnita anno 1923
Pacto Lausannensi
pro Turcia mutata sunt, ut fere dimida Curdorum pars in dicionem civitatis
Turcicae
venit, aliis Curdis in aliis civitatibus dispersis.
Plurimi inter Curdos
Musulmani
sunnitici
sunt, sed etiam inveniunt Curdi
siitici
,
aleviti
(en)
,
iarsanisti
(en)
,
iazidici
(en)
,
zoroastriani
et
christiani
.
- David McDowall: A Modern History of the Kurds. 3. ed. Tauris Books, Londinii 2004,
ISBN 1-85043-416-6
.