Concilium Toletanum quartum
Concilium Toletanum quartum
I.
De oratione et confessione fidei quae in sancta dei
ecclesia praedicatur.
II.
Nulla pene res magis disciplinae mores ab ecclesia
Christi depulit quam inordinata diversitas officii.
III.
De formula secundum quam debeat sancta synodus in dei
nomine fieri.
V.?
[a]
De sollempnitate paschali qualiter solet in Spaniis varietates exsistere praedicationis.
VI.?
[b]
De baptismi sacramento.
VII.?
[c]
Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die sexta
feria passionis domini clausis basilicarum foribus non
celebretur officium.
VIII.?
[d]
Quidam in die eiusdem dominicae passionis ab hora nona
ieiunium solvunt.
VIIII.?
[e]
Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam
ecclesias non benedicuntur, et cur a nobis benedicantur
inquirunt.
X.?
[f]
Nonnulli sacerdotum per Spanias repperiuntur qui
dominicam orationem quam salvator noster docuit et
recipit non cotidie sed tantum die dominico dicunt.
XI.?
[g]
Quod sacerdotes Spaniae diebus quadragesime alleluia
decantent.
XII.?
[h]
Quod in quibusdam Spaniarum ecclesiis laudes post
apostolum decantentur.
XIII.?
[i]
De ymnis etiam canendis.
XIIII.?
[k]
De ymnis quoque trium puerorum in quo universa caeli terraeque creatura domini collaudat.
XV.?
[l]
Quod in finem psalmorum non sicut a quibusdam gloria patri sed gloria et honor patri dicatur.
XVI.?
[m]
Sunt quidam qui in fine responsoriorum gloriam non
dicant.
XVIII
[o]
.
Quod quidam sacerdotes, non rite post dictam orationem
dominicam statim communicant, et postea benedictionem in
populo dant.
XVIIII
[p]
.
Quod pernitiosa consuetudo, nequaquam est
reticenda.
XX
[q]
.
Quod in veteri lege ab anno XXV levit? ordinari mandantur.
XXI
[r]
.
Quod sacerdotes dei inrepraehensibiles esse debent.
XXII
[s]
.
Quod apud deum conscientiam puram nos habere
oporteat.
XXIII
[t]
.
Quemadmodum antestites ita presbiteri atque levitae
sicut nomine ita et meritis vita et testimonium teneant.
XXIIII
[u]
.
Quod prona sit omnis aetas ab adulescentia in
malum.
XXV
[v]
.
Quod maxime in sacerdotibus dei vitanda est errorum
ignorantia.
XXVI
[w]
.
De presbiteris parrochitanis dum ordinantur quod
libellum officialem a sacerdote suo accipere debeant.
XXVII
[x]
.
Quando presbiteri aut diaconi per parrochias
constituuntur oportet eos professionem episcopo suo
facere.
XXVIII
[y]
.
Si episcopus presbiter subdiaconus a gradibus suis?
[z]
deiecti fuerint, et in secunda synodo innocentes inveniantur
qualiter recipi debeant.
XXVIIII
[a]
.
Si episcopus aut presbiter seu diaconus vel ex ordine
clericorum, magos, aruspices, ariolos, augures, vel
sortilegos consulere fuerint deprehensi quid de his agendum
est.
XXX
[b]
.
Confinitimi hostium sacerdotes praeter eos qui a regia
potestate licentiam acceperint, in synodo multandi
sunt.
XXXI
[c]
.
Quod s?pe principes contra quoslibet maiestatis
obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt.
XXXII
[d]
.
Ut episcopi in protegendis populis ac defendendis
impositam a?
[e]
deo sibi curam non ambigant.
XXXIII
[f]
.
Quod avaritia radix cuncto
r
um?
[g]
malorum aliquorum sacerdotum mentes obtineat.
XXXIIII
[h]
.
Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per
XXX annorum sine aliqua interpellatione possederit ut
eam teneat.
XXXV
[i]
.
Ut sicut diocesim alienam trigenalis possessio
tollit, ita territorium conventum non adit.
XXXVI
[k]
.
Quod episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas
per singulos annos ire oporteat.
XXXVII
[l]
.
Quicumque episcopi suffragio cuiuslibet aliquid
ecclesiasticis utilitatibus providerit quid agendum
sit.
XXXVIII
[m]
.
Prebendum a sacerdotibus vitae solatium
indigentibus
||fol.?71va||
et maxime his quibus prestituenda vicissitudo est.
XXXVIIII
[n]
.
Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam ut
presbiteris se preferant.
XL
[o]
.
Si non licet episcopis nec presbiteris orari a duo indui, quanto magis diacones qui ministri eorum sunt.
XLI
[p]
.
Ut omnes clerici vel lectores sicut levitae et
sacerdotes detonso superius capite, inferius solam
circuli coronam relinquant.
XLII
[q]
.
Ut extraneae feminae cum clericis non habitent.
XLIII
[r]
.
De clericis qui non habentes legitimum coniugium
extranearum mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi
consortia appetunt.
XLIIII
[s]
.
De clericis qui sine consultu episcopi sui uxores
duxerunt.
XLV
[t]
.
De clericis qui in quacumque seditione arma?
[u]
volentes sumpserint.
XLVI
[v]
.
Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit
depraehensus.
XLVII
[w]
.
De praecepto domini nostri Sisenandi regis.
XLVIII
[x]
.
De eligendis echonomis?
[y]
.
XLVIIII
[z]
.
De professione monachi ut quicquid fuerit alligatum
tenebit.
L
[a]
.
De clericis qui monachorum propositum appetunt.
LI
[b]
.
De monachis qui egredientes a monasterio, non solum ad
saeculum revertuntur, sed etiam uxores accipiunt.
LII
[c]
.
De nonnullis monachis egredientibus a
monasteriis.
LIII
[d]
.
De religiosis proprie religionis qui nec inter clericos
nec inter monachos habentur.
LIIII
[e]
.
De eis qui in discrimine constituti paenitentiam
accipiunt.
LV
[f]
.
De saecularibus qui accipientes paenitentiam se
totonderant, et rursus praevaricantes laici effecti
sunt.
LVI
[g]
.
Quod duo sint genera viduarum saeculares et
sanctimoniales.
LVIII
[i]
.
De cupiditae episcopi presbiteri diaconi, sive
clericorum qui contra fidem christianam Iud?is suffragium
prestiterit.
LVIIII
[k]
.
De his qui ex Iudeis dudum ad christianam fidem
promoti sunt.
LX
[l]
.
De Iudeorum filios vel filiabus ne parentum ultra
involvantur erroribus.
LXI
[m]
.
De Iud?is baptizatis?
[n]
si postea praevaricaverint in
Christo.
LXII
[o]
.
De malorum consortia quae etiam bonos
corrumpunt.
LXIII
[p]
.
De Iud?is qui christianas mulieres in coniugio
habent.
LXIIII
[q]
.
Non potest erga homines esse fidelis, qui extiterit
impius.
LXV
[r]
.
Precipiente domino atque excellentissimo Sisenando
rege, ut Iudei aut qui ex Iudeis sunt officia publica nullatenus
appetant.
||fol.?71vb||
LXVI
[s]
.
Ut christianos servos non liceat Iudeis habere.
LXVII
[t]
.
De eis qui de rebus suis pauperibus Christi nulla
distribuunt.
LXVIII
[u]
.
De episcopis qui mancipium iuris ecclesiae non retento
ecclesiastico patrocinio manumitti desiderant.
LXVIIII
[v]
.
Ut sacerdotes qui aut res suas ecclesiae relinquunt,
aut nihil habentes aliqua praedia ecclesiis suis conquirunt, si voluerint possunt de ecclesiae
famulis aliquos libertos facere.
LXX
[w]
.
De libertis ecclesiae quia nusquam moritur eorum
patrona a patrocinio eiusdem nusquam discedant.
LXXI
[x]
.
De libertis ecclesiae qui a patrocinio eius discedunt.?
[y]
LXXII?
[z]
.
De libertis qui a quibuscumque manumissi sunt atque
ecclesiae patrocinio commendati exsistunt.
LXXIII?
[a]
.
Ut qui libertatem a dominis suis ita percipiunt ut nullum in eis obsequium patronus detentet, suscipiantur ad
clerum.
LXXIIII?
[b]
.
De familiis ecclesiae constituere presbiteros?
[c]
vel diaconos per parrochias licet.
LXXV?
[d]
.
De ecclesiastici ordinis institutis vel decretis quae
ad quorundam pertinent disciplinam.
ANNO TERTIO REGNANTE DOMNO?
[e]
NOSTRO
GLORIOSISSIMO principe Sisenando, die nonas decembris, era DCLXXXI. Dum studio
amoris Christi ac diligentia religiosissimi Sisenandi regis Ispaniae atque
Galliae sacerdotes apud Toletanam urbem in nomine domini convenissemus, ut eius
imperiis atque iussis commoti a nobis agitaretur a quibusdam ecclesiae
disciplinis tractatus, primum gratias salvatori nostro deo omnipotenti egimus,
post haec antefato ministro eius excellentissimo et glorioso regi, cuius tanta
erga deum devotio extat, ut non solum in rebus humanis, sed etiam in causis
divinis sollicitus maneat. Hic quippe dum in basilica beatissim? et
sanct? martyris Leocadiae omnium nostrum pariter iam coetus adesset pro
merito fidei suae cum magnificentissimis et nobilissimis viris ingressus,
primum coram sacerdotibus dei humi prostratus, cum lacrimis et gemitibus pro se
interveniendum domino postulavit. Deinde religiosa prosecutione synodum
exhortatus?
[f]
est, ut paternorum
decretorum memores ad confirmanda in nobis iura ecclesiastica studium
preberemus, et illa corrigere, quae dum per neglegentiam in usum venerunt,
contra ecclesiasticos mores
||fol.?72ra||
licentiam?
[g]
sibi de usurpatione fecerunt. Talibus?
[h]
igitur eius monitis congaudentes necessarium extitit iuxta eius nostrumque
votum tractare quae competunt, sive in sacramentis divinis quae diverso atque
inlicito modo in Spaniarum ecclesiis celebrantur, seu quae in moribus prave
usurpata noscuntur. Et quoniam generale concilium agimus, oportet primum
nostrae vocis sermonem de deo esse. Ut post professionem fidei sequentia operis
nostri vota quasi super fundamentum firmissimum disponantur.?
[i]
Quemadmodum a
sanctis patribus accepimus, patrem et filium et spiritum sanctum unius deitatis
atque substantiae confitemur. In personarum diversitate trinitatem credentes,
in divinitate unitatem praedicantes. Nec personas confundimus, nec substantiam
separamus. Patrem a nullo factum vel genitum dicimus, filium a patre non factum
sed genitum asserimus. Spiritum vero sanctum, nec creatum nec genitum, sed
procedentem ex patre et filio profitemur. Ipsum autem dominum Iesum Christum,
dei filium et creatorem omnium ex substantia patris ante saecula genitum,
descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a patre, qui numquam desinit
esse cum patre. Incarnatus est enim ex spiritu sancto, et sancta gloriosa dei
genitric? virgine?
[k]
Maria, et natus ex
ipsa solus, idem dominus Iesus Christus unus in sancta trinitate, anima et carne
perfectus, sine peccato suscipiens hominem, manens quod erat, adsumens quod non
erat. Aequalis patri secundum divinitatem, minor patre secundum humanitatem,
habens in una persona duarum naturarum
proprietatem?
[l]
.
Naturae enim in illo duae, deus et homo. Non autem duo filii et dii duo, sed
idem una persona in utraque natura perferens passionem et mortem pro nostra
salute, non in virtute divinitatis, sed in infirmitate humanitatis. Descendit ad
inferos, ut sanctos qui ibi tenebantur erueret, et devicto mortis imperio
resurrexerit. Assumptus in caelis venturus est in futurum ad iudicium vivorum et
mortuorum. Cuius morte et sanguine mundati remissionem peccatorum consecuti
sumus. Resuscitandi ab eo in die novissima in ea qua nunc vivimus carne, et in
ea qua resurrexit idem dominus forma. Percepturi ab ipso, alii pro iustitiae
meritis vitam aeternam, alii pro peccatis supplicii aeterni sententiam. Haec
||fol.?72rb||
est catholicae ecclesiae fides, hanc confessionem conservamus atque
tenemus. Quam quisque firmissime custodierit perpetuam salutem habebit.
I.
fehlt
Post rectae fidei confessionem quae in sancta dei
ecclesia praedicatur, placuit omnes sacerdotes qui
catholicae fidei unitate complectimur, ut nihil ultra diversum
aut dissonum in ecclesiasticis sacramentis agamus. Ne
quaelibet nostra diversitas, apud ignotos seu carnales,
scismatis errorem videatur ostendere, et multis extet in
scandalum varietas ecclesiarum. Unus igitur ordo orandi
atque psallendi a nobis per omnem Spaniam atque Galliam
conservetur, unus modus in missarum sollempnitatibus unus in
vespertinis officiis. Nec diversa sit ultra in
nobis ecclesiastica?
[m]
consuetudo, qui una fide continemur et
regno. Hoc enim et antiqui patres decreverunt, ut
unaquaeque provintia et psallendi et ministrandi parem
consuetudinem teneant.
II?
[n]
.
fehlt
Nulla pene res disciplinae mores ab ecclesia Christi
magis depulit, quam sacerdotum neglegentia. Qui?
[o]
contemptis
canonibus ad corrigendos ecclesiasticos mores synodum
facere neglegunt. Ob hoc a nobis universaliter definitum
est, ut quia iuxta antiqua patrum decreta bis?
[p]
in anno
difficultas temporis fieri concilium non sinit, saltem vel
semel a nobis celebretur. Ita tamen ut si fidei causa est,
aut quaelibet alia ecclesiae communis, generalis totius
Spaniae et Galliae synodus convocetur. Si vero nec de fide,
nec de communi ecclesiae utilitate tractabitur, si speciale
erit concilium prout uniuscuiusque provintiae metropolitanus
elegerit peragendum. Omnes?
[q]
autem qui causas contra
episcopos aut iudices ac potentes, aut contra quoslibet
alios habere noscuntur, ad eundem concilium concurrant. Et
quaecumque examine synodalia a quibuslibet prave usurpata
inveniuntur, regii exsecutoris instantia iustissime his
quibus iura sunt reformentur. Ita ut pro compellendis
iudicibus vel saecularibus viris ad synodum metropolitani
studio quidam exsecutor a principe postuletur. Quintadecima
autem kalendarum iuniarum congreganda est in unaquaeque
provintia synodus propter vernale tempus, quando herbis
||fol.?72va||
terra vestitur, et pabula germinum
inveniuntur.
III?
[r]
.
fehlt
Hora itaque diei prima ante solis ortum, eiciantur omnes ab ecclesia.
Obseratisque foribus cunctis, ad unam ianuam per quam sacerdotes ingredi
oportet hostiarii sedeant et convenientes omnes episcopi pariter introeant, et
secundum ordinationis suae tempora resideant, post ingressum omnium episcoporum
atque concessum, vocentur deinde presbiteri quos causa probaverit introire,
nullus se inter eos ingerat diaconorum. Post hos ingrediantur
diacones?
[s]
probabiles, quos ordo poposcerit
interesse. Et corona facta de sedibus episcoporum presbiteri a tergo eorum
resideant, diaconi in conspectu episcoporum stent. Deinde ingrediantur laici
qui electione concilii interesse meruerint. Tum quoque et notarii quos ad
recitandum vel excipiendum ordo requirit, et obserentur ianuae. Sedentesque in
diuturno silentio sacerdotes, et cor tantum habentes ad deum, dicat
archidiaconus: Orate. Statimque omnes in terram prostrabuntur, et orantes
diutius tacite cum fletibus atque gemitibus unus ex episcopis senioribus
surgens orationem palam fundat ad dominum cunctis adhuc in terra
iacentibus?
[t]
. Finita autem oratione et
responso, ab omnibus: Amen, rursus dicat diaconus: Erigite?
[u]
vos. Et confestim
omnes surgant et cum omni timore dei et disciplina tam episcopi quam
presbiteri sedeant. Sicque omnibus suis in locis in silentio consedentibus,
diaconus alba indutus codicem canonum in medio proferens capitula de conciliis
agendis pronuntiet. Finitisque titulis metropolitanus episcopus concilium
alloquatur?
[v]
, dicens: Ecce
sanctissimi sacerdotes, recitate sunt ex canonibus priscorum patrum sententiae
de concilio celebrando. Si qua igitur quempiam vestrum actio commovet, coram
suis fratribus proponat. Tunc si aliquis quamcumque quaerelam quae contra
canones agit, in audientiam sacerdotalem protulerit, non prius ad aliud
transeatur capitulum, nisi primum quae proposita est actio terminetur. Nam
et si presbiter aliquis aut diaconus vel clericus sive laicus de his qui foris
steterint concilium pro qualibet re crediderit appellandum ecclesiae
metropolitanae archidiacono causam suam intimet, et ille concilio denuntiet. Et
tunc illi et introeundi et proponendi
||fol.?72vb||
licentia concedatur. Nullus
autem episcoporum a coetu communi secedat, antequam hora generalis secessionis
adveniat. Concilium quoque nullus solvere audeat, nisi fuerint cuncta
determinata. Ita ut quaecumque deliberatione communi finiuntur, episcoporum
singulorum manibus subscribantur. Tunc enim deus suorum sacerdotum interesse
credendus est, si tumultu omni abiecto, sollicite atque tranquille
ecclesiastica negotia terminentur.
V?
[w]
.
fehlt
Solet in Spaniis de sollempitate paschali varietas
exsistere predicationis, diversa enim observantia
laterculorum paschalis festivitatis interdum errorem
parturit. Proinde placuit ut ante tres menses epiphaniorum
metropolitani sacerdotes litteris invicem se inquirant, ut
communi scientia docti diem resurrectionis Christi et
conprovintialibus suis insinuent, ut uno tempore celebrandum
adnuntient.
VI?
[x]
.
fehlt
De baptismi sacramento propter quod in Spaniis
quidam sacerdotes simplam mersionem faciunt,
a nonnullis scisma esse conspicitur, et unitas fidei scindi
videtur. Nam dum partes diversae in baptizandis aliqua contrario modo
agunt, ab aliis non baptizatos esse contendunt. Proinde
quid a nobis in sacramenti diversitate finiendum sit,
apostolicae sedis informemur praeceptis, non nostram sed
paternam institutionem sequentes. Beat? igitur memoriae
Gregorius Romanae ecclesiae pontifex, qui non solum partes
Italiae inlustravit, sed et longe exsistentes ecclesias sua
doctrina perdocuit, efflagitante sanctissimo Leandro
episcopo de hac Spaniae diversitate quid potius esset
sequendum, inter cetera rescribens ei sic ait: De trina
vero mersione baptismatis, nihil respondi verius potest, quam
ipsi sensistis. Quia in una fide nihil officit, sanct?
ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus,
triduanae sepulturae sacramenta signamus. Ut dum tertio infans ab
aquis educitur, resurrectio triduani temporis
exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae trinitatis
veneratione existimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit
baptizandum semel in aquas mergere. Quia dum in tribus
||fol.?73ra||
subsistentiis una substantia est, repraehensibile
esse nullatenus potest infantem in baptismate in aquam vel ter vel
semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum
trinitas, et in una potest divinitatis singularitas
designari. Sed hucusque ab hereticis infans in
baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non
censeo, ne dum mersiones numerant, divinitatem dividant.
Dumque quod faciebant faciunt morem vestrum se vicisse
glorientur. Quapropter quia de utroque sacramento quod fit
in sancto baptismo a tanto viro reddita est ratio, quod
utrumque rectum, utrumque inrepraehensibile in sancta dei
ecclesia habeatur, propter vitandum autem scismatis
scandalum vel heretici dogmatis usum simplam teneamus
baptismi mersionem ne videantur apud nos qui tertio mergunt
hereticorum approbare assertionem dum secuntur et morem.
Et ne forte cuiquam sit dubium huius simplicis mysterium
sacramenti videat in eo mortem et resurrectionem Christi
significare. Nam in aquas mersio quasi in infernum discensio
est, et rursus ab aquis emersio resurrectio est. Item
videat in eo unitatem divinitatis, et trinitatem personarum
ostendi. Unitatem dum semel mergimus, trinitatem dum in
nomine patris et filii et spiritus sancti baptizamus.
Panditur huius singularis baptismatis mysterium etiam
scripturarum sanctarum exemplis. Paulo apostolo adtestante:
Nolo vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub
nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen
baptizati sunt in nube et in mari. Mare quippe rubrum,
significat baptismum Christi sanguine consecratum, per quod
populus dei columna ignis et nubis, semel transiit. Ubi tamen tota erat trinitas,
precedente populum columma ignis et nubis. In igne quippe
significatur pater, in columna filius, in nube spiritus
sanctus. Iordanis quoque fluenta cum arca populus dei semel
transiit, per quod significatur simpla mersio baptismatis
cuius sacramento ecclesia abluitur, et de saeculi huius
laboribus per baptismum quasi per Iordanem ad terram
caelestis repromissionis ingreditur.
VII?
[y]
.
fehlt
Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die
||fol.?73rb||
sext?
feriae passionis domini, clausis basilicarum?
[z]
foribus, nec
celebretur officium, nec passio domini populis praedicetur.
Dum idem salvator noster apostolis suis praecipiat dicens:
Passionem et mortem et resurrectionem meam omnibus
praedicate. Ideoque oportet eodem die mysterium crucis?
[a]
quod
ipse cunctis adnuntiandum voluit praedicari?
[b]
atque
indulgentiam criminum clara voce omnem populum postulare, ut
paenitentiae conpunctione mundati venerabilem diem dominicae
resurrectionis remissis iniquitatibus suscipere mereamur,
corporisque eius et sanguinis sacramentum mundi a peccato
sumamus.
VIII?
[c]
.
fehlt
Quidam in die eiusdem dominicae passionis ab hora nona
ieiunium solvunt, conviviis abhibentur. Et dum sol ipse eadem
die tenebris palluerit, lumen subduxerit, ipsaque elementa
turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium
tanti diei polluunt epulisque inserviunt. Et quia totum
eundem?
[d]
diem universalis ecclesia propter passionem domini in
merore et abstinentia peragit, quicumque in eo ieiunium
praeter parvulos senes et languidos ante peractas
indulgentiae praeces persolverit, a paschali gaudio
depellatur, nec in eo sacramentum corporis et sanguinis
domini percipiat qui diem passionis eius per
abstinentiam non honoravit.
VIIII?
[e]
.
fehlt
Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam
ecclesias non benedicitur, et a nobis cur?
[f]
benedicatur
inquirunt. Propter gloriosum enim noctis ipsius sacramentum,
sollempniter haec benedicimus?
[g]
, ut sacr? resurrectionis Christi
mysterium quod tempore huius noctis votivae advenit
benedictione sanctificati luminis suscipiamus. Et quia haec
observatio per multarum loca terrarum regionesque Spaniae
in ecclesiis commendatur, dignum est ut propter unitatem
pacis in Gallicanis ecclesiis conservetur. Nulli autem
impune erit qui haec contempserit, sed patrum
regulis subiacebit.
X?
[h]
.
fehlt
Nonnulli sacerdotum in Spaniis repperiuntur qui
dominicam orationem quam salvator noster docuit et
precepit, non cotidie sed tantum die
||fol.?73va||
dominica
dicunt. Et quia sine intermissione ut oremus apostolus
docuit, qualiter autem oremus Christus praecepit dicens: Cum
autem oratis dicite: Pater noster qui es in caelis.
Quomodo ergo cotidie non dicitur quod sine intermissione
dici iubetur? Nam in tantum cotidie haec oratio dicenda
est, ut etiam ipso titulo utatur. Nam vocatur oratio
cotidiana, sic eam sancti patres nuncupaverunt. Quod
etiam apud doctores quorum inlustris doctrina est invenitur.
Sanctus quippe Ciprianus dicit: Itaque in oratione dominica
panem?
[i]
nostrum, id est Christum dari nobis cotidie petimus,
ut qui in Christo manemus et vivimus a sanctificatione et
corpore eius non recedamus. Sanctus Hilarius dicit: Panem
nostrum cotidianum da nobis hodie. Quid enim tam vult deus
quam ut cotidie Christus habitet in nobis qui est panis
vitae, et panis e c?lo? Et quia cotidiana oratio est,
cotidie quoque ut detur oratur. Sanctus Agustinus?
[k]
dicit:
De cotidianis autem brevibusque peccatis, sine quibus vita
haec non ducitur, cotidiana oratio fidelium satisfacit.
Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in caelis, qui iam?
[l]
patri tali
regenerati sunt ex aqua et spiritu sancto. Delet igitur haec
cotidiana oratio, minima cotidiana peccata, delet illa?
[m]
a?
[n]
quibus vita fidelium etiam scelerate gesta penitendo in
melius mutata?
[o]
discedit. Ergo sicut Christus praecepit, sicut
apostolus ammonuit, et quemadmodum doctores ecclesiastici
instituerunt, quia cotidie vel cogitatione vel verbo delinquimus, cotidie?
[p]
hanc orationem effundere in
conspectu dei debemus. Quisquis ergo sacerdotum vel
subiacentium clericorum hanc orationem dominicam cotidie
aut in publico aut in privato officio
praeterierit, propter superbiam iudicatus ordinis sui honore
multetur.
XI?
[q]
.
fehlt
Item cognovimus quosdam Spaniae sacerdotes qui in
quadragesim? diebus alleluia decantent, praeter in ultima
ebdomada paschae, quod deinceps fieri interdicimus.
Statuentes ut in omnibus praedictis quadragesim? diebus
quia tempus est non gaudii sed meroris alleluia non
decantetur. Tunc enim opus est fletibus ac ieiuniis
insistere, corpus cilicio et cinere induere, animum
meroribus deicere,
||fol.?73vb||
gaudium in tristitiam vertere, quousque
veniet tempus resurrectionis Christi, quando oporteat,
iam in laetitia manere, et merorem in gaudium
commutare. Hoc enim ecclesiae universalis consensio in
cunctis terrarum partibus roboravit quod et a nobis
omnibus ut conservetur per Spanias Galliasque provintias
oportebit. In temporibus vero reliquis, id est kalendis
ianuariis, quae propter errorem gentilitatis aguntur, omnino
alleluia non decantabitur. In quibus etiam praeter piscem et
olus sicut in illis XL diebus ceteris carnibus?
[r]
abstinetur et a quibusdam etiam nec vinum bibitur. Si quis
igitur episcopus aut presbiter aut diaconus, aut quilibet
ex ordine clericorum fuerit repertus qui arbitrium suum
huic constitutioni aestimet praeferendum, ordinis sui
officio carere cogatur, et communione eiusdem paschae
privetur.
XII?
[s]
.
fehlt
In quibusdam quoque Spaniarum ecclesiis laudes post
apostolum decantantur priusquam evangelium praedicetur, dum
canones precipiant post apostolum non laudes sed
evangelium adnuntiare. Praesumptio est enim ut anteponant
ea quae sequi debent. Nam laudes ideo evangelium secuntur,
propter gloriam Christi quae per idem evangelium
praedicat?
[t]
circa omnes gentes et?
[u]
sacerdotes, hic ordo deinceps
retineatur, excommunicationis poenam suscepturi qui hunc
ordinem perturbaverint.
XIII?
[v]
.
fehlt
De ymnis etiam canendis, et salvatoris et apostolorum
habemus exemplum. Nam et ipse dominus ymnum dixisse
perhibetur, Matheo evangelista testante: Et ymno dicto
exierunt in montem Oliveti?
[w]
. Et Paulus apostolus ad Ephesios
scripsit dicens: Implemini spiritu loquentes vobis in psalmis
et ymnis, et canticis spiritalibus, et quia a nonnullis ymni
humano studio in laudem dei, atque apostolorum et martyrum
triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi quos beatissimi
doctores?
[x]
, Hilarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen
quidam specialiter reprobant, pro eo quod de scripturis
sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt.
Respuant ergo et illum ymnum ab hominibus compositum quem
cotidie publico privatoque officio in fine omnium
||fol.?74ra||
psalmorum dicimus: Gloria et honor patri et filio
et spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen.
Nam et ille ymnus quem nato in carne Christo angeli
cecinerunt: Gloria in excelsis deo et in terra pax
hominibus bon? voluntatis, reliqua quae ibi secuntur
ecclesiastici doctores composuerunt, ergo nec ipsi in
ecclesiis?
[y]
canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris
non inveniuntur. Componuntur miss? sive praeces vel orationes sive commendationes seu manus
impositiones ex quibus si nulla decantetur in ecclesia,
vacant officia omnia ecclesiastica. Ammonet haec fieri atque
ortatur Timotheum apostolus dicens: Obsecro igitur primo
omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes,
gratiarum actiones, pro omnibus hominibus pro regibus et pro
omnibus qui in sublimitatibus sunt. Sicut igitur orationes ita
et ymnos in laudem dei compositos, nullus nostrum ulterius
improbet, sed pari modo in Gallia Spaniaque celebret.
Excommunicationi plectendi qui ymnos reicere fuerint
ausi.
XIIII?
[z]
.
fehlt
Ymnum quoque trium puerorum, in quo universa caeli
terraeque creatura deum collaudat, et quem ecclesia catholica
per totum orbem diffusa celebrat, quidam sacerdotes?
[a]
in missa
dominicorum dierum et in sollempitatibus martyrum canere
neglegunt. Proinde sanctum concilium instituit, ut per
omnes ecclesias Spaniae vel Galliae in omnium missarum
sollempitate idem in publico decantetur, communionem
amissuri qui antiquam ymni??
[b]
huius consuetudinem
nostramque definitionem excesserint.
XV?
[c]
.
fehlt
In fine psalmorum non sicut a quibusdam hucusque
gloria patri, sed gloria et honor patri dicatur. David
propheta docente: Afferte domino gloriam et honorem. Et
Iohanne evangelista: Exercitus dicentium honor et gloria deo nostro sedenti in throno. Ac per hoc haec duo sic oportet in terris dici,
sicut in caelis resonant. Universis igitur ecclesiasticis
hanc observantiam damus, quam quisquis praeterierit
communionis iacturam habebit.
XVI?
[d]
.
fehlt
Sunt quidam qui in fine responsoriorum gloriam non dicunt,
propter quod interdum inconvenienter?
[e]
resonat. Sed haec est
discretio ut in l?tis sequatur gloria, in tristioribus
repetatur principium.
XVII?
[f]
.
fehlt
Apocalypsin librum multorum conciliorum auctoritas, et
synodica sanctorum praesulum Romanorum decreta, Iohannis
evangelistae esse praescribunt, et inter divinos libros
||fol.?74rb||
recipiendum constituerunt. Et quia plurimi sunt qui eius
auctoritatem non recipiunt, eamque in ecclesia dei praedicare
contempnunt. Si quis eum deinceps aut non receperit, aut a
pascha usque ad pentecosten missarum tempore in ecclesia non
praedicaverit, excommunicationis sententiam habebit.
XVIII?
[g]
.
fehlt
Nonnulli sacerdotes post dictam
orationem dominicam statim communicant, et postea
benedictionem in populo dant. Quod deinceps interdicimus, sed
post orationem dominicam.?
[h]
Benedictio in populum sequatur, et tunc demum corporis et
sanguinis domini sacramentum sumatur. Eo videlicet ordine ut
sacerdos et levita ante altare communicent, in choro clerus,
extra chorum populus.
XVIIII?
[i]
.
fehlt
Pernitiosa consuetudo nequaquam est recipienda quae
maiorum statuta praeteriens, omnem ecclesiae ordinem
perturbavit. Dum alii per ambitus sacerdotia appetunt, alii
oblatis muneribus pontificatum assumunt, nonnulli etiam
sceleribus implicati, vel saecularibus militiae dediti indigni
ad honorem summi ac sacri ordinis pervenerunt. De quorum
scilicet causa atque remotione oportuerat quidem statuere,
sed ne perturbatio quam plurima ecclesiae oriretur, praeteritis
omissis, deinceps qui non promoveantur ad sacerdotium ex
regulis?
[k]
canonum necessario credimus inserendum. Id est qui
in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi
sunt, qui scelera aliqua per publicam paenitentiam
admississe confessi sunt, qui in heresim lapsi sunt, qui in
heresi baptizati, aut rebaptizati esse noscuntur, qui
semetipsos absciderunt, aut naturaliter effectu?
[l]
membrorum decisione aliquid minus habere noscuntur, qui secundae
uxoris cognitionem sortiti sunt, aut numerosa coniugia
frequentaverunt, qui viduam, vel a marito relictam duxerunt, aut
corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut fornicarias
habuerunt, qui servili conditione obnoxii sunt, qui ignoti
sunt, qui neofiti vel laici sunt, qui s?culari militiae
dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii
litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerunt,
qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu
honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur,
qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur. Sed nec ille
deinceps sacerdos erit quem nec clerus nec populus
propriae civitatis elegit vel autoritas metropolitani vel
conprovincialium sacerdotum assensio exquisivit. Quicumque
igitur
||fol.?74va||
deinceps ad ordinem sacerdotii postulatus
et in his quae praedicta sunt exquisitus in nullo horum
depraehensus fuerit et examinatus probabili vita atque
doctrina extiterit, tunc secundum synodalia vel decretalia
constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab
universis conprovincialibus episcopis, aut certe a tribus in
sacerdotum die dominica consecrabitur, conhibentibus?
[m]
ceteris qui absentes sunt litteris suis, et magis
auctoritate vel praesentia eius qui est in metropoli
constitutus. Episcopus autem conprovincialis ibi
consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit. Metropolitanus
autem non nisi in civitate metropoli, conprovincialibus
ibidem convenientibus. Si quis autem deinceps contra
praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotum indignus
adspirare contenderit cum ordinatoribus suis adepti honoris
periculo subiacebit.
XX?
[n]
.
fehlt
In veteri lege ab anno vigesimo et quinto levit??
[o]
in
tabernaculo servire mandantur. Cuius auctoritatem in
canonibus et sancti patres secuti sunt. Nos et divin? legis
et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros
levitas facimus, ante legitimam aetatem, ante experientiam
vitae. Ideoque ne ulterius fiat a nobis et divin? legis et
canonum ammonemus sententiis, sed viginti quinque annorum
aetatis levitae consecrentur, et triginta presbiteri
ordinentur. Ita ut secundum praeceptum probentur
primum et sic ministrent nullum crimen habentes.
XXI?
[p]
.
fehlt
Quicumque in sacerdotio dei positi sunt
inreprehensibiles esse debent. Paulo apostolo adtestante:
Oportet episcopum inrepraehensibilem esse. Inoffensos igitur
et immaculatos decet dei existere sacerdotes, nec ullius eos
fornicationis contagio pollui, sed caste viventes, mundos
semetipsos celebrandis exhibeant sacramentis. Abstineamus
ergo nos ab omni opere malo et ab omni inquinamento carnis
liberi maneamus, ut mundi corpore, purgati mente possimus ad
sacrificium Christi digni accedere, et deum pro delictis
omnium deprecari.
XXII?
[q]
.
fehlt
Quamvis conscientiam puram?
[r]
apud deum nos habere
oporteat, tamen et apud homines famam optimam custodire
convenit, ut iuxta praeceptum apostolicum, non tantum coram
deo, sed etiam coram hominibus vitae sanct? testimonium
habeamus. Quidam enim hucusque sacerdotum non modicum
scandalum creaverunt?
[s]
, dum in conversatione vit? non bon? fam? existunt. Ut igitur
excludatur deinceps omnis nefanda suspitionis
||fol.?74vb||
occasio et ne
detur ultra saecularibus obtrectandi locus, oportet
episcopos testimonium probabilium personarum conversationis et vitae in conclavi suo
habere, ut deo placeant per conversationem bonam et
ecclesiae per obtimam?
[t]
famam.
XXII?
[u]
I.
fehlt
Non aliter placuit ut quemadmodum antestites ita
presbiteri atque levitae quos forte infirmitas aut aetatis
gravitas in conclavi manere non sinit, ut eidem
in cellulis suis testes vitae habeant vitamque suam sicut
nomine ita et meritis teneant.
XXIIII?
[v]
.
DE CONVERSATIONE CLERICORUM.
Prona est omnis aetas ab adulescentia in malum, nihil
enim incertius, quam vita adulescentium, ob hoc constituendum
oportuit, ut si qui in clero pueri aut adulescentes
existunt, omnes in una conclavi atrii commorentur, ut
lubric? aetatis annos non in luxuria sed in disciplinis
ecclesiasticis agant. Deputati probatissimo?
[w]
seniori quem et
magistrum disciplinae et testem vitae habeant. Quod si aliqui
ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foveantur, ut et
vita eorum a criminibus intacta sit et res ab iniuria
inproborum. Qui autem his praeceptis resultaverint?
[x]
,
monasteriis deputentur, ut vagantes animi et superbi
severiori regula distringantur?
[y]
.
XXV?
[z]
.
fehlt
Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in
sacerdotibus dei vitanda est, qui docendi officium in
populis susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas
frequenter ammonet Paulus apostolus dicens ad Timotheum: Intende
lectioni, exhortationi. Doctores semper manere in his se sciant.
Igitur sacerdotes, scripturas sanctas et canones meditentur, ut
omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat,
atque aedificent cunctos tam fidei scientia quam operum
disciplina.
XXVI?
[a]
.
fehlt
Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum
officialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi
deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam
in ipsis divinis sacramentis offendant, ut quando ad
laetanias vel ad concilium venerint, rationem episcopo suo
reddant, qualiter susceptum officium caelebrent vel
baptizent.
XXVII?
[b]
.
fehlt
Quando presbiteri aut diaconi per parroechias
constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere,
||fol.?75ra||
ut caste et pure vivant sub dei timore. Ut dum
eos tali professione obligaverit sanctam disciplinam
retineant.
XXVIII?
[c]
.
fehlt
Episcopus presbiter aut diaconus si a gradu suo
iniuste deiectus in secunda synodo innocens repperiatur, non
potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum. Si episcopus est orarium anulum et baculum, si presbiter orarium et
planetam. Si diaconus orarium et albam, si subdiaconus
patenam et calicem, sic et reliqui gradus ea in reparationem
sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant.
XXVIIII?
[d]
.
fehlt
Si episcopus quis aut presbiter sive diaconus vel
quilibet ex ordine clericorum magos aut aruspices aut
ariolos aut certe augures vel sortilegos, vel eos qui
profitentur artem aliquam aut aliqua?
[e]
eorum similia
exercentes consuluisse fuerit depraehensus, ab honore
dignitatis suae depositus monasterii curam excipiat, ibique
perpetua paenitentia deditus scelus admissum sacrilegii
solvat.
XXX?
[f]
.
fehlt
Confinitimi hostium sacerdotes, praeter eos qui a
regia potestate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum agentes extraneum occulte accipere vel dirigere non
praesumant. Qui autem depraehenditur, aut convincitur
denuntiatus principi apud concilium condigna animadversione
multabitur.
XXXI?
[g]
.
fehlt
Saepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios,
sacerdotibus negotia sua committunt. Et quia sacerdotes a
Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant
regibus fieri iudices, ubi iureiurando supplicii indulgentia
promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si
quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discussor
in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis
apud Christum et apud ecclesiam perdat proprium
gradum.
XXXII?
[h]
.
fehlt
Episcopi in protegendis populis ac defendendis,
inpositam a deo sibi curam non ambigant. Ideoque dum
conspiciunt iudices ac potentes pauperum obpressores
existere, prius eos sacerdotali ammonitione redarguant. Et
si contempserint emendari, eorum insolentiam regiis auribus
intiment, ut quos sacerdotalis ammonitio non flectit ad
iustitiam, regalis potestas ab?
[i]
improbitate coerceat.
||fol.?75rb||
Si quis
autem episcoporum id neglexerit concilio reus erit.
XXXIII?
[k]
.
fehlt
Avaritia, radix est cunctorum malorum, cuius sitis etiam
sacerdotum mentes optinet. Multi fidelium in amore
Christi et martyrum, in parroechiis episcoporum basilicas
construunt, oblationes sanctas tribuunt, sacerdotes haec auferunt,
atque in usus suos convertunt. Inde est quod cultores
sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt, inde
labentium basilicarum?
[l]
ruinae non reparantur, quia avaritia
sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a
praesenti concilio, episcopos ita dioceses suas regere, ut
nihil ex earum iure praesumant auferre. Sed iuxta priorum
auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus quam de
tributis ac frugibus tertiam consequantur. Quod si amplius
quippiam ab eis praesumptum extiterit, per concilium
restauretur appellantibus, aut ipsis conditoribus, aut certe
propinquis eorum si iam illi a?
[m]
saeculo discesserunt. Noverint
autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis
conferunt, nullam potestatem habere, sed iuxta canonum
instituta, sicut ecclesia ita et dos eius ad
ordinationem episcopi pertineat.
XXXIIII?
[n]
.
fehlt
Quicumque episcopus alterius episcopi diocesim per
XXX annos sine aliqua interpellatione possederit, quia
secundum ius legis, eius videtur esse diocesis,
admittenda non est contra eum actio reposcendi, sed hoc
intra unam parrochiam, extra vero nullo modo ne dum
diocesis defenditur, provintiarum termini
confundantur.
XXXV?
[o]
.
fehlt
Sicut diocesim alienam trigennalis possessio tollit,
ita territorii conventum non admittit. Ideoque basilicae quae
nov? condit? fuerint, ad eum procul dubio episcopum
pertinebunt cuius conventus esse constiterit.
XXXVI?
[p]
.
fehlt
Episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas, per
singulos annos ire oportet, ut exquirat quid unaquaeque
basilica in reparationem sui indiget. Quod si ipse aut
languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus id
explere nequiverit, presbiteros probabiles aut diacones
mittat, qui et reditus basilicarum, et reparationes, et
ministrantium vitam inquirant.
XXXVII?
[q]
.
fehlt
Quicumque episcopi suffragio cuiuslibet aliquid
ecclesiasticae utilitatis providerint, et pro eo quodcumque
commodum in remunerationem promiserint, promissi solutionem
eos exsolvere oportebit. Ita
||fol.?75va||
ut id?
[r]
ad?
[s]
concilium
conprovinciale deferatur, ut eorum coniventia?
[t]
confirmetur. Quia
sicut Paulus ait: Dignus est operarius mercede
suam.
XXXVIII?
[u]
.
fehlt
Prebendum est a sacerdotibus vitae solatium
indigentibus, et maxime his quibus restituenda vicissitudo
est. Quicumque ergo fidelium de facultatibus suis ecclesiae
aliquid devotione propria contulerint, si forte ipsi aut
filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia
suffragium vitae pro temporis usu percipiant. Si enim
clericis vel monachis seu peregrinis aut quamlibet
necessitatem sustinentibus pro solo religionis intuitu in
usum res ecclesiasticae largiuntur, quanto magis consulendum est quibus retributio iusta debetur.
XXXVIIII?
[v]
.
fehlt
Nonnulli diacones in tantam?
[w]
erumpunt superbiam ut
sese presbiteris anteponant, atque in primo choro ipsi
priores stare praesumant, presbiteris in secundo choro
constitutis, ergo ut sublimiores sibi?
[x]
presbiteros agnoscant,
tam hi quam illi in utroque choro consistant.
XL?
[y]
.
fehlt
Si oraria duo nec episcopo induere
quidem?
[z]
licet nec presbitero,
utique multo minus diacono qui minister eorum est. Unum igitur orarium oportet
levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat id est praedicat.
Dexteram autem partem oportet habere liberam, ut
expeditus?
[a]
ad ministerium
sacerdotale discurrat. Caveant igitur amodo levitae geminum uti orarium, sed
unum tantum et purum, nec ullis coloribus aut auro ornatum.
XLI?
[b]
.
fehlt
Omnes clericos vel lectores sicut levitae et
sacerdotes detonso superius toto capite inferius solam
circuli coronam relinquant. Non sicut hucusque in Gallitiae
partibus facere lectores videntur, qui prolixis ut laici?
[c]
comis in solo capitis apice modicum circulum tondunt. Ritus
enim iste in Spaniis hucusque hereticorum fuit. Unde oportet ut
pro amputando ab ecclesiis scandalo, hoc signum dedecoris
auferatur, et sit una tonsura vel habitus, sicut totius
Spaniae est usus, qui autem hoc non custodierit fidei
catholicae, reus erit.
XLII?
[d]
.
fehlt
Cum clericis extraneae feminae nullatenus habitent,
nisi tantum mater et soror filia amita, in quibus
personis nihil sceleris aestimari foedus naturae permittit.
Id enim et constitutio antiquorum patrum decrevit.
||fol.?75vb||
XLIII?
[e]
.
fehlt
Quidam clerici legitime non habentes coniugium, extranearum mulierum vel
ancillarum suarum interdicta sibi consortia appetunt. Ideo quae cum clericis
taliter coniunctae sunt ab episcopo auferantur et venundentur, illis pro
tempore religatis ad paenitentiam quos sua libidine infecerunt.
XLIIII?
[f]
.
fehlt
Clerici qui sine consultu episcopi sui uxores
duxerint, aut viduam vel repudiatam vel meretricem in
coniugium acceperint, separari eos a proprio episcopo
oportebit.
XLV?
[g]
.
fehlt
Clerici in quacumque seditione arma volentes
sumpserint aut sumpserunt, reperti amisso ordinis sui gradu,
in monasterium?
[h]
paenitentiae contradantur.
XLVI?
[i]
.
fehlt
Si quis clericus in demoliendis sepulchris fuerit
depraehensus, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus
publicis sanguine vindicatur?
[k]
, oportet canonibus in tali
scelere proditum a clericatus ordine submoveri, et
penitentiae triennio deputari.
XLVII?
[l]
.
fehlt
Precipiente domino nostro atque Sisenando rege excellentissimo, id constituit sanctum concilium, ut omnes
ingenui clerici pro officio religionis ab omni publica
indictione atque labore habeantur immunes, ut liberi deo
serviant, nullaque praedicti necessitate ab ecclesiasticis
officiis?
[m]
retrahantur.
XLVIII?
[n]
.
fehlt
Eos quos oechonomos Greci vocant, hoc est qui vice
episcoporum res ecclesiasticas tractant, sicut sancta
synodus Calcidonensis instituit omnes episcopos de proprio
clero ad regendas ecclesias habere oportet. Qui autem
deinceps contempserit, obnoxius eiusdem magni concilii
erit.
XLIX?
[o]
.
fehlt
Monachum aut paterna devotio aut propria professio
facit, quicquid horum fuerit alligatum?
[p]
tenebit. Proinde his
ad mundum reverti intercludimus aditum, et omnes ad saeculum
interdicimus regressus.
L?
[q]
.
fehlt
Clerici qui?
[r]
monachorum propositum appetunt, quia
meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in
monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici
propositum eorum, qui ad contemplationis desiderium transire
nituntur.
LI?
[s]
.
fehlt
Nuntiatum est presenti concilio eo quod monachi
episcopali imperio servili opere man
||fol.?76ra||
cipentur, et
iura monasteriorum contra constituta canonum inlicita
praesumptione usurpentur. Ita ut poene ex cenobio possessio
fiat, atque inlustris portio Christi ad ignominiam
servitutemque perveniat. Quapropter monemus, eos qui
ecclesiis praesunt, ut ultra talia non?
[t]
praesumant. Sed hoc
tantum sibi in monasterio vindicent sacerdotes, quod
praecipiunt canones. Id est monachos ad conversationem
sanctam premonere abbates aliaque officia constituere,
atque extra regulam facta corrigere. Quod si aliquid in
monachis canonibus interdictum praesumpserint, aut usurpare
quippiam de monasterii rebus temptaverint, non deerit ab
illis sententia excommunicationis qui se deinceps nequaquam
sustulerint ab inlicitis.
LII?
[u]
.
fehlt
Nonnulli monachorum egredientes a monasterio non solum
ad saeculum revertuntur, sed etiam et uxores accipiunt. Igitur revocati in eodem monasterio a quo exierant,
penitentiae deputentur, ibique defleant crimina sua unde
dicesserunt.
LIII?
[v]
.
fehlt
Religiosi propriae regionis?
[w]
qui nec inter
clericos nec inter monachos habentur, sive hi qui per
diversa loca vagi feruntur, ab episcopis in quorum conventu
commorari noscuntur licentia eorum coerceatur, ut aut in clero aut
in monasterio deputentur, praeter eos qui ab episcopo suo, aut
propter languorem fuerint
absoluti.
LIIII?
[x]
.
fehlt
Hi qui in discrimine constituti paenitentiam
accipiunt nulla manifesta scelera confitentes sed tantum
se peccatores esse praedicantes, huiusmodi si revaluerint?
[y]
, possunt
etiam pro morum probitatem ad gradus ecclesiasticos
pervenire, qui vero ita paenitentiam accipiunt ut aliquod
mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad clerum
vel honores ecclesiasticos pervenire nullatenus poterunt,
quia se confessione propria notaverunt.
LV?
[z]
.
fehlt
Quicumque ex saecularibus accipientes paenitentiam totunderunt se, et rursus praevaricantes laici effecti sunt,
conprehensi ab episcopo suo ad paenitentiam ex qua
recesserunt revocentur. Quod si aliqui per potentiam
inrevocabiles sunt, nec admoniti revertuntur, vere ut
apostata coram ecclesia anathe
||fol.?76rb||
matis sententia condempnentur.
Non aliter et hi qui detonsi?
[a]
a parentibus fuerint, aut
sponte sua amissis parentibus seipsos religioni devoverunt,
et postea habitum saecularem sumpserunt, et idem a sacerdote
conpraehensi ad cultum religionis acta prius paenitentia
revocentur. Quod si reverti nolunt?
[b]
velut apostat??
[c]
, anathematis sententia subiciantur. Quae forma servabitur
etiam in viduis virginibusque sacris, ac penitentibus
feminis quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut
vestem mutaverunt, aut ad nuptias transierunt.
LVI?
[d]
.
fehlt
Duo sunt genera viduarum, saeculares et
sanctimoniales. Saeculares viduae sunt, quae adhuc
disponentes nubere laicalem habitum non deposuerunt.
Sanctimoniales sunt quae iam mutato habitu saeculari sub
religioso cultu in conspectu sacerdotis vel ecclesiae
apparuerunt. Hae si ad nuptias transierint, iuxta apostolum
non sine damnatione erunt, quia se primum deo voventes
postea castitatis propositum abiecerunt.
LVII?
[e]
.
fehlt
De Iudeis autem praecepit sancta synodus, nemini
deinceps ad credendum vim inferre. Cui enim vult deus
miseretur, et quem vult indurat. Non enim tales inviti
salvandi sunt, sed volentes ut integra sit forma iustitiae.
Sicut enim homo propria arbitrii voluntate serpenti oboediens
periit, sic vocante se gratia dei propriae mentis conversione
homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi sed libera
arbitrii facultate ut convertantur suadendi sunt non potius
impellendi. Qui autem iam pridem ad christianitatem coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi
principis?
[f]
Sisebuti quia iam constat eos sacramentis divinis
adsociatos, et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate
unctos esse, et corporis domini et sanguinis extitisse?
[g]
participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate
susceperunt tenere cogantur, ne nomen domini blasphemetur,
et fides quam susceperunt, vilis ac contemptibilis
habeatur.
LVIII?
[h]
.
fehlt
Tanta est quorundam cupiditas, ut quidam eam
appetentes iuxta quod ait apostolus etiam a fide erraverint.
Multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis
||fol.?76va||
accipientes a Iudeis munera perfidiam eorum
patrocinio suo fovent?
[i]
. Qui non inmerito ex corpore
Antichristi esse noscuntur, quia contra Christum faciunt.
Quicumque igitur deinceps episcopus sive clericus sive saecularis illis contra fidem christianam suffragium vel
munere vel favore prestiterit, aut propter aetatem, vere ut profanus et
sacrilegus anathema effectus, ab ecclesia catholica, et regno
dei efficiatur extraneus. Quia dignum est ut a corpore
Christi separetur, qui inimicis Christi patronus
efficitur.
LVIIII?
[k]
.
fehlt
Plerique qui ex Iudeis dudum ad christianam fidem
promoti sunt, nunc blasphemantes Christo, non solum
Iudaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abominandas circumcisiones exercere presumpserunt. De
quibus consultu piissimi ac religiosissimi domini
nostri Sisenandi regis, hoc sanctum decrevit concilium, ut
huiusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad
cultum christiani dogmatis revocentur. Ut quos voluntas
propria non emendat, animadversio sacerdotalis coerceat. Eos
autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt a parentum
consortio separentur, si servi pro iniuria corporis sui
libertati tradantur.
LX?
[l]
.
fehlt
Iudeorum filios vel filias ne parentum ultra
involvantur erroribus ab eorum consortio separari decernimus. Deputatos aut monasteriis aut christianis viris ac
mulieribus deum timentibus ut sub eorum conversatione,
cultum fidei discant, atque in melius instituti, tam in
moribus quam in fide proficiant.
LXI?
[m]
.
fehlt
Iudei baptizati, si postea prevaricantes?
[n]
in Christum
qualibet poena damnati extiterint, a rebus eorum fideles
filios excludi non oportebit. Quia scriptum est: Filius
non portabit patris iniquitatem.
LXII?
[o]
.
fehlt
Saepe malorum consortia, etiam bonos corrumpunt, quanto
magis eos qui ad vitia proni sunt. Nulla igitur ultra
communio sit Hebreis ad fidem christianam translatis cum
his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum
participio subvertantur. Quicumque igitur amodo ex his qui
baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi
christianis donentur, et illi publicis cedibus
||fol.?76vb||
deputentur.
LXIII?
[p]
.
fehlt
Iudei qui christianas mulieres in coniugio habent,
ammoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis
permanere cupiunt christiani efficiantur. Quod si ammoniti
noluerint, separentur. Quia non potest infidelis in eius
permanere coniunctione, quae iam in christianam translata est
fidem. Filii autem qui ex talibus nati existunt, fidem
atque conditionem matris sequantur. Similiter et hi qui
procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris,
christianam sequantur religionem non Iudaicam
superstitionem.
LXIIII?
[q]
.
fehlt
Non potest erga homines esse fidelis, qui deo
extiterit infidelis. Iudei ergo qui dudum christiani
effecti sunt et nunc Christi?
[r]
fidem praevaricati sunt, ad
testimonium dicendum admitti non debent, quamvis esse
se christianos adnuntient. Quia sicut in fide Christi suspecti?
[s]
sunt, ita in testimonio humano dubii habentur. Infirmari
ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur,
nec eis esse credendum qui veritatis a se fidem
abiecerunt.
LXV?
[t]
.
fehlt
Precipiente domino atque excellentissimo Sisenando?
[u]
rege, id constituit sanctum concilium, ut Iud?i aut hi
qui ex Iud?is sunt officia publica nullatenus appetant,
quia sub hac occasione christianis iniuriam faciunt. Ideoque
iudices provintiarum cum sacerdotibus eorum subreptiones
fraudulenter relictas suspendant, et officia publica eos
agere non permittant. Si quis autem hoc permiserit,
velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui
subpresserit publicis caedibus deputetur?
[v]
.
LXVI?
[w]
.
fehlt
Ex decreto gloriosissimi principis hoc sanctum elegit concilium, ut Iudeis non liceat christianos servos nec christiana mancipia emere, nec cuiusquam consequi
largitatem, nefas est enim, ut membra Christi, serviant
Antichristi ministris. Quod si deinceps servos christianos
vel ancillas Iud?i habere praesumpserint, sublati ab eorum
dominatu, libertatem a principe consequantur.
LXVII?
[x]
.
fehlt
Et si illi qui nulla ex rebus suis pauperibus
||fol.?77ra||
Christi distribuunt aeterni iudicis voce in futuro condempnabuntur, quanto magis hi qui auferunt pauperibus
quod non dederunt. Quapropter episcopi qui nihil ex proprio
suo ecclesiae Christi compensaverunt hanc divinam sententiam
metuant, et liberos ex familiis ecclesiae ad condempnationem
suam facere non praesumant. Impium est enim ut qui res suas
ecclesiae non?
[y]
contulerit, damnum inferat, et ius
ecclesiae alienare contendat. Tales igitur libertos successor
episcopus absque aliqua oppositione ad ius ecclesiae
revocabit, quia eos non aequitas sed improbitas
absolvit.
LXVIII?
[z]
.
fehlt
Episcopus qui mancipium iuris ecclesiae non retento
ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duo meriti
eiusdem, et peculii coram concilio ecclesiae cui preminet
per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut
rata et iusta inveniatur definitio commutantis. Tunc enim
liberam manum missionem sine patrocinio ecclesiae concedere
poterit, quia eum quem libertati tradere disponit, iam iuri
proprio adquisivit, huiusmodi autem liberto adversus
ecclesiam cuius iuris extitit accusandi vel testificandi
denegetur licentia. Quod si praesumpserit placet ut stante
commutatione in servitutem propriae revocetur,
quam nocere conatur.
LXVIIII?
[a]
.
fehlt
Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes
qui aut res suas ecclesiae relinquunt aut nihil habentes,
aliqua tamen praedia, aut familias ecclesiis suis conquirunt,
licebit illis aliquos de familiis eiusdem ecclesiae
manummittere, iuxta rei conlatae modum quem antiqui canones
decreverunt. Ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui,
sub patrocinio ecclesiae maneant, utilitates iniunctas sibi
iuxta quod potuerint prosequentes.
LXX?
[b]
.
fehlt
Liberti ecclesiae quia numquam eorum moritur patrona,
a patrocinio eiusdem numquam discedant, nec posteritas
quidem eorum sicut priores canones decreverunt, ac ne libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas
naturali ingenuitate obnite sese ab ecclesiae
||fol.?77rb||
patrocinio
non subtrahat, necesse est ut tam idem liberti quam ab eis
progeniti, professionem episcopo suo faciant, per quam?
[c]
ex
familia ecclesiae liberos effectos se esse fateantur, eiusque
patrocinium non relinquant, sed iuxta virtutem suam
obsequium vel obedientiam prebeant.
LXXI?
[d]
.
fehlt
Liberti ecclesiae qui a patrocinio eius discedentes?
[e]
, quibuslibet personis adhaeserunt. Si admoniti redire
contempserint, manumissio eorum irrita sit quia per
oboedientiae contemptum ingrati actione tenentur.
LXXII?
[f]
.
fehlt
Liberti qui a quibuscumque manummissi?
[g]
sunt, atque
ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regul?
antiquorum patrum constituerunt, sacerdotali defensione a?
[h]
cuiuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis,
seu in peculio quod habere noscuntur.
LXXIII?
[i]
.
fehlt
Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt ut
nullum sibi in eis obsequium patronus retentet, isti si
sine crimine sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur,
quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero
retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc patroni
servitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad
ecclesiasticum ordinem promovendi, ne quando voluerint eorum
domini, fiant ex clericis servi.
LXXIIII?
[k]
.
fehlt
De familiis ecclesiae constituere presbiteros et
diaconos per parrochias liceat, quos tamen vitae rectitudo et
probitas morum commendat. Ea tamen ratione, ut antea
manummissi?
[l]
libertatem status sui percipiant, et denuo ad
ecclesiasticos honores succedant. Inreligiosum est enim
obligatos existere servituti, qui sacri ordinis suscipiunt
dignitatem. Quicquid autem talibus aut per libertatem
concessum, aut successione extiterit datum?
[m]
, aut quolibet
commodo conlatum, non licebit eis quippiam inde in
extraneas personas transmittere, sed omnia ad eius ecclesiam
qua?
[n]
manumissi sunt post eorum habitum pertinere. His
quoque sicut et ceteris ecclesiae libertis accusandi vel
testificandi adversus ecclesiam aditus intercluditur. Quod
si aspiraverint, non solum
||fol.?77va||
libertatis beneficio careant, sed
etiam honoris gradu quem non dignitate naturae, sed
tempore necessitatis promeruerunt.
LXXV?
[o]
.
fehlt
Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel
decreta quae ad quorundam pertinent disciplinam postrema
nobis cunctis sacerdotibus sententia est, pro robore
nostrorum regum et stabilitate?
[p]
gentis Gothorum pontificale
ultimum sub deo iudice ferre decretum. Multarum quippe
gentium ut fama est tanta extat perfidia animorum, ut
fidem sacramento promissa?
[q]
regibus suis observare
contempnant?
[r]
, et ore simulent iuramenti professionem dum retineant mente perfidiae impietatem. Iurant enim regibus
suis et fidem quam pollicentur prevaricantur. Nec metuunt
volumen illud iudicii dei?
[s]
per quod inducitur maledictio
multaque poenarum comminatio, super eos qui iurant in nomine
dei mendaciter. Quae igitur spes talibus?
[t]
populis contra
hostes laborantibus erit, qu??
[u]
fides ultra cum aliis
gentibus in pace credenda post foedus non violandum, quae in hostibus iura ista permanebunt sponsione quando nec ipsis
propriis regibus iuratam fidem conservant? Quis enim adeo
furiosus est qui caput suum manu sua propria desecet, illi ut
notum est inmemores salutis suae propria manu seipsos
interimunt in semetipsos suosque reges proprias convertendo
vires? Et dum dominus dicat: Nolite tangere christos meos.
Et David: Quis, inquit, extendit manum suam in Christum
domini et innocens erit? Illis nec vitare metus est
periurium, nec regibus inferre exitium. Hostibus quippe
fides pacti datur, nec violatur. Quod si in bello fides
vigeat?
[v]
, quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe
est si violetur a gentibus regum suorum promissa fides,
quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in deum
quidem in cuius nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est
quod multa regna terrarum caelestis iracundia ita
permutavit, ut pro impietate fidei et morum, alterum ab
altero solveretur. Unde et nos cavere oportet, casum
huiusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti,
et poena puniamur crudeli?
[w]
. Si enim deus an
||fol.?77vb||
gelis in se
prevaricantibus non pepercit, qui per inobedientiam caeleste
habitaculum perdiderunt, unde et per Esaiam dicit: Inebriatus
est gladius meus in caelo, quanto magis nos nostrae salutis
interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem
seviente gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam
vitare volumus et severitatem eius ac dementiam?
[x]
provocare
cupimus, servemus erga deum religionis cultum atque timorem, custodiamus erga principes nostros
pollicitam fidem atque sponsionem. Non sit in nobis in?
[y]
quibusdam gentibus infidelitatis subtilitas impia non
subdole mentis perfidia, non periurii nefas, et
coniurationum nefanda molimina. Nullus apud nos
praesumptione regnum arripiat, nullus excitet mutuas
seditiones civium, nemo meditetur interitus regum. Sed
defuncto in pace principe, primatus gentis cum
sacerdotibus successorem regni consilio communi constituant.
Ut dum unitatis concordia a nobis retinetur, nullum patriae
gentisque discidium per vim ambitionis moveatur. Quod si
haec ammonitio mentes nostras non corrigit, et ad salutem
communem cor nostrum nequaquam perducit, audi sententiam
nostram: Quicumque igitur a nobis vel totius Spaniae
populis qualibet coniuratione vel studio, sacramentum fidei
suae quod patriae gentisque Gothorum statu, vel
conservatione regiae salutis pollicitus est temeraverit, aut
regem nece attrectaverit?
[z]
, aut potestate regni exuerit, aut
praesumptione tyrannica regni fastigium?
[a]
usurpaverit, anathema sit in conspectu dei patris et
angelorum. Atque ab ecclesia catholica quam periurio
profanaverit efficiatur extraneus. Et ab omni coetu
christianorum alienus cum omnibus impietatis suae sociis.
Quia oportet ut una poena teneat obnoxios, quos similis error
invenerit implicitos?
[b]
. Quod iterum secundo replicamus
dicentes: Quicumque?
[c]
amodo ex nobis vel cunctis Spaniae
populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae
quod patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione
regiae salutis pollicitus est violaverit, aut regem nece attrectaverit?
[d]
aut potestate regni
exuerit, aut praesump
||fol.?78ra||
tione tyrannica, regni fastigium
usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum
eius sit. Atque ab ecclesia catholica quam periurio
profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni consortio
christianorum alienus, et damnatus in futuro dei iudicio
habeatur cum conparticipibus suis. Quia dignum est ut qui talibus
sociantur?
[e]
, ipsi etiam damnationis eorum participatione
obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio, adclamamus?
[f]
dicentes:
Quicumque amodo ex nobis vel cunctis Spaniae populis
qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae quod
pro patriae?
[g]
salute gentisque Gothorum statu vel incolumitate
regiae potestatis pollicitus est violaverit, aut regem nece?
[h]
atractaverit, aut potestatem regni exuerit, aut
praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit,
anathema sit in conspectu spiritus sancti et martyrum
Christi, atque ab ecclesia catholica quam periurio
profanaverit efficiatur extraneus, et ab omni communione
christianorum alienus, nec partem habeat iustorum, sed cum
diabolo et angelis eius aeternis suppliciis condempnetur, una
cum eis qui eadem coniuratione nituntur. Ut par poena
perditionis constringat, quos in pernitiem prava societas
copulat. Et ideo si placet omnibus qui adestis hoc tertio
reiterata sententia vestrae vocis consensu firmate. Ab
universo clero, vel populo dictum est: Qui contra hanc
vestram definitionem presumpserint, anathema maranatha,
hoc est perditio in adventum domini, sint, et cum Iuda
Scarioth?
[i]
partem habeant et ipsi et socii eorum. Amen. Quapropter nos ipsi et sacerdotes omnes ecclesiam Christi
ac populum admonemus, ut haec tremenda et totiens reiterata
sententia, nullum ex nobis praesenti atque aeterno condempnet
iudicio, sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum
nostrum Sisenandum regem custodientes ac sincera illi
devotione famulantes, non solum divinae pietatis in nobis clementiam provocemus, sed etiam gratiam antefati principis
percipere mereamur. Te quoque presentem regem et futuros
aetatum sequentium principes humilitate debita?
[k]
deposcimus. Ut moderati et mites erga subiectos existentes
cum iustitia et pietate populos a deo
||fol.?78rb||
vobis creditos
regatis bonamque vicissitudinem qui vos nobis constituit
largitori Christo respondeatis, regnantes in humilitate
cordis, cum studio bonae actionis. Nec quisquam vestrum solus
in casum?
[l]
capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu
publico cum rectoribus ex iudicio manifesto delinquentium
culpa patescat, servata a vobis in offensis mansuetudine, ut
non severitate magis in illis quam indulgentia polleatis. Ut
dum omnia haec auctore deo pio a vobis moderamine
conservantur, et reges in populis, et populi in regibus, et
deus in utrisque laetetur. Sane de futuris regibus hanc
sententiam promulgamus: Ut si quis ex eis contra reverentiam
legum superba dominatione et fastigio in flagitiis et
facinore sive cupiditate crudelissimam potestatem in populis
exercuerit, anathematis sententia?
[m]
a Christo domino
condempnetur, et habeat a?
[n]
deo separationem atque iudicium, propter quod presumpserit prava agere, et in pernitiem
regnum convertere. De Sumthilane vero qui scelera propria metuens seipsum regno privavit, et potestatis fascibus exuit, id cum
gentis consultu decrevimus: Ut neque eum vel uxorem eius
propter mala quae commiserunt, neque filios eorum unitati
nostrae umquam consociemus. Nec eos ad honores a quibus ob
iniquitatem deiecti sunt aliquando promoveamus. Quique etiam
sicut fastigio regni habentur extranei, ita et possessione
rerum quas de miserorum sumptibus hauserant maneant alieni
praeter id quod pietate piissimi principis nostri fuerint
consecuti. Non aliter et Geilanem memorati Sunthilan??
[o]
et
sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis fide
stabilis extitit, nec fidem gloriosissimo domino nostro
pollicitam conservavit. Hunc igitur cum coniuge sua sicut
et antefatum?
[p]
a societate gentis atque consortio nostro
placuit separari, nec in amissis facultatibus in quibus per
iniquitatem creverant?
[q]
reduces fieri, preter id quod
consecuti fuerint pietate clementissimi principis,
cuius gratia bonos dominorum premiis ditat, et malos a
beneficentia sua non separat. Gloria autem et honor omnipotenti deo nostro, in cuius nomine
congregati
||fol.?78va||
sumus. Post haec pax salus et
diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro
Sisenando regi, cuius devotio nos ad hoc decretum
salutiferum convocavit. Corroboret Christi gloria regnum
illius gentesque Gothorum in fide catholica annis, et
meritis. Protegat illum usque ad ultimam senectutem summi dei
gratia, et post praesentis regni gloriam ad aeternum regnum?
[r]
transeat, ut sine fine regnet qui in saeculo feliciter imperat, ipso prestante qui est rex regum et dominus
dominorum, cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum.
AMEN.
Definitis itaque his quae superius conprehensa sunt
annuente religiosissimo principe placuit, deinde nulla re
impediente a quolibet nostrum ea quae constituta sunt
temerari, sed cuncta salubri consilio conservare, et quia
profectibus ecclesiae et animae nostrae conveniunt, etiam
propria subscriptione ut permaneant roboramus. Ego Isidorus, in Christi nomine ecclesiae Spalensis
metropolitanus episcopus, haec constituens,
ss
. Similiter et
alii episcopi subscripserunt, numero XL.
Stand: 2008-03-02