Synodus Toletana tertia
Synodus Toletana tertia
INCIPIT TOLETANA SYNODUS TERTIA VIGINTI DUORUM
EPISCOPORUM, IN QUA ARRII HERESIS IN SPANIA
CONDEMPNATUR.
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI ANNO REGNANte
quarto gloriosissimo atque piissimo et deo fidelissimo
domino Recaredo rege, die VIII iduum maiarum era DCXXVII
haec sancta synodus habita est in civitate regia Toletana ab
episcopis tocius Spaniae vel Galliae
||fol.?64va||
qui infra
scripti sunt.
Cum pro fidei suae sinceritate idem gloriosissimus princeps omnes
regiminis?
[a]
sui pontifices in unum
convenire mandasset, ut tam de eius conversione quam de gentis Gothorum
innovatione in domino exultarent. Et divinae dignationi pro tanto munere
gratias agerent, memoratus sanctissimus princeps sic venerandum concilium
alloquitur dicens: Non incognitum reor esse vobis, reverentissimi sacerdotes
quod propter instaurandam disciplinae ecclesiastic? formam, ad nostrae vos
serenitatis praesentiam evocaverim. Et quia?
[b]
recursis retro temporibus heresis imminens in tota ecclesia catholica agere
synodica negotia denegabat deus cui placuit per nos eiusdem heresis obicem
depellere?
[c]
ammonuit instituta de
more ecclesiastico reparare. Ergo sit vobis iocunditatis sit gaudii quod mos
canonicus prospectu dei per nostram gloriam ad paternos reducitur terminos.
Prius tamen ammoneo pariter et
exhortor?
[d]
, ieiuniis vos et vigiliis,
atque orationibus operam dare, ut ordo canonicus quem a sacerdotalibus sensibus
detraxerat longa ac diurna oblivio quae aetas nostra se nescire fatetur, divino
vobis rursus dono patefiat. Ad haec autem gratias deo agentes et religiosissimo
principi, universo concilio in laudibus adclamante, triduanum est exinde
praedicatum ieiunium. Sed cum die octavo iduum maiarum in unum coetum dei
sacerdotes adessent et oratione praemissa unusquisque sacerdotum competenti
loco resedisset, ecce in medio eorum adfuit serenissimus princeps seque cum dei
sacerdotibus orationi communicans?
[e]
.
Divino?
[f]
deinceps flumine plenus sic ad
loquendum exorsus est dicens: Non credimus vestram latere sanctitatem quanto
tempore in errore arrianorum laborasset Spania, et non multos post discessum
genitoris nostri dies quibus nos vestra beatitudo fidei sanct? catholicae
cognovit esse sociatos. Credimus generaliter magnum et aeternum gaudium
habuisse. Et ideo venerandi patres ad hanc vos peragendam congregavimus
synodum, ut de hominibus nuper advenientibus ad Christum ipsi aeternas domino
gratias deferatis. Quicquid vero verbis apud sacerdotium vestrum
||fol.?64vb||
nobis agendum erat de fide atque spe nostra quam gerimus in hoc thomo
conscripta atque allegata innotescimus. Relegatur enim in medio vestri et in
iudicio synodali examinata, per omne succiduum tempus gloria nostra eiusdem
fidei testimonio?
[g]
decorata
clarescat. Susceptus est autem ab omnibus dei sacerdotibus offerente rege
sacrosanctae fidei thomus, et pronuntiante notario clara voce recensitus est:
Quamvis deus omnipotens pro utilitatibus populorum regni nobis culmen subire
tribuerit, et moderamen gentium non paucarum regi? nostrae cur?
commiserit, meminimus tamen nos mortalium conditione perstringi nec posse
felicitatem futurae beatitudinis aliter promereri, nisi nos cultu vere fidei
reputemus, et conditori nostro salutis confessione qua dignus ipse est
placeamus. Pro qua re quanto subditorum gloria regali extollimus, tanto providi
esse debemus in his quae a deo sunt vel nostram spem agere vel gentibus nobis a
deo creditis consulere. Ceterum quid pro tantis benefitiorum conlationibus
omnipotentiae divinae valemus tribuere quando omnia ipsius sint, et bonorum
nostrorum nihil egeat, nisi ut in eum sic tota devotione credamus quemadmodum
per scripturas sacras se ipse intellegi voluit et credi praecepit. Id est ut
confiteamur esse patrem qui genuerit ex sua substantia filium sibi coequalem et
coaeternum. Non tamen ut ipse idem sit natus ingenitus, sed persona alius sit
pater qui genuit, alius sit filius qui fuerit generatus, unius tamen uterque
substantiae in divinitate subsistat. Pater ex quo sit filius, ipse vero ex
nullo sit alio. Filius quia habeat patrem, sed sine initio et sine diminutione,
in ea qua patri co?qualis et coaeternus est divinitate subsistat. Spiritusque
sanctus confitendus a nobis, et praedicandus est a patre et filio procedere, et
cum patre et filio unius esse substantiae. Tertiam vero in trinitate spiritus
sancti esse personam, qui tamen communionem habet cum patre et filio in
divinitatis essentia. Haec enim sancta trinitas, unus est deus pater, et filius
et spiritus sanctus, cuius bonitate hominis licet bona sit condita creatura per
adsumptam tamen a filio humani habitus formam, a damnata progenie reformamur,
ad beatitudinem pristinam. Sed sicut vere salutis indicium est trinitatem in
unitate, et unitatem
||fol.?65ra||
in trinitate sentiri, ita erit consummata
iustitia si eadem intra universalem ecclesiam teneamus, et apostolicam
unitatem in apostolico positi fundamento servemus. Vos tamen dei sacerdotes
meminisse oportet quanta hucusque ecclesia dei catholica per Spanias aversae
partis molestiis laboraverit. Dum et catholici constanter fidei suae tenerent
ac defenderent veritatem, et heretici pertinatiori animositate propriae
niterentur perfidi?. Me quoque ut res ipsa conspicit calore fidei accensum
in hoc dominus excitavit, ut depulsa obstinatione infidelitatis et discordi?
submoto furore populum qui sub nomine religionis famulabatur errori ad
agnitionem fidei et ecclesiae catholic? consortium revocarem. Adest enim
omnis gens Gothorum inclyta?
[h]
, et fere omnium gentium genuina virilitate opinata. Quae licet suorum pravitate doctorum a fide actenus vel unitate ecclesiae
fuerit catholicae segregata, toto nunc tamen meo assensui?
[i]
concordans, eius
?cclesiae communioni?
[k]
participatur, quae diversarum gentium multitudinem materno
in sinu suscipit, et caritatis uberibus nutrit. De qua propheta canente dicitur:
Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Nec enim sola Gothorum
conversio ad cumulum nostrae mercedis accessit, quinimo et Suevorum gentis
infinita multitudo, quam presidio celesti nostro regno subiecimus, alieno licet
iudicio in heresim deductam, nostro tamen ad veritatis originem studio
revocavimus. Proinde sanctissimi patres has nobilissimas gentes qu?
lucris per nos dominicis applicat? sunt, quasi sanctum et placabile
sacrificium per vestras manus aeterno deo offero. Erit enim mihi
inmarciscibilis corona vel gaudium in retributione iustorum si hi populi qui
nostra ad unitatem ecclesiae sollertia transcurrerunt, fundati in eadem et
stabiliti permaneant. Sicut enim divino nutu nostrae curae fuit hos populos ad
unitatem Christi ecclesiae pertrahere, ita sit vestrae docibilitatis catholicis
eos dogmatibus instituere. Quo in tota cognitione veritatis instructi noverint,
ex toto ex solido errores perniciosos respuere, et vere fidei tramitem ex
caritate retinere, vel catholicae ecclesiae communionem desiderio avidiori
amplectere. Ceterum sicut facile ad veniam pervenisse?
[l]
confido quod nescia
||fol.?65rb||
hucusque tam clarissima erraverit gens, ita gravius esse non
dubito, si agnitam veritatem dubio corde teneat, atque a potenti lumine quod
absit oculos suos avertat. Unde valde pernecessarium esse prospexi vestram in
unum convenire beatitudinem habens sententiae dominic? fidem qua dicit:
Ubi fuerint duo vel tres collecti in nomine meo, ibi ero in medio eorum. Credo
enim beatam sanct? trinitatis divinitatem huic sancto interesse concilio, et
ideo tamquam ante conspectum dei, ita in medio vestri fidem meam quam protuli,
conscius admodum sententiae divin? dicentis: Non celavi misericordiam tuam
et veritatem tuam a congregatione multa. Vel apostolum Paulum Timotheo
discipulo praecipientem audivi: Certa bonum certamen fidei, adpraehende vitam
aeternam in qua vocatus es, confessus bonam confessionem coram multis
testibus. Vera est enim redemptoris nostri ex evangelio sententia qua
confitentem se coram hominibus confiteri dicit coram patre, et negantem se, esse
negaturum. Expedit enim nobis id ore profiteri quod credimus corde, secundum
celeste mandatum quo dicitur: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem
confessio fit ad salutem. Proinde sicut anathematizo Arrium cum omnibus
dogmatibus et conplicibus suis qui unigenitum dei filium a paterna degenerem
asserebat esse substantiam, nec a patre genitum sed ex nihilo dicebat esse
creatum, vel omnia concilia malignantium quae adversus sanctam synodum Nicenam
extiterunt, ita in honorem et in laudem dei fidem sanctam Niceni observo
concilii, et honoro ea quae contra eundem recte fidei pestem Arrium trecentorum
X et VIII sancta episcopalis scripsit synodus. Amplector itaque et teneo fidem
centum quinquaginta episcoporum Constantinopolim congregatorum, quae Macedonium
spiritus sancti substantiam minorantem et ad patris et filii unitate et
essentia segregantem iugulo veritatis interemit. Prima quoque Ephesina synodus
fidem quae adversus Nestorium eiusque doctrinam
lata?
[m]
est credo pariter et honoro. Similiter
et Calcidonensis concilii fidem, quam plena sanctitate et eruditione adversus
Euticen et Dioscorum protulit, cum omni ecclesia catholica reverenter suscipio.
Omnium quoque ortodoxorum venerabilium sacerdotum concilia quae ab ipsis
||fol.?65va||
supra scriptis quattuor synodis fidei puritate non dissonant, pari
veneratione observo. Properet ergo reverentia vestra fidem hanc nostram
canonicis applicare monumentis, ut ab episcopis vel religiosis et gentis
nostrae primoribus solerter fides quam in ecclesia catholica deo crediderunt
legatur, quam renovatam et apicibus vel eorum subscriptionibus roboratam,
futuris olim temporibus in testimonium dei atque omnium reservate. Ut gentes
quas in dei nomine regia potestate pr?cellimus, et quae de reliquo antiquo
errore per unctionem sacrosancti crismatis vel manus inpositionem paraclytum
intra dei ecclesiam perceperunt spiritum, quem unum et aequalem cum patre et
filio confitentesque?
[n]
dono in sinu ecclesiae sanct?
catholicae conlocatae sunt. Quod si eorum aliqui hanc credulitatem et sanctam
confessionem nostram minime credere voluerint, iram dei cum anathemate aeterno
percipiant. Ut de interitu suo fidelibus gaudium, infidelibus sint in exemplum.
Huic vero confessioni meae sanctarum scripturarum et conciliorum
constitutionibus consentiens testimonio divino tota cordis simplicitate
subscripsi.
INCIPIT FIDES A SANCTO NICENO CONCILIO.
CREDIMUS IN UNUM DEUM PATREM omnipotentem omnium visibilium et
invisibilium conditorem, et in unum dominum Iesum filium dei de patre natum
unigenitum, hoc est de substantia patris, deum ex deo, lumen ex lumine, deum
verum ex deo vero, natum non factum, homousion patri hoc est eiusdem cum patre
substantiae, per quem omnia facta sunt quae in caelo et quae in terra, qui
propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, homo
factus passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, inde
venturus est iudicare vivos et mortuos, et in spiritum sanctum, eos autem qui
dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex
nullis exsistentibus factus est, aut ex alia substantia vel subsistentia dicunt
esse, aut convertibilem vel
mutabilem?
[o]
filium dei anathematizat catholica et apostolica ecclesia.
ITEM SANCTA FIDES QUAM EXPOSUERUNT PATRES CL CONSONA
VOCE QUI CONSTANTINOPOLIM CONGREGATI SUNT.
||fol.?65vb||
Credimus in unum deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum dominum Iesum
Christum filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia saecula. Deum ex
deo, lumen ex lumine, deum verum, ex deo vero, natum non factum, homousion
patri, hoc est eiusdem cum patre, substantiae, per quem omnia facta sunt, et
quae in caelo et quae in terris. Qui propter nos et propter nostram salutem
descendit, et incarnatus est de spiritu sancto, et Maria virgine. Homo factus
passus est sub Pontio Pilato. Et sepultus est et tertia die resurrexit.
Ascendit in caelos sedet ad dexteram patris, iterum venturus cum gloria
iudicare vivos et mortuos. Cuius regni non erit finis, et in spiritum sanctum
dominum et vivificatorem. Ex patre procedentem, cum patre et filio adorandum et
glorificandum, qui locutus est per prophetas. Unam catholicam atque apostolicam
ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus
resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi Amen.
INCIPIT TRACTATUS CALCIDONENSIS CONCILII.
Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis agnitionem et confirmationem,
cautissimum hoc et salutare divinae gratiae symbolum. De patre enim et filio et
spiritu sancto doctrinam perfectam edocet, et incarnationem dominicam fideliter
suscipientibus manifestat. Sed quoniam qui praedicationem veritatis destruere
nituntur, quasdam proprie hereseos novitates pariunt. Quidam enim misterium pro
nobis actum divinae dispensationis audent corrumpere, et vocem illam virginei
partus factam ad virginem denegant. Alii temperamentum
confusionemque?
[p]
inducentes,
et unam esse naturam carnis et deitatis insensate componentes, passibilem
unigeniti divinam naturam tali confusione prodigiose divulgant. Idcirco omnem
adversus veritatem obponendam ab ipsis
machinationem?
[q]
volens excludere,
sancta et magna universalis synodus antiquam praedicationem immobilem docens,
statuit pr?cipue trecentorum X et VIII sanctorum patrum fidem incontaminatam
manere. Et propter eos qui spiritui?
[r]
sancto adversantur, centum quinquaginta patrum paulo posteriore tempore in urbe
Constantinopolitana
||fol.?66ra||
convenientium de substantia spiritus sancti
traditam doctrinam corroborat. Quam etiam illi omnibus insinuaverunt, non quod
in praecedentibus aliquid deesset adicientes, sed de spiritu sancto eorundem
intellectum adversus eos qui deitatis eius
dominationem?
[s]
nituntur adimere,
scripturarum testimoniis plenius manifestantes. Propter eos sane qui
dispensationis mysterium temptant corrumpere, et purum hominem esse qui ex
sancta virgine natus est impudenter divulgant beatissimi quondam viri Cyrilli
Alexandrinae ecclesiae sacerdotis synodicas epistolas, tam ad Nestorium quam ad
ceteros per orientem congruas et sibi consentientes suscipit ad confutationem
quidem Nestorianae amentiae, interpretationem vero eorum qui religioso zelo
salutaris symboli cupiunt intellectum, quibus et epistolam sancti ac beatissimi
primae sedis archiepiscopi Leonis ad Flavianum scriptam sanct? recordationis
archiepiscopo ad perimendam Euticetis malignitatem, quae magni Petri
confessioni?
[t]
concordat, et
communem quandam?
[u]
paginam?
[v]
existentem
contra eos qui recte non glorificant ad confirmationem catholicae religionis
evidenter subiunxit. Et eos qui in duos filios dispensationis dominic?
mysterium scindere moliuntur exsecratur, et eos qui in duas naturas Christi
temperatum vel confusionem?
[w]
argumentantur adversatur. Et qui celestem aut alterius cuiusque substantiam
exsistere formam servi quam pro nobis adsumpsit insaniendo asserunt procul
abicit, et eos qui duas quidem ante unitionem naturas, unam vero post unitionem
confingunt?
[x]
anathema facit.
Consentientes igitur sanctis patribus unum eundemque filium confiteri dominum
nostrum Iesum?
[y]
Christum consona voce pariter edocemur, perfectum eundem in
humanitate deum verum et hominem verum eundem ex anima rationali et corpore. Secundum divinitatem unius cum patre naturae, secundum humanitatem eundem unius naturae
nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato. Ante saecula quidem ex patre
natum secundum divinitatem. Novissimis vero diebus eundem propter nos et
propter salutem nostram ex Maria virgine dei genetrice secundum humanitatem,
unum eundemque Christum
||fol.?66rb||
filium dominum unigenitum in duabus naturis
inconfuse immutabiliter, indivisae, inseparabiliter cognoscendo. In nullo
naturarum differentias propter unitatem perimendas. Magis autem salva utriusque
naturae proprietate, et in una?
[z]
coeuntem
persona, unoque statu
concurrente?
[a]
, non in duabus
personis partiendum vel dividendum, sed unum eundemque filium unigenitum deum
verum dominum Iesum Christum sicut ab exordio prophetae de eo et ipse nos
erudivit et patrum nobis tradidit symbolum. His itaque cum omni subtilitate et
diligentia a nobis ordinatis, statuit sancta et universalis synodus, aliam fidem
nulli licere proferre, aut scribere, aut edere, aut separare, aut docere aliter.
Qui autem audent aut disponere aliam fidem aut proferre, aut tradere alium
symbolum volentibus converti ad scientiam veritatis, ex gentibus vel Iudeis, vel
hereticis quibuscumque siquidem, aut episcopi, aut clerici fuerint, alienos se esse
episcopos?
[b]
ab episcopatu, et
clericos?
[c]
a clero. Si vero monachi
aut laici fuerint, anathemate feriri. Ego Recaredus rex fidem hanc sanctam et
veram confessionem quam una per totum orbem
catholica?
[d]
confitetur ecclesia,
corde retinens, ore adfirmans, mea dextera deo protegente subscripsi. Ego
Badda gloriosa regina hanc fidem quam credidi, et suscepi, manu mea de toto
corde subscripsi. Tunc adclamatum est in laudibus dei et in favore principis ab
universo concilio:
I.
Gloria deo patri et filio et spiritui sancto, cui cura
est pacem et unitatem ecclesiae sanctae catholicae
providere.
II.
Gloria domino nostro Iesu Christo, qui pretio
sanguinis sui ecclesiam catholicam ex omnibus gentibus
congregavit.
III.
Gloria domino nostro Iesu Christo, qui tam inlustrem
gentem unitati ver? fidei copulavit, et unum gregem et
unum pastorem instituit.
IIII.
Cui a?
[e]
deo aeternum meritum, nisi vero catholico
Recaredo regi.
V.
Cui a deo aeterna corona, nisi vero ortodoxo Recaredo
regi
VI.
Cui praesens gloria et aeterna, nisi amatori deo Recaredo regi.
VII.
Ipse novarum plebium in ecclesia catholica conquisitor.
VIII.
Ipse mereatur veraciter apostolicum meritum qui
apostolicum implevit officium.
VIIII.
Ipse sit deo et omnibus amabilis qui tam mirabiliter deum glorificavit in
terris, prestante domino nostro Iesu Christo, qui cum deo patre vivit et regnat
in unitate spiritus sancti, in saecula saeculorum.
||fol.?66va||
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI.
ITEM?
[f]
FIDEI CONFESSIO.
EPISCOPORUM PRESBITERORUM VEL primorum Gothicae
gentis, qui infra subscripserunt. Precipiente autem universo
venerabili concilio atque iubente, unus episcoporum
catholicorum, ad episcopos et religiosos clericos, vel maiores natu ex
herese arriana conversos, eiusmodi allocutione exorsus est
dicens: Officii nostri cura et fidelissimi ac
gloriosissimi principis ammonitione compellimur diligenter
a vestra caritate perquirere, vel quid damnetis?
[g]
in herese, aut quid intra sanctam catholicam credatis ecclesiam.
Nam dicente psalmista didicimus: Incipite domino in
confessione. Optimum est et vestrae saluti conveniens palam
confiteri quod creditis, et sub auditu universorum
anathematizare quod respuitis. Tunc prorsus optime poteritis
evangelicae atque apostolicae fidei participes fieri, si
eandem fidem catholicam ex confessione catholica incipiatis,
vel propria subscriptione firmetis. Et sicuti deo iam de
bona confessionis cogniti estis conscientia, ita et proximos vos Christi esse corporis membra significetis. Et nostra
exiguitas nihil dubium nihil infidum umquam de vestra
suspicetur fraternitate dum patuerit vos pestem perfidie
arriane cum omnibus dogmatibus regulis officiis
communione codicibus praedamnare. Ac detestande hereseos
expoliati contagione innovati quodammodo intra ecclesiam
dei splendido habitu, vere fidei clareatis. Tunc episcopi
omnes una cum clericis suis, primoresque gentis Gothicae, pari
consensione dixerunt: Licet hoc quod paternitas atque fraternitas vestra a nobis cupit audire vel fieri, tam olim
conversionis nostrae tempore egerimus quando secuti
gloriosissimum dominum nostrum Recaredum regem hac die
ecclesiam transivimus, et perfidiam arrianam cum omnibus
subperstitutionibus?
[h]
suis anathematizavimus pariterque abiecimus. Nunc vero propter caritatem et devotionem quam
vel deo vel ecclesiae sanctae catholicae meminimus nos
debere. Non tantum haec eadem quae petitis promptissime
agere properamus, sed et si qua adhuc congrua fidei esse
prospicitis ac nobis caritate
||fol.?66vb||
persuadetis faciemus. Nos etenim semel
recte fidei amor in eam devotionem advexit, ut omne quod
nobis verius fraternitate vestra patefacitis teneamus et
libera fateamur confessione.
Omnis ergo qui fidem?
[i]
et communionem ab Arrio venientem
et usque a nos retentam adhuc tenere desiderat, et de
tota cordis intentione non damnat, anathema sit.
Quicumque filium dei dominum Iesum Christum negaverit
a paterna substantia sine initio genitum, et aequalem patri
esse vel consubstantialem, anathema sit.
Quicumque spiritum sanctum non credit aut non
crediderit a patre et filio procedere, eumque non dixerit
coaeternum esse patri et filio et coessentialem, anathema
sit.
Quicumque in patre et filio et spiritu sancto et
personas non distinguit et unius divinitatis substantiam
non agnoscit, anathema sit.
Quicumque filium dei dominum nostrum Iesum Christum et
spiritum sanctum esse iuxta deitatem patre minorem asseruerit et gradibus
separaverit, creaturamque esse dixerit, anathema sit.
Quicumque patrem et filium et spiritum sanctum unius
substantiae omnipotentiae, aeternitatis esse non
credit, anathema sit.
Quicumque nescire filium dei, deus quae pater sciat dixerit,
anathema sit.
Quicumque initium filio dei et spiritui sancto
deputaverit, anathema sit.
Quicumque filium dei secundum divinitatem suam
visibilem aut passibilem, ausus fuerit profiteri, anathema
sit.
Quicumque spiritum sanctum sicut patrem et filium
verum deum et omnipotentem esse non credit, anathema
sit.
Quicumque alibi fidem et communionem catholicam
preter in ecclesia quam Niceni et Constantinopolitani et pri
m
?pheseni et Calcidonensis concilii decreta tenent pariter et
honorant, anathema sit.
Quicumque patrem et filium honore et gloria et divinitate separat et disiungit,
anathema sit.
Quicumque filium dei et spiritum sanctum cum patre non
crediderit esse glorificandos et honorandos, anathema
sit.
Quicumque non dixerit: Gloria patri et filio
et spiritui sancto, anathema sit.
Quicumque rebaptizandi sacrilegum opus, bonum esse
credit aut crediderit, agere aut egerit, anathema sit.
||fol.?67ra||
Quicumque libellum detestabilem XII anno Leobigildi regis a
nobis?
[k]
editum in quo
continetur Romanorum ad heresem
arrianam?
[l]
transductio, et in quo
gloria patri per filium in spiritu sancto, quo male a nobis instituta
continentur hunc libellum si quis pro vero habuerit, anathema sit in
aeternum.
Confitemur enim nos ex heresi arriana, toto corde,
tota anima, et de tota mente nostra ad ecclesiam catholicam fuisse conversos.
Nulli dubium sit nos nostrosque successores errasse in herese arriana, et fidem
evangelicam atque apostolicam nunc intra ecclesiam catholicam didicisse.
Proinde fidem sanctam quam religiosissimus dominus noster patefecit in medio
concilii et manu sua subscripsit, hanc et nos tenemus, hanc confitemur pariter
et suscipimus, hanc in populis praedicare, atque docere promittimus. Haec est
vera fides quam omnis ecclesia dum per totum mundum tenet, ecclesia catholica
esse creditur et probatur. Cui haec fides non placet aut non placuerit, sit
anathema maranatha in adventu domini nostri Iesu Christi.
Qui fidem spernit Niceni concilii et Constantinopolitani, centum
quinquaginta episcoporum veramque esse non dixerit, anathema sit.
Qui fidem Epheseni synodi primi?
[m]
, et Calcedonensis non
tenet, et ea non delectatur, anathema sit.
Qui concilia omnium ortodoxorum episcoporum consona conciliorum Niceni
Constantinopolitani, primi Epheseni, et Calcedonensis non recipit, anathema
sit.
Proinde damnationem hanc perfidie communionis arrian?, et omnium
conciliorum heresem arrianam foventium, cum anathemate eorum propria manu
subscribimus.
Constitutiones vero sanctorum conciliorum
Niceni Epheseni vel Calcedonensis, quas gratissima aure audivimus, et
consensione nostra veram esse probavimus de toto corde, et
de tota anima, et de tota mente nostra subscripsimus, nihil ad cognitionem
veritatis lucidius arbitrantes quam supradictorum conciliorum continent
auctoritates. De trinitate autem et unitate patris et filii et spiritus sancti,
nihil his verius nihil lucidius umquam potest vel poterit
||fol.?67rb||
demonstrari: De mysterio incarnationis unigeniti filii dei pro salute humani
generis quo et vera probatur humanae naturae sine peccati contagione susceptio,
et permanet incorruptae in eo divinitatis plenitudo, dum haec natura utraque
non deperit, et una fit ex utraque domini nostri Iesu Christi persona satis
plane in his conciliis probatur patefieri veritas quae a nobis creditur omni
remota dubitatione. Qui umquam hanc fidem sanctam depravare, corrumpere, mutare
temptaverit, aut ab eadem fide vel communione catholica quam nuper sumus deo
miserante adepti, sese separare vel dissociare voluerit, sit deo et universo
mundo crimine infidelitatis in aeternum obnoxius. Floreat autem sancta
ecclesia catholica per omnem mundum pacatissime, et emineat doctrina sanctitate
et potestate. Si qui intra eam fuerint communicaverintque hi audiant ad
dexteram patris positi: Venite benedicti patris mei percipite regnum quod
vobis paratum est ab origine mundi. Si qui autem ab
ea recesserint, eiusque detraxerint fidei, et
communionem respuerint, hi audiant ore divino in die iudicii: Discedite a me
maledicti nescio vos, ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
eius. Sint ergo damnata in caelo et in terra, quaecumque per hanc catholicam
fidem damnantur. Et sint accepta in caelo et in terra, qu?cumque per hanc
fidem accipiuntur, regnante domino nostro Iesu Christo cui cum patre et
spiritu sancto est gloria in saecula saeculorum.
INCIPIT FIDES A SANCTO NICENO CONCILIO EDITA.
Credimus in unum deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et
invisibilium conditorem, et in unum dominum Iesum Christum filium dei de patre
natum unigenitum, hoc est de substantia patris, deum ex deo, lumen ex lumine,
deum verum, ex deo vero, natum non factum homousion patri, hoc est eiusdem cum
patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in caelis et quae in terris.
Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, passus
est, et resurrexit tertia die. Ascendit in caelos, inde venturus est, iudicare
vivos et mortuos. Et in spiritum sanctum, eos autem qui dicunt: Erat, quando
non erat,
||fol.?67va||
et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis
extantibus factus est, aut ex alia substantia vel subsistentia dicunt esse, aut
convertibilem vel mutabilem filium dei, anathematizat catholica et
apostolica ecclesia.
ITEM SANCTA FIDES QUAM EXPOSUERUNT CL PATRES IN CONCILIO CONSTANTINOPOLITANO.
Credimus in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium conditorem, et in unum dominum Iesum Christum
filium dei unigenitum, ex patre natum ante omnia saecula. Deum ex deo, lumen ex
lumine, deum verum, ex deo vero. Natum non factum homousion patri, hoc est
eiusdem cum patre substantiae. Per quem omnia facta sunt, quae in caelis et
quae in terris sunt. Qui propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de
spiritu sancto et Maria virgine. Homo factus, passus est sup?
[n]
Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit. Ascendit in caelos, sedet ad dexteram patris.
Iterum venturus in gloria iudicare vivos et mortuos. Cuius regni, non erit
finis, et spiritum sanctum dominum et vivificantem. Ex patre procedentem, cum
patre et filio adorandum et glorificandum. Qui locutus est per prophetas. Unam
catholicam atque apostolicam ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem
peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi.
Amen.
ITEM TRACTATUS CONCILII CALCIDONENSIS.
Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis agnitionem
et confirmationem, cautissimum hoc salutare divinae
gratiae symbolum. De patre enim et filio et spiritu sancto
doctrinam perfectam edocet, et incarnationem dominicam
fideliter suscipientibus manifestat. Sed quoniam hi qui
praedicationem veritatis destruere nituntur, quasdam propri?
hereseos novitates parturiunt. Quidam enim mysterium pro
nobis actum divinae dispensationis audent corrumpere, et
vocem illam virginei partus factam ad virginem denegant. Alii
temperamentum confusionemque inducentes, et unam esse naturam
carnis et deitatis insensate cnmponentes, passibilem
unigeniti divinam naturam tali confusione?
[o]
||fol.?67vb||
prodigiose?
[p]
divulgant. Idcirco omnem adversus veritatem opponendam ab
ipsis machinationem volens excludere, sancta et magna
universalis synodus, antiquam praedicationem immobilem
docens, statuit precipue?
[q]
trecentorum decem et octo
episcoporum sanctorum patrum fidem incontaminatam manere. Et propter eos?
[r]
qui spiritui?
[s]
sancto adversabantur CL patrum
paulo posteriori tempore in urbe Constantinopolitana
convenientium, de substantia spiritus sancti traditam
doctrinam corroborat. Quam etiam omnibus insinuaverunt,
non quod in praecedentibus aliquid deesset adicientes, sed
de spiritu sancto eorundem intellectus adversus eos qui
deitatis dominationem nituntur adimere scripturarum
testimoniis plenius manifestantes. Propter eos sane qui
dispensationis mysterium temptant corrumpere, et purum
hominem esse qui ex sancta virgine natus est
impudenter divulgant, beatissimi quondam Cyrilli
Alexandrinae ecclesiae sacerdotis synodicas epistolas, tam ad
Nestorium quam ad ceteros per orientem congruas et sibi
consentientes suscepit. Ad confutationem quidem Nestorian?
amentiae et ad interpretationem eorum qui religioso zelo
salutis symboli capiunt intellectum. Quibus et epistolam
sancti ac beatissimi prim? sedis archiepiscopi Leonis
ad Flavianum scriptam sanctae recordationis archiepiscopum
ad perimendam Euticetis malignitatem quaeque magni Petri
confessioni concordat, et communem quandam paginam
exsistentem contra eos qui recte non glorificant ad
confirmationem catholicae religionis evidenter
subiunxit. Nam eos qui in duos filios dispensationis dominic?
mysterium scindere moliuntur exsecratur. Et eos qui
passibilem divinitatem unigeniti filii dei audent asserere, de
concilio sacerdotum repellit, et eos qui in duabus naturis
Christi temperamentum vel confusionem argumentantur
adversatur. Et qui c?lestem aut alterius cuiusque
substantiae exsistere formam servi quam pro nobis adsumpsit
insaniendo asseruit, procul abicit, et eos qui duas quidem
ante adunationem naturas domini delirant, unam vero post
adunationem confingunt, anathema facit.?
[t]
Consentientes igitur
sanctis patribus unum eundemque filium confiteri dominum
nostrum Iesum Christum consona voce pariter edocemur,
||fol.?68ra||
perfectum eundem in unitate deum verum et hominem verum eundem ex
anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum
patre naturae, secundum humanitatem eundem unius naturae
per omnia similem nobis absque peccato. Ante
saecula quidem ex patre natum secundum divinitatem, in
novissimis vero diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex Maria virgine dei genitrice secundum humanitatem.
Unum eundemque Christum filium dominum unigenitum in duabus
naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter
cognoscendo, in nullo naturarum differentias propter
unitatem perimendas. Magis autem salva utriusque naturae
proprietate et in una coeunte persona unoque statu
concurrente, non in duabus personis partiendum vel
dividendum, sed unum eundemque filium unigenitum deum
verum dominum Iesum Christum, sicut ab exordio
prophetae de eo et ipse nos erudivit et patrum nobis
tradidit symbolum.
His itaque cum omni subtilitate et diligentia a nobis ordinatis statuit
sancta et universalis synodus, aliam fidem nulli licere proferre, aut scribere,
aut edere, aut separare, aut docere aliter. Qui autem audent exponere aliam
fidem, aut proferre, aut docere, aut tradere alium symbolum, volentibus converti ad
scientiam veritatis ex gentibus, vel Iud?is vel hereticis quibuscumque, si
quidem episcopi aut clerici fuerint, alienos esse
episcopos?
[u]
ab episcopatu, et
clericos a clero precipimus. Si vero monachi vel laici fuerint, anathemate
feriantur.
Anastasius episcopus in Christi nomine, anathematizans
heresem arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc
sanctam catholicam quam in ecclesia catholica veniens
credidi manu mea de toto corde subscripsi.
Murila in Christi nomine episcopus anathematizans
heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc
sanctam catholicam quam in ecclesia catholica veniens
credidi manu mea de toto corde subscripsi.
Uuiligiscus in Christi nomine episcopus,
anathematizans heresim arriani dogmatis superius damnatam,
fidem hanc sanctam catholicam quam in ecclesia catholica
veniens credidi manu mea de toto corde subscripsi.
Sumnila in Christi nomine civitatis Vesensis
episcopus, anat
||fol.?68rb||
hematizans heresim arriani dogmatis superius
damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam in ecclesia
catholica veniens credidi manu mea de toto corde
subscripsi.
Gardingus in Christi nomine episcopus civitatis Tudensis, anathematizans
heresim arriani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam
in ecclesia catholica veniens credidi manu mea de toto corde
subscripsi.
Beccila in Christi nomine civitatis Lucensis
episcopus, anathematizans heresim arriani dogmatis superius
damnatam, fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia
catholica veniens credidi manu mea de toto corde
subscripsi.
Arbitrus in Christi nomine civitatis Portucalensis
episcopus, anathematizans heresim arriani dogmatis superius
damnatam, fidem hanc sanctam catholicam, quam in ecclesia
catholica veniens credidi manu mea de toto corde
subscripsi.
Friusclus in Christi nomine civitatis Dertosane
episcopus, anathematizans heresim arriani dogmatis superius
damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam?
[v]
in ecclesia
catholica veniens credidi manu mea de toto corde
subscripsi.
Similiter et reliqui presbiteri et diacones ex heresi
arriana conversi subscripserunt.
Signum Gussini viri inlustris proceris. Fonsa vir inluster, anathematizans subscripsi.
Afrila vir inluster, anathematizans subscripsi.
Abila vir inluster, anathematizans subscripsi.
Eleva vir inluster, anathematizans subscripsi.
Similiter et omnes seniores Gothorum, subscripserunt.
Post confessionem igitur et subscriptionem omnium episcoporum et totius
gentis Gothic? seniorum, gloriosissimus dominus noster Recaredus rex pro
reparandis simul et confirmandis disciplinae ecclesiasticae moribus dei
sacerdotes taliter affatus est dicens: Regia cura usque in eum modum protendi
debet et dirigi quoadusque plenam constiterit aetatis et scientiae capere
rationem. Nam sicut in rebus humanis
gloriosius?
[w]
eminet?
[x]
potestas
regia, ita et prospiciendae
commoditati?
[y]
conprovincialium maior debet esse
||fol.?68va||
et providentia. At nunc
beatissimi sacerdotes, non in eis tantummodo rebus diffundimus sollertiam
nostram quibus populi sub nostro regimine positi pacatissime gubernentur et
vivant, sed etiam in adiutorio Christi extendimus nos ad ea quae sunt
caelestia cogitare et quae populos fideles efficiant satagimus non nescire.
Ceterum si totis nitendum est viribus humanis moribus modum ponere, et
insolentium rabiem regia potestate refrenare, si quieti et paci
propagandae?
[z]
opem debemus
impendere, multo magis est adhibenda sollicitudo desiderare et cogitare divina,
inhiare sublimia et ab errore retractis populis veritatem eis serenae lucis
ostendere. Sic enim agit qui multiplici se?
[a]
a deo remunerari contendit. Sic enim
audit qui super id quod ei committitur, auget, dum illi dicitur: Quicquid
supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Ergo quia iam fidei nostrae et
confessionis formam plena?
[b]
serie vestra
beatitudo recensuit, simulque et sacerdotum nostrorumque procerum fides atque
confessio sanctitati vestrae perpatuit, hoc a deo necessario pro firmitate
catholicae fidei, nostra deo supplex instituere decrevit auctoritas, ut propter
roborandam gentis nostrae novellam conversionem, omnes Spaniarum et Galliae
ecclesiae hanc regulam servent, omni sacrificii tempore, ante communicationem
corporis Christi et sanguinis iuxta orientalium partium morem unanimiter clara
voce sacratissimum fidei recenseant symbolum, ut primum populi quam
credulitatem teneant fateantur, et sic
corda?
[c]
fide purificata ad Christi corpus et
sanguinem percipiendum exhibeat. Dum enim constitutio haec fuerit perenniter
conservata in dei ecclesia, et fidelium ex
hoc?
[d]
sollicitudo corroboratur et
credulitas, et perfidia infidelium concitata ad id quod repetitum saepius
recognoscit, quid catholica teneat et
credat?
[e]
ecclesia. Omnibus ergo capitulis
quae adhuc per vestram sanctitatem regulis ecclesiasticis adicienda sunt, hoc
pro fidei sanctae reverentia?
[f]
et
firmitate proponite, quod de proferendo symbolo nostra deo docente decrevit
serenitas. De cetero autem prohibendis insolentium moribus mea vobis
consentiente
||fol.?68vb||
clementia sententiis terminate districtioribus et
firma disciplina quae facienda non sunt prohibete, et ea quae fieri debent,
immobili constitutione firmitate?
[g]
.
INCIPIUNT CAPITULA QUAE IN DEI NOMINE SANCTA SYNODUS
IN TOLETANA URBE CONSTITUIT.
I.
Ut conciliorum statuta et praesulum Romanorum decreta
custodiantur.
II.
Ut in omnibus ecclesiis die dominica symbolum
recitetur.
III.
Ut ne quis extra necessitatem rem ecclesiae
alienet.
IIII.
Ut liceat episcopo unam ex parrochiis basilicam monasterium facere.
V.
Ut sacerdotes et levite, cum uxoribus suis
vivant.
VI.
Ut servus ecclesiae ab episcopo manumissus a patrocinio
ecclesiae numquam recedat, et ut liberti aliorum ab
episcopo defendantur.
VII.
Ut ad mensam episcopi scriptur? divinae
legantur.
VIII.
Ut clerici de familia fisci a principe non
donentur.
VIIII.
Ut ecclesiae arrianorum ad catholicum episcopum in cuius
diocesi sunt pertineant.
X.
Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et
ut mulier invita virum non ducat.
XI.
Ut potens paenitentiam agat.
XII.
De his qui paenitentiam poscunt, si vir est prius
tondatur si f?mina prius habitum mutet.
XIII.
Ut clerici qui seculares iudices appetunt
excommunicentur.
XIIII.
De Iudeis.
XV.
Ut servi fisci qui ecclesias construunt, dotem faciant.
XVI.
Ut episcopi cum iudicibus idola destruant, et ut domini
idolatriam servis prohibeant.
XVII.
Ut episcopi cum iudicibus necatores filiorum acriori
disciplina corripiant.
XVIII.
Ut semel in anno synodus fiat et iudices et aetores?
[h]
fisci presentes sint.
XVIIII.
Ut ecclesia cum rebus eius ad episcopi ordinationem
pertineat.
XX.
Ut episcopus angarias vel indictiones in diocesi non
inponat.
XXI.
Ut non liceat iudicibus clericos vel servos ecclesiae
in suis angariis occupare.
XXII.
Ut religiosorum corpora psallendo tantum deducantur, et ut
in sanctorum nataliciis ballimathiae prohibeantur.
EXPLICIUNT CAPITULA.
||fol.?69ra||
I.
fehlt
POST DAMNATIONEM HEresis
arriane et fidei sanctae catholicae expositionem, hoc sanctum precepit
concilium ut quia nonnullis vel heresis vel gentilitatis necessitate per
Spaniarum ecclesias canonicus praetermissus est ordo, dum et licentia abundaret
transgrediendi, et disciplinae optio negaretur, dum omnis excessus heresi
probaretur patrocinio, et abundantia mali temporis procul esset districtio
disciplinae. At nunc pace ecclesiae Christi misericordia reparata, omne quod
priscorum canonum auctoritas prohibet, sit resurgente disciplina
inhibitum?
[i]
, et agatur omne quod
praecepit. Permaneant?
[k]
in suo
vigore conciliorum omnium constituta?
[l]
simul et synodic? sanctorum presulum
Romanorum epistolae. Nullus deinceps ad promerendos honores ecclesiasticos
contra canonum adspiret indignus, nihil ex hoc fiat quod sancti patres spiritu
dei pleni sanxerunt debere non fieri, et qui praesumpserit severitate priorum
canonum distringatur.
II.
fehlt
Pro reverentia sanctissim? fidei, et propter
corroborandas hominum invalidas mentes consulto piissimi et
gloriosissimi Recaredi regis constituit
synodus, ut per omnes ecclesias Spaniae et Galliae vel
Gallitiae secundum formam orientalium ecclesiarum, concilii
Constantinopolitani, hoc est centum quinquaginta episcoporum
symbolum fidei recitetur. Et priusquam dominica dicatur
oratio, voce clara populo predicetur. Quo et fides vera
manifesta sit et testimonium habeat et ad Christi corpus et
sanguinem pr?libandum pectora populorum fide purificata
accedant.
III.
fehlt
Haec sancta synodus nulli episcoporum licentiam
tribuit res alienare ecclesiae, quoniam et antiquioribus
canonibus, hoc prohibetur. Si quid vero quod utilitatem non
gravet ecclesiae pro suffragio monachorum vel ecclesiis ad suam parrochiam
pertinentium dederint firmum maneat. Peregrinorum vel
clericorum et egenorum necessitati salvo?
[m]
iure ecclesiae
prestare permittuntur?
[n]
pro tempore quae potuerint.
IIII.
fehlt
Si episcopus unam de parrochitanis ecclesiis suis,
monasterium dicare voluerit ut in ea?
[o]
monachorum
||fol.?69rb||
regulariter
congregatio vivat, hoc de consensu concilii sui habeat
licentiam faciendi. Qui etiam si de rebus ecclesiae pro
eorum substantia aliquid quod detrimentum ecclesiae non
exhibeat, eidem?
[p]
loco donaverit, sit stabile. Rei bon?
statuendum, sanctum concilium dat consensum.
V.
fehlt
Compertum est a sancto concilio, episcopos presbiteros
et diaconos venientes ex heresi, carnali adhuc desiderio
uxoribus copulari. Ne ergo de cetero fiat hoc pr?cipitur,
quod et prioribus canonibus continetur. Ut non liceat eis
vivere libidinosa societate, sed manente inter eos coniugali communem utilitatem habeant, et non sub uno
conclavi maneant. Vel certe si suffragatur virtus in alia
domo suam uxorem faciat habitare ut castitas apud deum
et apud homines habeat testimonium bonum. Si qui vero post hanc
conventionem obscene cum uxore elegerit vivere ut nec lector
habeatur. Qui vero semper sub canone ecclesiastico
iacuerunt, si contra veterum imperata in suis cellulis
mulierum quae infamem suspicionem?
[q]
possunt generare?
[r]
consortium habuerint, illi canonice?
[s]
quidem destringantur,
mulieres vero ab episcopis venundat?, praecium ipsum
pauperibus erogetur.
VI.
fehlt
De libertis autem hoc precepit sancta synodus, ut si
qui presbiteri vel diaconi ab episcopis facti sunt, secundum modum quo canones
antiqui dant licentiam sint liberi, et tamen a patrocinio
ecclesiae, tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. Ab
aliis quoque libertati traditi et ecclesiis commendati
patrocinio episcopi conligantur, et ne cuiquam donentur a
principe hoc episcopus postulet.
VII.
fehlt
Pro reverentia dei et sacerdotum id universa sancta
constituit synodus, ut quia solent crebro mensis otiosae
fabulae interponi, in omni sacerdotali convivio lectio
scripturarum divinarum misceatur. Per hoc enim et animae
aedificantur ad bonum, et fabulae non necessari?
prohibentur.
VIII.
fehlt
Iubente autem atque consentiente domino Recaredo
rege, id precepit sacerdotale concilium ut clericos ex
familia fisci nullus audeat a principe donatos expetere, sed
traditos capitis sui tributum
||fol.?69va||
ecclesiae dei cui
sunt allegati?
[t]
usque dum vivunt regulariter administrent.
VIIII.
fehlt
Decreto huius concilii hoc statuitur, ut ecclesiae
quae fuerunt in heresi arriana, nunc autem sunt catholicae,
ad eos episcopos cum suis rebus pertineant ad quos
parrochiae ips? in quibus ecclesiae ips? fundat? sunt pertinere
videntur.
X.
fehlt
Pro consulto castitatis quod maxime hortamento
concilii proficere debeat, annuente glorioso domino
nostro, Recaredo rege, hoc sanctum adfirmat concilium, ut
viduae quibus placuerit teneant castitatem, et nulla vidua ad nuptias
intrandas venire cogatur. Quod si priusquam profiteantur
continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria
voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de
virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam
cogantur maritos accipere. Si quis vero propositum
castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta
communione et a liminibus ecclesiae habeatur
extraneus.
XI.
fehlt
Quoniam comperimus per quasdam Spaniarum ecclesias
non secundum canonem, sed fedissime?
[u]
pro suis peccatis
homines agere paenitentiam et quotiens peccare
libuerit, totiens a presbiteris se conciliari expostulent.
Et ideo pro coercenda tam exsecrabili presumptione id a?
[v]
sancto concilio iubetur, ut secundum formam canonum
antiquorum detur paenitentia. Hoc est ut prius eum quem sui
paenitet facti, a communione suspensum faciat inter reliquos
penitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto
autem satisfactionis tempore sicuti sacerdotalis
comtemplatio?
[w]
probaverit, eum communioni restituat. Qui vero
ad propria vitia vel infra paenitentiae tempus vel post
reconciliationem relabuntur, secundum priorum canonum
severitate damnentur.
XII.
fehlt
Quicumque ab episcopo vel presbitero sanus vel
infirmus paenitentiam postulat, id ante omnia episcopus
observet et presbiter, ut si vir est, sive sanus sive
infirmus, prius eum tondat, aut in cinere et cilico habitum mutare faciat, et sic paenitentiam ei tradat.
Si vero
||fol.?69vb||
mulier fuerit, non accipiat paenitentiam, nisi prius aut velata fuerit aut mutaverit habitum. S?pius enim laicis cum feminis tribuendo desidiose
paenitentiam ad lamentanda rursum facinora post acceptam
paenitentiam relabuntur.
XIII.
fehlt
Inolita presumptio usque adeo inlicitis ausibus aditum patefecit,
ut clerici?
[x]
clericos suos relicto pontifice suo, ad
iudicia publica pertrahant. Proinde statuimus, ut hoc de cetero
non praesumatur. Si quis hoc praesumpserit facere, et
causam perdat, et a communione efficiatur extraneus.
XIIII.
fehlt
Conventus noster hoc canonibus inserendum praecepit, ut Iudeis non liceat
christianas habere uxores vel concubinas, neque mancipium
christianum in usus proprios comparare, sed et filii
qui ex tali coniugio nati sunt adsumendos esse ad baptismum.
Nulla officia publica eis iniungantur per quae eis occasio tribuatur poenam christianis inferre. Si qui vero
christiani ab eis iudaismo ritu sunt maculati, vel etiam
circumcisi non reddito precio, ad libertatem et religionem
redeant christianam.
XV.
fehlt
Si qui ex servis fiscalibus fortasse ecclesias
construxerint, easque de sua paupertate dotaverint, hoc
procuret episcopus prece sua, auctoritate confirmari?
[y]
.
XVI.
fehlt
Quoniam pene per omnem Spaniam, sive Galliam,
idolatri? sacrilegium inolevit, hoc cum consensu
gloriosissimi principis sancta synodus ordinavit, ut omnis
sacerdos in loco suo una cum iudice territoriis sacrilegum?
[z]
memoratum studiose perquirat, et exterminari inventum non
differat. Omnes vero qui ad talem errorem concurrunt
sine discrimine qua potuerint animadversione
coerceant. Quod si neglexerint, sciant se utrique
excommunicationis periculum esse subituros. Si qui vero
domini extirpare hoc malum de possessione sua neglexerint,
vel familiae suae prohibere noluerint, ab episcopo et ipsi a
communione pellantur.
XVII.
fehlt
Dum multae quaerel? ad aures sancti concilii
deferrentur, inter cetera tant? crudelitatis est opus
nuntiatum, quantum considentium?
[a]
aures
sacer
||fol.?70ra||
dotum non possent sustinere. Ut in quibusdam Spaniae
partibus filios suos parentes interimant fornicatione
avidi pietatis alieni. Quibus si tedium est filios
numerosius augere, prius se ipsos debent castigare a
fornicatione. Nam dum causa propagandae prolis sortiantur
coniugia, parricidio et fornicatione tenentur obnoxii,
qui filios necando proprios, docent se non pro filiis sed pro
libidine uxores duxisse. Proinde tantum nefas ad cognitionem
gloriosissimi domini nostri Recaredi regis perlatum est.
Cuius gloria dignata est iudicibus earundem partium
imperare, ut amovendum tantum facinus diligenter cum sacerdote
procurent, et habita severitate prohibeant. Ergo et
sacerdotes locorum eorundem in quibus sceleris huius immanitas peragitur sancta synodus precipiendo convenit,
ut idem scelus cum iudice curiosius quaerant, et sine
capitali vindicta acriori disciplina prohibeant.
XVIII.
fehlt
Praecepit haec sancta et universalis synodus ut
stante priorum auctoritate canonum quae bis in anno
praecepit congregare?
[b]
concilia consulta itineris longitudine
et paupertate ecclesiarum Spaniae, semel in anno in loco
quem metropolitanus elegerit episcopi congregentur. Iudices
vero locorum vel actores fiscalium patrimoniorum ex decreto domini nostri simul cum sacerdotum concilio
autumnali tempore, die kalendarum novembrium in unum
conveniant, ut discant quam pie et iuste cum populis agere
debeant, ne in angariis aut in operationibus superfluis, sive
privatum onerent, sive fiscalem gravent. Sunt etenim
perspectatores episcopi secundum regis ammonitionem
qualiter iudices cum populis agant, ut ipsos praemonitos
corrigant, aut insolentias eorum auribus principum
innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab
ecclesia et a communione suspendant. A sacerdote vero et senioribus deliberetur quid?
[c]
per provintias in suo detrimento
prestare debeat iudices, si ad concilium non venerint. Concilium autem, non solvatur nisi
locum prius elegerint quo succedente?
[d]
tempore iterum ad
concilium veniatur, ut iam non necesse habeat
||fol.?70rb||
metropolitanus
episcopus pro congregando concilio litteras destinare, sive
priori concilio tempus omnibus denuntiatur et locus.
XVIIII.
fehlt
Quidam contra omnem auctoritatem sic ecclesias quas
aedificaverint postulant consecrari, ut dotem quam eidem
ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non
pertinere. Quod factum est taliter in praeterito corrigatur, et in
futuro ne fiat prohibeatur, sed omnia secundum constitutionem
antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem
pertineant.
XX.
fehlt
Quia cognovimus episocopos per parrochias suas non sacerdotaliter
sed crudeliter des?vire, et dum scriptum sit: Forma
estote gregi, non ut dominantes in clero exactionesque diocesi
suae vel damna infligant, ideoque censemus excepto quod veterum
constitutiones a parrochiis habere iubent episcopos ut alia illis
quae hucusque praesumpta sunt denegentur. Hoc est neque in
angariis presbiteri aut diacones, neque in aliquibus
fatigentur iudicibus, ne videamur in ecclesia dei
exactores potius quam dei pontifices nominari. Hi vero
clerici tam vocales?
[e]
quam diocesani qui se ab episcopo
gravare cognoverint, quaerelas suas ad metropolitanum deferre
non differant, ut metropolitanus non moretur eiusmodi
praesumptiones coercere.
XXI.
fehlt
Ecclesiarum servos et episcoporum, vel omnium clericorum a iudicibus vel
actoribus publicis in diversis angariis fatigari dolemus. Propter quod omne
concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut
tales deinceps ausus inhibeat. Sed servi suprascriptorum
officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent. Si qui
vero iudicum aut actorum, clericum aut servum clerici vel
ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare
voluerit, a communione ecclesiastica cui impedimentum facit,
efficiatur extraneus.
XXII.
fehlt
Qui divina vocatione ab
hac vita recedunt, cum psalmis tantummodo et psallentium
vocibus debere ad sepulchra deferri. Nam funeris precamen quod
vulgo defunctis cantari solet, vel pectoribus se aut proximos
aut familias cedere omnino prohibemus. Sufficiat autem quod
in spe resurrectionis christianorum corporibus famulatum
divinorum impenditur canticorum, prohibet enim nos apostolus sanctus
||fol.?70va||
lugere defunctos dicens: De dormientibus autem nolo
vos contristari, sicut et ceteri qui spem non habent. Et
dominus non flevit Lazarum mortuum, sed ad huius vitae
?rumnas ploravit resuscitatum. Si enim potest hoc
episcopus, omnes christianos prohibere agere non moretur.
Religiosis?
[f]
tamen omnino aliter fieri non decere censemus.
Sic enim christianorum per omnem mundum humari oportet
corpora defunctorum.
XXIII.
fehlt
Inreligiosa consuetudo est quam
vulgus per sanctorum sollempnitates agere consuevit. Populi
qui debent officia divina attendere saltationibus turpibus invigilant, cantica non solum mala canentes, sed
et religiosorum officiis perstrepentes. Hoc et enim ut ab omni
Ispania depellatur sacerdotum et iudicium a concilio
sancto curae committitur.
INCIPIT EDICTUM REGIS IN CONFIRMATIONE
CONCILII.
GLORIOSISSIMUS DOMINUS REX universorum Recaredus, sub
regimine nostrae potestatis consistentium. Amatores nos vestri
divina faciens veritas, nostris principaliter sensibus
inspiravit ut causa instaurandae fidei ac disciplinae
ecclesiasticae episcopos omnes Ispaniae nostro
praesentare culmini iuberemus. Procedente autem diligenti
et cauta deliberatione sive quae ad fidem conveniant, seu
quae ad morum correctionem?
[g]
respiciunt sensus
maturitate et intellegentiae gravitate?
[h]
constant esse?
[i]
digesta,
nostra proinde auctoritas hoc omnibus hominibus ad regnum
nostrum pertinentibus iubet, ut si qua definita sunt in hoc
sancto concilio acto in urbe Toletana?
[k]
, anno regni nostri
feliciter quarto nulli contempnere liceat, nullus praeterire
praesumat. Capitula enim quae sensibus nostris placita et
disciplinae congrua a presenti conscripta sunt synodo in
omni auctoritate sive clericorum sive quorumcumque omnium observentur et maneant, id est de observatione priorum canonum de symbolo proferendo
a populis in ecclesia. De episcopis ut eis non liceat rem
alienare ecclesiae, ut episcopo liceat unam de parrochitanis
ecclesiis monasterium facere. Ut episcopis et presbiteris et diaconibus ex heresi conversis, iam non
liceat misceri uxoribus.
||fol.?70vb||
Vel quod hi qui semper catholici
fuerint, in cellulis suis cum mulieribus extraneis non
morentur. Quod liberti ab episcopis vel ab aliis facti et
ecclesiis commendati permanere debeant liberi. Quod lectio
in omnibus?
[l]
sacerdotalibus mensis legi debeat. Quod clericos
ex familiis fisci nostri nullus umquam a rege postulet, et
qui acceperit, irrita talis donatio maneat. De ecclesiis ab
heresis translatis, ad episcopos in quorum sunt
parrochiis pertineant. De viduis quod que?
[m]
voluerint
continentiam teneant, et quae nubere elegerint, quibus
voluerint nubant. Aeque de virginibus. Quod paenitentes
secundum modum canonum antiquorum debeant agere
paenitentiam, quod qui voluerint paenitentiam agere, prius
tondantur aut habitum mutent. Quod non liceat Iudeis ducere de christianis uxores, vel concubinas, sive comparare mancipia christiana, et iudaizare non liceat vel publica officia
peragere. Quod manere debeat firmum, si servi fisci nostri
ecclesias fecerint, easque de peculio suo dotaverint. Quod
idolatriae cultura a sacerdotibus vel iudicibus exquirenda?
[n]
sit atque exterminanda. Quod quae filium suum necaverint a
sacerdotibus vel a iudicibus destringantur. Quod semel in
anno ad concilium sacerdotes et iudices atque actores
patrimonii nostri debeant convenire. Quod ecclesiarum omnium
causa ad episcopi ordinationem pertinere debeat. Quod
sacerdotes moderanter agere debeant per parrochias. Quod
servi ecclesiae sive clericorum, non debeant a iudicibus vel a
nostris actoribus in angaria aliqua fatigari. Quod religiosorum corpora cum ymnis et canticis,
tantum deferenda sint ad sepulchra. Quod balimathiae et
turpia cantica prohibenda sunt a sanctorum sollempniis. Has
omnes constitutiones ecclesiasticas quas summatim
breviterque perstrinximus, sicut plenius in canone
continentur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis
ergo clericus aut laicus harum sanctionum oboediens esse
noluerit, si episcopus presbiter diaconus aut clericus
fuerit ab omni concilio excommunicationi subiaceat. Si vero
laicus fuerit et honestioris loci persona fuerit me
||fol.?71ra||
dietatem facultatum?
[o]
suarum amittat fisci viribus
profuturam. Si vero minoris loci persona est amissione
rerum suarum multatus in exilium deputetur.
FLAVIUS RECAREDUS REX?
[p]
Hanc?
[q]
deliberationem quam cum sancta definivimus synodo confirmans subscripsi. Masona
in Christi nomine ecclesiae catholicae Emeretensis metropolitanus episcopus
provintiae Lusitani?
his?
[r]
constitutionibus
quibus in urbe Toletana?
[s]
interfui?
[t]
, manu mea
subscripsi. Similiter et alii episcopi subscripserunt.
Stand: 2008-03-02