Hamlet
, tragoedia a
Gulielmo Shakespeare
composita, inter opera praeclarissima litterarum Anglicarum accipitur. Scripta est inter annos fere
1599
et 1601, edita
in quarto
anno
1603
rursusque
1604
(quae editio saepius reimpressa est, lectionibus variis) et in
editione in folio
(titulo
Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies
) anno
1623
complexa.
Fontes, quibus auctor usus est in hoc ludo elaborando, difficiles sunt enumeratu; constat autem historiam ducis
Amlethi
Dani
, a
Saxone Grammatico
in
Gestis Danorum
libb. 3 et 4 narratam, originem monstrare fabulae. Ante ludum nobis cognitum exstiterat et alius, cuius textus hodie deperditus protypum auctori praebuerit, ab eruditis appellatione
Ur-Hamlet
designatus.
Hi versus notissimi sunt:
- To be or not to be: that is the Question:
- Whether 'tis Nobler in the minde to suffer
- The Slings and Arrows of outragious Fortune;
- Or to take armes against a Sea of troubles,
- And by opposing end them:
- Esse an non esse, quaestio est.
- Estne dignius vel aequo animo pati
- fundas sagittasque Fortunae malignae,
- vel arma contra aerumnarum mare capere,
- easque finire oppugnando:
(Actus III, scaenae I)
Historia Amlethi invenitur in
Gestis Danorum
auctoris
Saxonis Grammatici
. Maxima argumenti pars inventa est a Gulielmo ipso Shakespeare.
Hamlet
(fontibus Latinis "Amlethus") est princeps
Daniae
, cuius pater, qui appellatur etiam Amlethus, occiditur in castello Elsinoriensi (
Danice
Elseneur
) a fratre suo Claudio. Claudius regnat vice Amleti et uxorem ducit matrem ipsius Amleti Gertrudam, res, quae antiquitus turpis habebatur incestuosaque.
Quadam nocte
larva
regis superioris ante oculos vigiliarum paulisper apparet, antequam e visu evanescere possit. Dum Amlethus ac comes Horatius se larvam regis opperiri constituunt subsequenti nocte; effigies apparet atque filio suo confirmat se dormientem
veneno
a Claudio posito in
aure
interfectum esse et cupis Amlethum mortem ulturum esse suam, quod Amlethus ulla dubitatione intermissa probat. Attamen larva imperat, ne Amletus matrem occideret, immo ad
divinam voluntatem
reliquendam.
Amlethus se insanum esse simulat ad consilia simpliciter cogitanda. Polonius, regalis consiliarius, insaniam mentis Amlethi ortam ob non responsum amore amorem erga filiam suam,
Opheliam
, putat. Ipso tempore Amlethus coetum histrionum parat ad
tragoediam
agendam in regia, cuius argumentum est haud dissimile a contextu Amletho dicto a patris umbra.
Tragoedia acta Claudius abit maxime perturbatus et se in cubiculo suo recipit ad preces fudendas.
?
Dein regem rogantem vidit Amlethus nec necare eum vult, ne moriatur in gratia divina. In controversia aspera cum Gertrude Amlethus interfacit Polonium se pone lintea occultantem ac rex in
Angliam
Amlethum de medio tollendum mittit.
Ophelia, cum patrem mortuum videret atque Amlethum eiectum in exsilium, se occidit a dolore oppressa. Laertes frater ulcisci sororem vult et ad pugnam provocare et quidem sine missione Amlethum, pernicies
?
Claudio machinante et Laertem hortante. Eodem tempore Amlethus ab Anglia effugit, in qua de consiliis Claudii erat necandus.
Pugna inter Laertem atque Amlehtum incipit et de voluntate regis vinum cum veneno est bibendum Amleto, sed hoc non fit. Dein Gertruda vinum bibit, Laertes Amlethum gladio sauciat imbuto veneno, deinde Amlethus carpit gladium Laertis venenatum ac vulnerat eum. Gertruda moritur, Laertes cadit et patefacit omnia regis consilia; quam ob rem Amlethus pugione percutit Claudium, qui emittit animam una cum Laertis illa. Amlethus moriens facit, ut Fortinbras princeps Norvegiae fieret rex in Elsinore, qui Amletho iusta funera et magna solvit.
Ludus
Hamlet
multoties
Francogallice
divulgatus est:
- 1770 :
Ioannes Franciscus Ducis
, interpr.,
Hamlet
(die
30 Septembris
1769
doctus apud
Theatre de la rue des Fosses Saint-Germain
)
- 1779 :
Petrus Letourneur
, interpr.
- 1849 :
Alexander Dumas
,
Paulus Meurice
,
Hamlet, prince de Danemark
(die
15 Decembris
1847
apud
Theatre historique
doctus)
Textus editionis scaenicae 1853
Textus editionis litterariae 1864
- 1865 :
Franciscus Victor Hugo
, interpr.
Oeuvres completes de W. Shakespeare. Vol. 1: Les deux Hamlet
Textus apud Gallica
apud Vicifontem
- 1868 :
Ambrosius Thomas
, compositor;
Michael Carre
,
Iulius Barbier
, scriptores:
Hamlet, opera en cinq actes
(die
9 Martii
1868
apud
Opera
doctus)
Textus editionum
- 1872 :
Aemilius Montegut
, interpr.
Oeuvres completes de Shakespeare. Vol. 9
Textus apud Gallica
- 1898 :
Iulius Lermina
, interpr.
Oeuvres de William Shakespeare. Vol. 1
Textus apud Gallica
- 1899 :
Marcellus Schwob
,
Eugenius Morand
, interprr.
La tragique histoire d'Hamlet
Documenta
- 1923 : Guy de Pourtales, interpr.,
La Tragique histoire de Hamlet, prince de Danemark
Textus apud Gallica
- 1944 :
Andreas Gide
, interpr.
Hamlet
- Alexandre Buchner,
Hamlet le Danois
. Lutetiae, 1878
Textus apud gallica
- Geoffrey Bullough, ed.,
Narrative and Dramatic Sources of Shakespeare. Vol. 7
. Londinii, 1973
- John Casson, "
The Annotated Amleth: Belleforest in the British Library
" in
eBLJ
(2016) no. 7
- Robert Gericke, Max Leopold Moltke, edd.
Shakespeare's Hamlet-Quellen: Saxo Grammaticus (lateinisch und deutsch), Belleforest und The hystorie of Hamblet
. Lipsiae, 1881
Textus apud archive.org
- William F. Hansen,
Saxo Grammaticus and the Life of Hamlet: A Translation, History and Commentary
. Lincolniae, 1983
Hamlet
: Index personarum
| |
- Spectrum
Hamlet senioris
, olim Daniae rex ·
Claudius
, frater Hamlet senioris, Daniae rex ·
Hamlet
, princeps, filius Hamlet senioris · Fortinbras, Norvegiae princeps ·
Horatio
, Hamlet amicus ·
Polonius
, regis consiliarius · Laertes, Polonii filius · Voltimand et Cornelius, aulici ·
Rosencrantz et Guildenstern
, aulici · Osric, aulicus · Marcellus, Bernardo et Francisco, milites · Reynaldo, Polonii famulus · Fossores · Histriones
- Gertrude
, regina, olim Hamlet senioris mulier, iam Claudii ·
Ophelia
, Polonii filia, Hamlet principis amore capta
- Viri et mulieres Danici, milites, nautae, nuntii, famuli
|
|