Willibaldus Alexis
(natus
Georg Wilhelm Heinrich Haring
Vratislaviae
die
29 Iunii
1798
; mortuus die
16 Decembris
1871
Arnstadii
) scriptor
Germanicus
fuit. Eius opera in oblivionem ceciderunt, verisimiliter etiam propter
fastidium
thematum generisque scribendi minime excitantis
Germanicus
. Sodalis in motu
Germaniae iuvenis
fuit.
Filius rectoris cancelarii cuiusdam, cuius familia olim
Britanniam Minorem
reliquit, cognomen Haring mutat irrisa vitatum: nam eodem vocabulo lingua Theodisca
clupeidae
vocantur. Pater moritur anno 1802. Vratislavia a
Francogallis
expugnata Alexis una cum matre
Berolinum
it, ubi scholam privatam Messow frequentat. Anno 1810 autem gymnasium
Friedrichswerdersche Gymnasium
adit. Anno 1815 contra exercitus
Napoleonis
Germaniae liberandae stipendia meret, quod in mythistoria critica praetitulata
Als Kriegsfreiwilliger nach Frankreich
critice narratur.
Postea Berolini et Vratislaviae iurisprudentiae studet haud neglegens historiam philosophiam litteras. Anno 1820 Berolini in Supremo tribunali Berolinensi tirocinium suum peragit et cognoscit
Iulium Eduardum Hitzig
, amicum quendam
Ernesti Theodori Amadei Hoffmann
. Eodem anno in lucem profertur carmen epicum
Die Treibjagd
. Fabulam Milesiam titulo
Walladmor
conversionem operis cuiusdam
Gualteri Scott
esse Alexis affirmat. Quod cum ita sit, successum magnum in lectoribus habet, ut id principium famae haberi possit. Quod ei permissionem dat officialis professionem deponendi. Alexis narrator itinera faciens et diurnarius principalis fit eodem anno 1824. Tres annos postea mythistoriae
Schloß Avalon
dilectio multo minor est. Alexis operam dat in diversis periodicis actibusque diurnis et redactor fit apud
Berliner Konversationsblatt
. Id anno 1830 in unum confunditur cum periodico
Der Freimutige
.
Anno 1832 fabula Milesia titulo
Cabanis
in forulis bibliopolarum videtur. Propter censuram anno 1835 officio redactoris servire recusat. Anno 1838 in matrimonium ducit
Anglicam
Laetitiam Perceval. Anno 1840 in lucem proferri iubet mythistoriam
Roland von Berlin '
. Una cum Hitzig anno 1842 edit librum
Der Neue Pitaval, eine Sammlung der interessantesten Criminalfalle
ubi agitur de criminibus. Insuper donat mundo mythistoriam praetitulatam
Der falsche Woldemar
. Anno autem 1846 venit in manus lectorum eius captantissima mythistoria nomine
Die Hosen des Herrn von Bredow
. Anno 1847 iter facit
Romam
cum uxore. Anno 1848 opus
Der Werwolf
continuet drama operis prisci
Die Hosen des Herrn von Bredow
. Anno 1849 in plures menses directionem periodici "Vossische Zeitung" sibi arripit. Anno 1852 apparet opus
Ruhe ist die erste Burgerpflicht
, initium trilogiae mythistoricae, cuius secunda pars titulo
Isegrimm
anno 1852 publicata est, tertia autem (titulus sit
Großbeeren
) numquam.
Anno 1853 commigravit
Arnstadium
in
Thuringiam
, ubi 1856 apoplexin patitur. Altera apoplexis anni 1860 habita debilitat eum et laborem pergere vetat. Anno 1867 Willibaldo Alexis attribuitur insigne "Hohenzollern'scher Hausorden". Mentis non iam compos et caecatus moritur mense Decembri anni 1871. Domus eius Arnstadii vocatur
Lindeneck
.
- 1815 Als Kriegsfreiwilliger nach Frankreich (mythistoria)
- 1820 Die Treibjagd (carmen epicum in rimis)
- 1824 Walladmor, secundum Gualterum Scott (mythistoria)
- 1827 Schloß Avalon (mythistoria)
- 1832 Cabanis (mythistoria)
- 1835 Das Haus Dusterweg (mythistoria)
- 1840 Der Roland von Berlin (mythistoria)
- 1842 Der falsche Woldemar (mythistoria)
- 1842-62 Der neue Pitaval, eine Sammlung der interessantesten Criminalgeschichten (una cum Iulio Eduardo Hitzig)
- 1843 Urban Grandier, oder die Besessenen von Loudon (mythistoria)
- 1846 Die Hosen des Herrn von Bredow (mythistoria)
- 1848 Der Werwolf (mythistoria)
- 1852 Ruhe ist die erste Burgerpflicht oder Vor Funfzig Jahren (mythistoria)
- 1854 Isegrimm (mythistoria)
- 1856 Dorothee (mythistoria)
Nexus interni
Biographia
apud zeno.org