Gaius Vibius Afinius Gallus Veldumnianus Volusianus
(natus circa annum
230
?
Interamnae
a militibus eius necatus est mense Augusto
253
) fuit cum
patre
Treboniano Gallo
ab anno
251
usque ad annum
253
imperator
Romanus
.
Imperatore
Decio
anno
251
mortuo
,
Trebonianus Gallus
, ab
exercitu
Danubii
imperator creatus,
filium
eius Volusianum
Caesarem
et
Principem Iuventutis
fecit.
Cum mense Iulio
251
Hostilianus
filius Decii propter
pestem
obiit, Volusianus a
patre
eius
imperium socius
et
Augustus
creatus est. Annis
252
cum patre et
253
consul ordinarius fuit.
Trebonianus Gallus et Volusianus
Romam
iter fecerunt, sed imperium eorum mense Augusto
253
finem habuit, cum ab
Aemiliano
Interamnae
profligati sunt, et a militibus eorum necati sunt