![](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/66/Esculaap4.svg/33px-Esculaap4.svg.png) |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
|
Vesica urinaria
[1]
(
TA
: A08.3.01), pars
systematis urogenitalis
ac
systematis urinarii
, est membrum
corporis
hominis
ac
animalium
. Sita est vesica in
cavitate pelvis
, sub
peritoneum
, igitur vesica urinaria est
organum subperitoneale
. Accipit
urinam
in cavitate suo ab utroque
rene
perpetuo confectam, eandem continet et
mictionem
regularem permittit
[2]
. Ergo vesica urinaria est
organum cavum
quoque. Superficies cavitatis vesicae de
urothelio
,
epithelio transitionali
, constituta est. Intra parietem fibrae musculares facultatem vesicae contractionis abunde inveniuntur, quod vesicam urinariam
organum musculare
ostendit.
Variat vesicae magnitudo
affluxu
ab renibus per
ureteres
constanter, et
effluxu
trans musculos sphincteres et internum et externum per
urethram
foras. In feminis magnitudo vesicae paulum maior fieri potest. Cum pressio intra vesicae cavitatem supra 18-20 mm H
2
crescit, signa necessitatis mingendi per
medullam spinalem
in
cerebrum
mittuntur. Mictio, emissio urinae foras, simul et
relaxatione
musculorum sphincterium et
contractione
tunicae muscularis vesicae (
musculi detrusoris vesicae
), fit.
Examen medicum per diversos modos bene succedat: per narrationem, an tensio, an dolor adsint; per palpationem percussionemque regionis pelvicae; per
urinanalysem
, per
echographia
, per
cystoscopiam
, per examina urodynamica, per examina radiologica.
Diversa mala morbique circum et intra vesicam nota sunt, ut inflammationes, retentio, incontinentia, calculi, cancer, et malformationes.
Quidam morbi vesicae cum derivationibus Graeci verbi
κ?στι?
designati sunt, ut
cystitis
(inflammatio vesicae),
cystoscopia
(examen vesicae transurethrale) per
cystoscopum
tubus, quo
medicus
cavitatem vesicae trans
urethram
inspicere potest. In
radiologia
et
urologia
cystographia
est examen radiologicum ope
radiorum X
vesicam describendi (iconismus medicus).
Embryologia
vesicae
- Cauda fetus, die 32-33 post conceptionem, ad sinistram (
tail
),
vesica urinaria
(
bladder
) in media. Vesica coniuncta cum allantoide (saepius urachu) et cloaca. Septum urorectale ut separatio inter vesicam et rectum nondum factum.
Umbilical cord
: funiculus umbilicaris,
kidney
: ren,
Wolffian duct
:
ductus mesonephricus
Ad vesicam urinariam formandam structurae
urachi
,
ductuum mesonephricorum
,
cloacae
, et
sinus urogenitalis
(tantum regionis superioris) momenta habent. De sinu urogenitali superiore denique vesica urinaria formatur.
Allantois
(e verbo
Graeco
?λλ??,
farcimen
[3]
) canalis inter
amnium
et
chorion
minime
ad vesicam formationem momentum habet.
In hominibus aliisque
mammaliis
ad vesicam urinariam embryonalem formandam primo
allantois
(e verbo
Graeco
?λλ??,
farcimen
[4]
), qui canalis inter
amnium
et
chorion
est
[5]
, in
urachum
hac re
sinum urogenitalem
formans crescit, denique usitate abit.
Ductus mesonephrici, cloaca, et sinus urogenitalis
[
recensere
|
fontem recensere
]
Embryogenesi ineunte uterque ductus mesonephricus (W
OLLF
ianus) renem primitivum (
mesonephron
) cum cloaca conectit. Eo tempore rectum ab cloaca ventrali (anteriore) non separatum est (A-C):
Ad sinum urogenitalem perficiendum inter quartam hebdomadem et septimam
cloaca
ex canali ani
septo urorectali
separatur (D). Sinus urogenitalis
pars superior
in vesicam urinariam crescit.
Anatomia topographica
vesicae urinariae
- Affluvium urinae trans ureteres dextrum et sinistrum, defluvium invicem per musculum sphincterem trans urethram fit. Necesse est ad urinam secernendam (
mictionem
) contrahetur musculus detrusor et laxetur musculus sphincter, ad urinam continendam (
continentian
) invicem laxetur detrusor et contrahetur sphincter.
Vesica urinaria distinguitur, a supero ad inferum visa, corpus vesicae, fundus, trigonum, et cervix. Pars superior,
corpus vesicae
, se
peritoneum
versus dirigit. Extremum eius superius et anterius
apex vesicae
dicitur, quo per
ligamentum umbilicale medi
um
[6]
vesica cum parietem abdominalem mobiliter conectitur.
Fundus vesicae
, inferior enim pars et post
symphysem
locatus, introrsum in
cervicem vesicae
coartat, demum in
urethram
transiens. Superficie tunicae mucosae fundi plicae conspicuae videntur, at in latere postico, quo aperturae amborum ureterum basem
trigoni vesicae
formant, has plicas absunt, superficies levis apparet.
Ut locus et functio vesicae contineantur
apparatus sustentandi et suspendendi
(
cingulum vesicae
) satis amplus positus invenitur. Providetur vesica sanguine ramis utriusque
arteriae iliacae internae
.
Vesica urinaria hominis in
abdominis cavitate
infima
[2]
, supra
diaphragma urogenitale
, in feminis post vesicam primo -
excavatione vesicouterina
separatus - uterus deinde -
excavatione rectouterina
D
OUGLAS
i
separatum - rectum iacent. In viris vesica urinaria ante rectum - ab eo
fascia rectoprostatica
peritonei
separata - sita est.
Supra vesica peritoneo tecta est.
Apparatus vesicae sustentandi et suspendendi
[
recensere
|
fontem recensere
]
Pars sustentandi
, imprimis infra vesicam locata, constituta est de
musculo levatore ani
et, in feminis, de
septo vesicovaginali
.
Pars suspendendi
quidem, etiam
cingulum vesicae
dictum, supra vesicam et lateribus eius inventa, formatur ex partibus
laminae membranaceae
,
partis intermediae
,
laminae vasorum nervorumque
. Circum cervicem vesicae inventiuntur
ligamenta urethrotendinea
et
ligamenta pubourethralia posteriora
.
Irrigatio arterialis ex ramis utriusque
arteriae iliacae internae
fit.
Arteriae vesicales superiores
supra,
arteriae vesicales inferiores
infra vesicae latere postico approprinquant.
Arteriae vesicales superiores
sunt furculi partis proximalis
arteriae umbilicalis
foetus
- pars distalis vero post
partum
("obliteratio") in utrumque
ligamentum umbilicale medi
ale
[6]
degenerat.
Venae vesicales
sanguinem ex
plexu venoso vesicali
extremo inferiore vesicae recipiunt. Sanguis venosus denique in
venam iliacam internam
defluit.
A vesica urinaria
lympha
per vasa lymphatica ad decem fere
nodos lymphoideos iliacos externos
,
arteriis
venisque iliacis externis
adiacentes, ducitur.
Gubernatio
mictionis
per gubernationem nervalem fit. Vesicae urinariae sunt fibrae nervales
autonomicae
et partis sympathicae et parasympathicae - gubernationis involuntarii (musculorum et detrusoris vesicae et spincteris
interni
). Alii nervi systematis
motorii
item in vesicam influunt - gubernationis voluntarii (musculi spincteris
externi
).
In vesicam urinariam
parasympathici
nervi splanchnici pelvici
(de
nervis spinalibus
S3, S4 in 47.1 % etiam S2 emergentibus
[7]
) procedunt, ut per musculum detrusorem
mictionem
gubernent.
Sympathici
nervi hypogastrici
invicem e plexu pelvico oriuntur et per musculum sphincterem internum contientiam praestent
[8]
.
Imago histologica vesica: supra
tunica mucosa
cum
epithelio transitionali
, infra
tunica muscularis
cum
musculo detrusore
(
H&E
)
Paries vesicae urinariae constituta est ex:
- Tunica mucosa
- Tela vel tunica submucosa
- Tunica muscularis
Superficiei internae vesicae
stratum epithelium
proprium, quod
urothelium
vocatur, est
[9]
. Urothelium est
epithelium transitionale
insigne, quod functionem suam indicat: prout urinis compleatur vesica, istud urothelium flexibilitatis causa dilatari potest.
Intra tunicam muscularem locatus est
musculus detrusor vesicae
musculus levis
, textus muscularis
non
striatus. Distributio fibrarum muscularum levium in tunica musculari neque uniformis neque inordinata videtur
[10]
: Fibrae longitudinales marginibus tunicae muscularis et circumferentiales in medio ordinantur.
Munera vesicae urinaria - una cum musculis sphincteribus - per quasdam functiones gubernata sunt. Munera talia sunt retentio urinae, mictio, sensus vesicae urinariae. Apud
vertebrata
velut
homines
urinarum affluvia de renibus trans duo plerumque
ureteres
, defluvium invicem per musculum sphincterem trans unam
urethram
fiunt.
Inveniuntur in musculo detrusore vesicae
receptoria muscarinica
M2 et M3
[11]
. Id sunt imprimis receptoria M3 per fibras parasympathicas
systematis nervosi automici
stimulata, quae contractionem vesicae incitant.
Licet vesicam diversis modis investigari aut saltem impressionem, si adsunt dolores gravissimi, accipere:
Mala morbique vesicae urinariae (urocystopathiae)
[
recensere
|
fontem recensere
]
- Infectio viarum urinariarum
(cystitis sive urocystitis) ? Inflammatio vesicae, partim cum
bacteriuria
, genus
contagio systematis urinarii
, et acuta et chronica
- Cystitis traumatica, ruptura vesicae
- Ischuria ? Interruptio vel inhibitio flumen urinae ex vesica dicitur
ischuria
. Prae affluxuum ab renibus per ureteres in Vesica, ea hucusque dolorosissime tumescit.
- Vesica hyperactiva
? contractiones musculi detrusoris vehementes; tenesmus vesicae ? cum doloribus vesicae
- Vesica hypoactiva
? contractiones musculi detrusoris debiles et breves
[12]
, putatur se vesicae hyperactivae sequi
[13]
- Fluor vesicae (sive solutio sive catharrhus) ? Mictio materiae mucosae
- Haematuria (sive cystorrhagia) - Mictio sanguinis
- Retentio urinae
- Procidentia vesicae / Prolapsus
- Enuresis nocturna
- Calculi vesicales - non raro cum angustiis urethrae
- Cancer vesicae ?
Cancer vesicae
est
tumor
malignus (
neoplasma
) vesicae urinariae.
- Malformatio vesicae ? e. g. Vesica urinaria duplex
Medicamenta physiologiam malaque vesicalia influentia
[
recensere
|
fontem recensere
]
Pluria medicamenta functiones vesicae urinariae influant, imprimis musculorum vesicae urinariae, per exemplum:
Nariones
[14]
cum
vesica,
quae ut signum vanitatis portatur in
Carnelevario
in
Germania
In temporibus pristinis vesicae hostiarum propositi alieni usae sunt
[15]
sive signum vanitatis
[16]
erant.
Nexus interni
- ↑
Federative Committee on Anatomical Terminology (1998).
Terminologia Anatomica
. Stutgardiae: Thieme
- ↑
2.0
2.1
Verheyen P. (1706). Corporis humani anatomia
Cap. XVIII: "Vesica urinaria est vas piriforme, situm in infima abdominis cavitate inter duplicaturam peritonei, urinae ex ureteribus recipiendae ac tempore opportuno foras emittendae destinatum.",
Amstelodamum
.
Philippus Verheyen
Universitatis Lovaniensis
professor
anatomiae
fuit.
- ↑
Allantoidi instar farciminis est.
- ↑
Allantoidi instar farciminis est.
- ↑
Verheyen, Philippus (1710). Supplementum anatomicum sive anatomiae corporis humani, Caput XII: 345-6, Bruxelles
- ↑
6.0
6.1
Memento: Lig. umbilicale medi
u
m =
u
rachum, lig. umbilicale medi
a
le =
a
rteriam umbilicalem
obliteratam.
- ↑
Ripperda C. M., Jackson L. A., Phelan J. N., Carrick K. S., Corton M. M. (2017).
"Anatomic relationships of the pelvic autonomic nervous system in female cadavers: clinical applications to pelvic surgery"
.
Am J Obstet Gynecol
216
(4): 388.e1-388.e7
- ↑
Kraima A. C., van Schaik J., Susan S., van de Velde C. J., Hamming J. F., Lakke E. A., DeRuiter M. C. (2015).
"New insights in the neuroanatomy of the human adult superior hypogastric plexus and hypogastric nerves"
.
Auton Neurosci
189
: 60-7
- ↑
http://www.urology-textbook.com/bladder-histology.html
Liber definitivus urologiae interretialis
(
Anglice
)
- ↑
Borsdorf M., Tomalka A., Stutzig N., Morales-Orcajo E., Bol M., Siebert T. (Feb 2019).
"Locational and Directional Dependencies of Smooth Muscle Properties in Pig Urinary Bladder"
.
Frontiers in physiology
10
: 63
- ↑
Uchiyama T., Chess-Williams R. (Dec 2004).
"Muscarinic receptor subtypes of the bladder and gastrointestinal tract"
.
Journal of smooth muscle research
40
(6): 237-47
- ↑
van Koeveringe G. A., Vahabi B., Andersson K. E., Kirschner-Herrmans R., Oelke M. (Iun 2011).
"Detrusor underactivity: a plea for new approaches to a common bladder dysfunction"
.
Neurourology and urodynamics
30
(5): 723-8
- ↑
Chancellor M. B., Bartolone S. N., Lamb L. E., Ward E., Zwaans B. M. M., Diokno A. (Mar 2020).
Underactive Bladder; Review of Progress and Impact From the International CURE-UAB Initiative
.
24
. pp. 3-11
- ↑
insipientes, insanui
- ↑
Museum Skogar (
Islandia
): vesica vaccae
barometrum
(
Anglice
)
- ↑
ex verbo Latino "follis" (hic: vesica) verba Francogallicum "
fou
" et Anglicum "
fool
" nata sunt.