Aureus
Valeriani
Publius (Aurelius) Licinius Valerianus Augustus
, circa annum
200
natus, mortuus post annum
260
in Gundishapur, fuit
imperator
Romanus ab
253
ad 260.
Res de vita puerili vix notae sunt, sed scitur vetere nobilique genere ortus esse et uxorem
Egnatiam Marinianam
habuisse atque filios duos, maiorem
Gallienum
, qui patre auctore anno
253
Augustus factus est et post mortem eius imperator successit, minorem
Publium Licinium Valerianum
, qui anno
265
consul ordinarius erat.
Primum anno
238
sex imperatorum
consularis
et
princeps senatus
memoratus est, forte res de probatione
Gordiani imperatoris
Valerianus egit. Ab
Decio
imperatore anno
250
legatus Augusti pro praetore provinciarum
Raetiae
et
Norici
actus autumno anni
253
post mortem imperatoris Treboniani Galli, qui antea subsidia in imperatorem Aemilianum rogaverat, a copiis suis imperator exclamatus et ad
Aemilianum
aggressus est. Prope Spoletonem Septembri Octobrive anni 253 exercitus obviam ierunt, sed Aemilianus ante militibus suis interfectus est.
Inter imperium Valeriani paene omnes fines imperii Romani exercitibus inimicis imminebantur quare inde de discrimine imperii dicitur, itaque imperator Gallienum filium in septentrioneles misit, ipse
Gothis
ad
Danuvium fluvium
inferiorem et
Persis
ad finem orientem pugnavit.
Summum consilium suum servare provinciam
Syriam
urbibus pluribus magnis ubi ut
Antiochia
per invasionem
Saporis primi
, regis Persarum, ereptis. Primum tumultum
Uranii Antonini
, regis pontificalis Emesae, prostravit repellentis impetum Persarum in urbem eius et successu ipsius imperatoris appellantis. Eo tempore Romani in proeliis multis Persas vicerunt atque 257 victoriam permagnam habuerunt, inde Valerianus nomen renovatoris mundi adeptus. Post hanc victoriam autem Mars et Fortuna imperatorem reliquit, cum clades ingens 260 secuta sit.
Sapor in rebus gestis suis de hac victoria refert Valerianum 70 000 milites possidentem proelium permagnum perdidisse atque se imperatorem Romanum cepisse et in
Persiam
cum militibus magnis Valeriani duxisse. Hic casus tantum semel in historia Romana erat, qui autem tam horrendus, ut Romani etiam valde et diu terrerentur. Tamen res capiendi Valeriani omnes non clarae et multo dubiae sunt, nam nonnulli scriptores sunt, qui diversa tradebant.
Eutropius
et
Zonaras
exercitum Valeriani deletum et imperatorem ipsum captum atque in Persiam latum esse ut Sapor refert. At
Zosimus
aliter prodit dolum Saporis fuisse: Valerianus imperator agere a Sapore petivit, rex accepit poscens solum Valerianum ad conventum in castra sua, inter agendum Valerianus captus. Dolus falsus Saporis fuit. Numquam imperator iam liberatus neque filio suo neque alio Romano.
Haec clades ignominia miserrima Romanis erat. Demum sub
Aureliano imperatore
condicio levior facta.
Cum Valerianus mortuus sit, cutis a corpore detracta et ad monitum Romanorum suspensa. Sed an haec vera sit, incertum et maxime dubium est. Et alii nuntii e Persis eo tempore dubitabantur ut fama Valerianum Sapori scalas fuisse in ascendendo equo eius.
Pro Christianis poena Dei flagitiorum Valeriani causa in eos inter
257
et
258
, quibus Cyprianus Carthagiensis necatus est quare vita imperatoris Valeriani hodie misera et taetra ostenditur.