![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Universitas Publica Petropolitana
universitas publica
,
editrix aperta
Civitas
:
Russia
Situs
:
Petropolis
Origo
Conditor
:
Petrus I
Inceptio
:
8 Februarii 1724
Commemoratio
Adagium
:
Hic tuta perennat
,
Здесь в безопасности пребывает
Tabula aut despectus
Universitas Publica Petropolitana: imago
Universitas Petropolitana,
[1]
ab anno
1991
Universitas Publica Petropolitana
(
Russice
: Санкт-Петербургский государственный университет,
Sankt-Peterburgskij gosudarstvennyj universitet
) officialiter appellata,
[2]
est una principalium
universitatum studiorum
publicorum
Russiae
. Circa 30 milia scholarium nunc habet.
Annus fundationis huius Universitatis, ab administratione eius officialiter recognitus, est
1724
. Anno illo (decreto
imperatoris
Petri I Magni
) Petropoli condita est Universitas Academica, quae nonnulla decennia exsistebat et nunc recognita est sicut antecessor universitatis Petropolitanae hodiernae, anno
1819
, transformationis Instituti Principalis Paedagogici gratia, formatae.
In hac universitate multi homines noti fuere studentes. Illorum sunt, e.g.,
Amazasp Ambartsumian
,
Alexander Blok
,
Georgius Gamov
,
Nicolaus Gogol
,
Leo Landau
,
Vladimirus Lenin
,
Demetrius Medvedev
,
Demetrius Mendeleev
,
Vladimirus Putin
,
Ioannes Rachinskij
,
Ayn Rand
,
Nicolaus Roerich
,
Leo Theremin
,
Vladimirus Vernadskij
, etc.
In
insula Basilii
aedificium Universitatis vetus (idem
Collegia duodecim
) et in
Petrohofio
Universitatis novum situm est.
Universitas Publica Petropolitana nunc includit:
- facultates
18: artium,
artium liberalium
et scientiarum, biologicam, educationis militaris, iuridicam,
mathematicae
adhibitae?processorum administrationis, mathematico-mechanicam,
medicam
, oeconomicam, orientalem,
philologicam
,
physicam
,
politologiae
,
psychologiae
, relationum internationalium, sociologicam);
- instituta
6:
chemiae
,
historiae
,
philosophiae
, scientiarum de
Tellure
, scholam supremam administrationis, scholam supremam artis diurnariorum et instrumentorum divulgationis;
- collegia: medicum, culturae physicae et artis athleticae, oeconomiae et
technologiae
;
- gymnasium
academicum;
- cathedram culturae physicae et artis athleticae.
Praeterea universitas Petropolitana nonnullas alias subdivisiones (
bibliothecam
,
hortum botanicum
,
observatorium
etc.) habet.