한국   대만   중국   일본 
Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum - Vicipaedia Jump to content

Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum

E Vicipaedia
Stella esperantistarum catholicorum
Approbatione perfecta summus pontifex accipit missale esperantice conversum; media in imagine praeses IKUE

Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum (compendiarie IKUE , Esperantice Internacia Katolika Unui?o Esperantista ) est consociatio , quae velit linguam esperanticam partes pristinas linguae Latinae in Ecclesia Catholica acturam esse. Fundata est Lutetiae anno 1910 a sacerdote Aemilio Peltier . Patronum autem habent beatum Titum Brandsma Batavicum.

Conventus et scripta [ recensere | fontem recensere ]

Quotannis congressus, nonnumquam etiam talis oecumenicus una cum lutheranis atque orthodoxis christifidelibus habetur. Praeses consociationis fuit usque 2019 dominus Ioannes Daminelli ex Italia, prior fuerat Miloslaus ?va?ek e Bohemia. Praeses vicaria multos annos Maria Belo?evi? fuit. In Polonia olim praeses fuit Barbara Pietrzak .

Periodicum sodalitatis cui titulus Espero Katolika ex anno 1903 legitur itaque est vetustissimum diarium Esperanticum perpetuo editum. [1]

Unionis praesides omnes [ recensere | fontem recensere ]

  1. Augustinus Richardson (1843-1913), 1910-13
  2. Patricius Parker (1869-1948), 1913-20
  3. Lambertus Poell (1872-1937), 1920-21
  4. Paulus Antonius Schendeler (1878-?), 1921-24
  5. Franciscus de Paula M???an (1865-?), 1924-27
  6. Ioannes Font i Giralt (1899-1936), 1927-35
  7. Maria Larroche (1854-1940), propraeses praesidis partes agens, 1934-35
  8. Petrus Heilker (1883-1964), 1935-50
  9. Alphonsus Beckers (1908-1994), 1950-66
  10. Iacobus Tuinder (1933-2011), 1966-71
  11. Ferdinandus Longoni (1916-1975), 1971-75
  12. Ceslaus Biedulski (1936-2018), 1976-79
  13. Duilius Magnani (1928-2010), 1979-95
  14. Antonius De Salvo (1942-2021), 1995-2003
  15. Miloslaus ?va?ek (*1941), 2003-12
  16. Ioannes Daminelli (1943-2019), 2012-19
  17. Maria Belo?evi? (*1965), ex anno 2019

Nexus interni

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Notae [ recensere | fontem recensere ]