Factio Popularis Helvetica
(
Germanice
:
Schweizerische Volkspartei
vel
SVP
;
Francice
:
Union democratique du centre
vel
UDC
;
Italiane
:
Unione Democratica del Centro
vel
UDC
;
Romancice
:
Partida populara svizra
vel
PPS
) est factio politica
Helvetica
maxima quod ad suffragia pertinet. Praeses Factionis Popularis Helveticae est
Antonius Brunner
. Huic factioni erant usque ad annum
2008
consiliarii foederales
Samuel Schmid
ac
Eva Widmer-Schlumpf
, qui illo anno se a Factione Populari Helvetica separaverunt et novam
Factionem Civilem Democraticam Helveticam
condiderunt. Postea pro Factione Populari Helvetica
Ueli Maurer
autem Consul Foederalis cratus est.
Haec factio ut
Factio Agricolarum, Commercii et Equitum
anno
1935
, cum factiones
agricolarum
multorum
pagorum
praecipue pagi
Turici
et
Bernae
contributae sunt, condita est.
Anno
1971
factio Agricolarum, Commercii, et Equitum cum factionibus democraticis pagorum
Grisoniae
ac
Glaronae
contributa est ea et novum nomen, Factio Popularis Helvetica, impostum est.
- Kriesi, Hanspeter, et al. 2005.
Der Aufstieg der SVP. Acht Kantone im Vergleich.
Turici
: NZZ-Verlag.
- Mazzoleni, Oscar. 2003.
Nationalisme et populisme en Suisse: La radicalisation de la ‘nouvelle’ UDC.
Lausonii
.
- Hartmann, Hans, et Franz Horvath. 1995.
Zivilgesellschaft von rechts: Die unheimliche Erfolgsstory der Zurcher SVP.
Turici
: Realutopia-Verlag
Factio Popularis Helvetica ab anno
1919
, cum
Consilii Nationalis
petitiones secundum
partitionem congruentem
parti suffragiorum factae sunt, haec suffragia consecuta est
[1]
:
- ↑
Fons:
Atlas politicus Helvetiae
(Officium Foederale Statisticae)
- ↑
Anno
1939
in aliquis
pagis
petitiones
tacitae fuerunt, ergo suffragiorum partem cum aliis petitionibus compariri non possumus
Factiones politicae Helveticae