Umaru Musa Yar'Adua

E Vicipaedia
Wikidata Umaru Musa Yar'Adua
Res apud Vicidata repertae:
Umaru Musa Yar'Adua: imago
Umaru Musa Yar'Adua: imago
Nativitas : 16 Augusti 1951 ; Casena
Obitus : 5 Maii 2010 ; Nigerian Presidential Complex
Patria : Nigeria

Familia

Genitores : Musa Yar'Adua ;
Coniunx : Turai Yar'Adua

Memoria

Sepultura : Katsina State

Umaru Musa Yar'Adua ( Casenae natus die 16 Augusti 1951 ; Abuja in urbe die 5 Maii 2010 mortuus) fuit politicus Nigeriae .

Filius politici Musa Yar'Adua , e familia nobili populi Fulani et emiratus Katsinensis ortus, titulum thesaurarii ( matawalle ) huius emiratus post patrem gessit. Alumnus fuit universitatis Nigeriae septentrionalis Zaria in urbe. Gubernator provinciae Katsinensis nativae a die 29 Maii 1999 usque ad 28 Maii 2007 meruit, quo die, comitiis nationalibus victor, praeses Nigeriae omnis creatus est. Quo officio usque ad mortem, die 5 Maii 2010 obitam, functus est.

Notae [ recensere | fontem recensere ]


Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Umaru Musa Yar'Adua spectant ( Umaru Musa Yar'Adua , Umaru Yar'Adua ).