Ulixes
[1]
(Graece
?δυσσε??
,
Odysseus
) fuit
heros
mythologicus Graecus
, rex
Ithacae
, cuius gesta in
bello Troiano
a
poeta
Iliadis
cantantur. Errationes Ulixis bilustres patriam petentis, in
Odyssea
descriptae (cuius poematis fuit ipse protagonista), saepe a
pictoribus
antiquis commemoratae sunt. Ulixes inter personas
tragoediarum
ludorumque satyricorum Graecorum nonnumquam reperitur.
Traditur Ulixes
Laerte
natus et
Anticleia
fuisse, quamquam nonnulli eum
sanguine
Sysiphio creatum ducunt, et
Penelopam
castam, quae ei
filium
Telemachum
pareret, in
matrimonium
duxisse et
Ithacam
rexisse. Iam aetate antiqua ille acuto versutoque animo notus est, qua de causa permulti homines dixerunt
Minervam
deam illi favere; sed a
Romanis
, quippe cum se a
Phrygiis
ortos esse crederent, Ulixes ex iis facinoribus, quae
bellum
inter Troianum fecit, dirus atque pellacis appellatus est.
Omnia sequentia et praedicta omnia e variis fontibus, quorum in imo illa per saecula quiescebant, hausta sunt et pars maior illorum ab
Homero
non scripta erat.
Ulixes adulescens ab
Iphito
arcum, quo ab
Ilio
reversus impudentes procos domo in sua trucidabat, nactus est. Perinde
Menelao
Helenam
petivit. Cum
Menelaus
ab
Helena
electus esset, Ulixes procos alios incitavit, ut ius iurandum iurarent, quo proci se marito adiuvando, cum is in periculo sit, obstringerent. Ulixes ipse
Penelopam
regis
Lacedaemonii
filiam in matrimonium duxit. Helena rapta
Menelaus
procos pristinos ad ius conservandum evocavit, ut ei bellum in
Phryges
gerant, sed Ulixes, quo oraculum dixerat eum e bello post annos viginti reversurum esse, ius iurandum violavit et finxit se mente captum esse.
Palamedes
cum
Telemachum
infantem in via patris posuerit, fraudem perfidiamque Ulixis sales serentis et equo iumentoque arantis ostendit. Domo
Mentori
amico commendata deinde cum
Danais
aliis in
Ilium
profectus est. Cum
Achille
in insula
Scyria
invento et ad
Ilium
vento Ulixes
Danais
aliis pugnantis se iunxit et bellum inter Troianum contra milites Iliacos, sed ante proelia cum
Anchise
et aliis compluribus in
Ilium
ad tractandum de
Helena
reddenda introiit. Cum disceptationes perderentur,
Danai
urbem obsidione presserunt. Proelia inter sequenta Ulixes multis dolis eloquentiaque magna decertavit. Anno in decimo, quem
Homerus
in
Iliade
descripsit, nuntios misit, ut iram
Achillis
placident. Cum Ulixes et
Diomedes
castra Iliaca explorarent,
Dolonem
ceperunt et
Rhesum
occiderunt. Corpore defenso arma, quae
Achilli
a
Vulcano
procusa erant, ille cum
Aiace
servavit. Postquam ab
Heleno
capto de modo urbis capiendae certior factus erat,
Ilion
exploravit, signum
Minervae
ex urbe furatus est,
Palameden
necavit, consilium dedit, ut
Danai
equum ligneum aedificarent.
Alta
Ilio
capta, Ulixes
Ithacam
profectus est et mare altum per bilustrem pererravit. Primo cum
Ciconibus
pugnavit tum
Lotophagi
visit postremo
cyclopem
Polyphemum
lumen privavit. Qua de causa deus
Neptunus
, Polyphemi pater, errationem illius propagavit. Comites stulti, quem utrem Aeolus ventis adversis plenum illis dederat, cum Ithacam viderent, aperuerunt, quare naves rursus iactarentur. Postea
Laestrygones
, qui hominum corporibus vivunt, paene omnes naves Ulixis destruxerunt. Una nave ad
Circes
insulam applicavit, ubi
Tartarum
descendit, ut e
Tiresia
res futuras quaeret. Re confecta cantus
Sirenum
audivit, cum comites, quia ceram in auribus haberent, intacti navem praeter insulam celerrime remigarent. Ulixes navem ultimam inter
Scyllam
Charybdemque
transgubernavit et deinde navem ad insulam
Thrinaciam
, ubi boves
Solis
pasti sint, applicavit. Boves
Solis
a comitibus praecepti tiresici obliviscentibus feriti sunt, qua de causa navis tempestate furiosa perivit et Ulixes solus, qui monnuerat, ut boves non ferirentur, superavit. Ulixem superantem
Calypso
nympha annos per septem insula
Ogygia
reprehendit. Insula relicta, a tempestate Neptunia litora
Phaeacum
impulsus est, unde rex
Alcinous
et filia
Nausicaa
illum in Ithacam miserunt. Patria adepta, Ulixes impudentes
procos
domo in sua trucidavit et cum Penelopa ad mortem inientem feliciter vixit.
- ↑
Nominativo
Ulix?s
, genetivo
Ulixis
, rarius
Ulix?
vel
Ulixe?
. De forma
Ulysses
, fonte
Ulisse
Italiani,
Ulysses
Anglici, etc., Lewis et Short s.v. "
Ulixes
" scribunt: "sometimes, on account of the Gr. ?δυσσε??, erroneously written ?lys-ses" (aliquando, propter ?δυσσε?? Graecum, perperam ?lys-ses scriptus).
Nexus interni
- Irmscher, Johannes.
1994
.
Lexikon der Antike.
Monaci.
- Michalopoulos, Dimitri.
2016
.
L'Odyssee d'Homere au-dela des mythes.
Piraeo: Institut d'histoire maritime hellene.
ISBN 978-618-80599-2-4
.