Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff
Nativitas
:
22 Decembris 1848
;
Markowice, Kuyavian-Pomeranian Voivodeship
Obitus
:
25 Septembris 1931
;
Berolinum
Patria
:
Regnum Borussiae
,
Germania
Familia
Proles
:
Tycho von Wilamowitz-Moellendorff
Familia
:
Mollendorf
Enno Fridericus Vicardus
Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff
(natus in villa
Marcovicii
die 22 Decembris 1848, defunctus
Berolini
die 25 Septembris 1931) fuit
philologus
Germanus
, qui imprimis auctoribus
Graecis
et praesertim
Homero
investigando operam dedit maximam. Vulgo prae ceteris hominibus
litterarum humaniorum
peritissimis eo notior est, quod a
Friderico Nietzsche
libro
De tragoedia ex afflatu artis musicae nata
conscripto vehementissime vituperatus est.
Vilamovicius ex gente olim
Sarmatica
, tunc vero temporis in Germanorum
nobilitate
numerata in
Posnania
provincia regni
Prussici
ruri natus est.
Clarissima in schola illa
Portensi
eruditus ab anno 1867 in universitatibus primum
Bonnensi
, deinde
Berolinensi
litteris studuit, tum anno 1870 ad gradum
doctoris philosophiae
promotus est. Bello autem eodem anno Prussis a
Gallorum
imperatore
illato stipendia meritus ab anno 1871 denuo studiis et longis in
Italiam
Graeciamque
peregrinationibus
incubuit. Anno 1874 Berolini habilitatus biennio post
Gryphiswaldiam
in cathedram litterarum
humaniorum
vocatus est. Unde anno 1883
Goettingam
profectus professor ordinarius et decanus factus operibus doctissimis et laboriosis tantam sibi gloriam comparavit, ut anno 1897 philologus illustrissimus Berolinensem in universitatem reverteretur. Ibidem anno 1914 bello per totum orbem terrarum exarso non modo multos viros doctos commovit, ut
declarationem
illam
professorum imperii Germanici
ederent, sed etiam sub
manifesto
illo
nonaginta trium virorum
nomen suum subscripsit.
Defuncti cineres
Moellendorpii
in
Cuiavia Pomeranica
provincia Poloniae, in monumento gentili sepultae sunt iuxta cenotaphium Tychonis filii († 1914), quem ex Maria uxore
Theodori Mommsen
filia susceperat.
Nexus interni
- Studia Homerica (anno 1884)
- Prolegomena ad tragoediam Graecam (anno 1907)
- De Iliade et Homero (anno 1916)
- De poetis post Alexandrum qui fuerunt Graecis (anno 1924)
- Michael Armstrong, Wolfgang Buchwald, William M. Calder III. et Helmut Loffler,
Ulrich von Wilamowitz-Moellendorff Bibliography 1867-2010
, Weidmann, Hildesiae 2012,
ISBN 978-3-615-00402-1