한국   대만   중국   일본 
Turgovia - Vicipaedia Jump to content

Turgovia

E Vicipaedia
Pagus Turgoviae
Vexillum Turgoviae

Notatiae elementi
Caput: Frauenfelda
Ambitus: 991km²
Populatio: 244 805 (31.12. 2009 ) [1]
Densitas: 247 incolae pro km²
Pars Helvetiae ab: 1803
Signum: TG
Lingua: Lingua Theodisca
Pagina domestica: www.tg.ch
Tabula
Tabula Turgoviae
Tabula Turgoviae

Turgovia ( Germanice Thurgau ) est pagus Helvetiae lacui Bodamici adiacens. Hic pagus inter septemtriones et orientem spectans Helvetiae est.

Turgovia nomen ab flumine Thur invenit.

Turgoviae finitimi pagi atque civitates sunt: Sanctogallum , Turicum , Scafusa Germaniaque . Turgoviae (anno 2009) octaginta municipia sunt.

Collocatio pagi in Helvetia

Sermo publicus [ recensere | fontem recensere ]

Incolae pagi Turgoviae Germanice loquuntur.

Religio [ recensere | fontem recensere ]

Magna pars incolarum Turgoviae se Christiana ( reformata aut Catholica ) esse profitetur.

Institutiones [ recensere | fontem recensere ]

Facultas legum faciendi pertinet ad Consilium Magnum a 130 legatis populi constitutum (Germanice Grosser Rat ) et administrandi ad Gubernationis Consilium ( Regierungsrat ) a 5 legatis constitutum.

Districtus [ recensere | fontem recensere ]

Turgoviae districtus

Turgovia in octo districtus divisa est:

A die 1 Ianuarii 2011 districtus Biscoffszell, Diessenhofen et Steckborn cum aliis contributi erunt et ergo quinque districtus manebunt.

Vici (selectio) [ recensere | fontem recensere ]

Nexus externus [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Turgoviam spectant.

Nota [ recensere | fontem recensere ]

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica , si potes!