Triumphus
est ritus quo victoriam
imperator
Romanus
iussu
Senatus
celebravit.
Cum
imperatoris
insignis victoria nuntiata erat, ille, senatus iussu, castra movebat atque triumphans in Urbem inibat. Tum ingens multitudo et forum et
viam Sacram
et alias propinquas vias invadebat. Nam omnes triumphum spectare volebant. Imperator, laurea in capite posita, in quodam curru aureo stabat, quem
quattuor equi
albi trahebant. A campo Martio per
Palatium
, denique via Sacra ad
Capitolium
,
Iovis
templi sedem, vehebatur. Si dux hostilis captus esset, ante currum ductus esset. Tristissima mente procedebat, quod existimabat fortunam suam longe aliam esse ac speraverat. Post currum ibant victores milites : alii imperatorem maximis laudibus efferebant, alii eum ludibrio habebant. Ita pompa ad Capitolium contendebat, ubi
imperator
Iovi
bovem
album immolabat et deo aliquam praedae partem praebebat. Tunc imperator, erga milites suos gratus, eis praemia dabat et opulentum convivium offerebat.
Non omnis victoria triumphum merebat ; in parvis victoriis senatus
ovationem
duci victori decernebat.
Nexus interni
- Jean-Luc Bastien,
Le triomphe romain et son utilisation politique a Rome aux trois derniers siecles de la Republique
, Ecole francaise de Rome, 2007.
ISBN 978-2-7283-0783-8
Recensio critica
- Mary Beard,
The Roman Triumph
. 2007
Paginae selectae
- Ernestus Kunzl,
Der romische Triumph : Siegesfeiern im antiken Rom
, Monaci, H Beck, 1988.
ISBN 3-406-32899-7
- Franciscus Modius
,
Pandectae triumphales
(Francofurti ad Moenum, 1586) tom. 1 lib. 1 (
Textus
apud
Google Books
)
- Onuphrius Panvinius
,
De triumpho commentarius
, Venetiis, apud Michaelem Tramezinum, 1571.
Hic legere potest
- William Ramsay, "
Triumphus
" in
William Smith
,
Dictionary of Greek and Roman Antiquities
(Londinii, 1842;
2a ed., 1865
;
3a ed., 1870
) pp. 1163-1167
- H. S. Versnel,
Triumphus: An Inquiry into the Origin, Development and Meaning of the Roman Triumph
. Lugduni Batavorum: Brill, 1970