Tribunal internationale Hagense
,
[1]
brevius
tribunal Hagense
,
[2]
est primum
Nationum Unitarum
forum iudiciale. Sedem habet in
Palatio Pacis
Hagae
in urbe
Nederlandiae
sito. Praecipua tribunalis officia sunt statuere res legitimas apud
ius inter civitates et gentes
et principium "
ex aequo et bono
" a civitatibus relatas et adducere opiniones de controversiis legitimis quas organa
?
procuratoresque rite permisi
?
et
Conventus Generalis
vel
Concilium Salutis
Consociationis Nationum ei summittant. Id ab
Internationali Delictorum Curia
discrepat, quae etiam fieri potest ut iurisdictionem totius orbis terrarum habeat.
Tribunal, anno
1945
in
Charta Consociationis Nationum
(
Anglice
UN Charter
) statutum, die
18 Aprilis
anno
1946
operari coepit, successor
Perennis Iustitiae Internationalis Iudicii
.
Statutum Iudicii inter Civitates
, simile eius decessoris, est praecipuum documentum constitutionale quod iudicium constituit et ordinat.
[3]
Tribunal a quindecim iudicibus componitur qui pro spatio novenorum annorum a
Conventu Generali Consociationis Nationum
Concilioque Securitatis
?
eliguntur ex indice virorum quos greges nationum in
Perenni Arbitrationis Curia
nominent. Ratio electionis in articulis a 4 ad 12 statuti condendi statuitur. Viri spatia novenorum annorum pro iudicibus sunt, et ad unum aut do spatia addita iterum elegi possunt. Comitia ternos annos habentur, tribus iudicibus se moventibus (et fortasse eorum magistratum reficere petentibus).
Nexus interni
- Eyffinger, Arthur, Arthur Witteveen, et Mohammed Bedjaoui.
1999
.
La Cour internationale de Justice 1946?1996.
Hagae et Londini: Martinus Nijhoff Publishers.
ISBN 90-411-0468-2
.
- Karg, Moritz.
2005
.
IGH vs. ISGH: Die Beziehung zwischen zwei volkerrechtlichen Streitbeilegungsorganen.
Baden-Baden: Nomos.
ISBN 3-8329-1445-5
.
- Rosenne, Shabtai.
2003
.
The World Court: What It is and How It Works.
Ed. 6a. Leiden: Nijhoff.
ISBN 90-04-13633-9
.
- Schulte, Constanze.
2004
.
Compliance with Decisions of the International Court of Justice.
Oxoniae: Oxford University Press.
ISBN 0-19-927672-2
.
- Zimmermann, Andreas, et al., eds.
2006
.
The Statute of the International Court of Justice: A Commentary.
Oxoniae: Oxford University Press.
ISBN 0-19-926177-6
.