Canno

E Vicipaedia
(Redirectum de Tormentum )
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{ latinitas }}.
Vide etiam paginam discretivam: Canno (discretiva) .
Cannones in portu Exoniae positi.

Canno (-nis, m. ), [1] seu tormentum ignivomum , [2] est tormentum bellicum , quod ingentia missilia vi ignica emittit. Missilia, quae antiquitus ex globosis libramentis saxeis aut ferreis componebantur; hodie autem ex magnis acutisque glandibus , arma igni vehementer acta per longos cannones eiciuntur ut gravissimam hominibus, vehiculis , atque aedificiis cunctis perniciem afferant. Cannonum nonnulla exstant genera, magnitudine , pondere , atque iactus potentia varia, et praesertim antiquiores a recentioribus distinguuntur. Primum enim saeculis decimo quarto et decimo quinto pulvere pyrio a Sina introducto cannones exstrui coeperunt apud omnes civitates Europaeas usu bellico; et bellum graviter armis ipsis mutatum et asperius factum est.

Nexus interni

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. "Regia fonderia cannonum civitatis Stily" [ nexus deficit ] .
  2. Victorius Ciarrocchi : Vox Latina : Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati , tomus 45, 2009, fasc. 177.

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad cannonem spectant ( Cannon , Cannons ).
Vicimedia Communia plura habent quae ad cannones spectant.