Theodorus Ivanovic Teodorov
(Bulgarice
Теодор Иванов Теодоров
, natus die
8 Aprilis
1859
in oppido Elena
Ternobo
in provincia, mortuus die
5 Augusti
1924
in Borovec apud
Serdicam
) rerum politicarum peritus
Bulgaricus
fuit.
Postquam scholam frequentavit, Teodorov
Odessae
et
Lutetiae
iurisprudentiae studebat atque deinde causidicus operam dedit. Ab anno
1899
delator publicus et iudex in iudicio summo Bulgarico fuit.
Teodorov annis
1894
-
1923
legatus ad parlamentum Bulgariae fuit et primis duobus annis etiam praeses parlamenti erat. Annis
1896
/
97
administer iustitiae in consilio ministrorum
Constantini Stoilov
et deinde ad annum
1899
administer aerarii publici erat. Annis
1911
-
1913
in consilio ministrorum
Ioannis Evstratiev Gesov
iterum administer aerarii fuit. A die
28 Novembris
1918
ad usque diem
6 Octobris
1919
Primus minister
et eodem tempore administer rerum exterarum erat. Quod administerii iam die
17 Octobris
1918
susceperat. Ad usque annum
1923
se a vita publica ressit, sed tum inter seditiosos fuit, qui eius successorem
Alexandrum Stambolijski
deposuerunt.