Theodorus Heuss
Nativitas
:
31 Ianuarii 1884
;
Brackenheim
Obitus
:
12 Decembris 1963
;
Stutgardia
Patria
:
Germania
Familia
Genitores
:
Ludwig Heuss
;
Elisabeth Heuss
Coniunx
:
Elly Heuss-Knapp
Proles
:
Ernst Ludwig Heuss
Memoria
Sepultura
:
Waldfriedhof Stuttgart
Theodorus Heuss
(
Theodisce
Theodor Heuss,
1884?1963) fuit
vir publicus
Factionis Democraticae Liberalis Germaniae
et primus
Praeses Foederalis rei publicae Germaniae
, ab anno
1949
usque ad annum
1959
.
Fuit
ephemeridum
scriptor
et
Friderico Naumann
se adiunxit. Annis
1905
ad usque
1912
, actis diurnis
Hilfe
('Auxilium') praefuit. Ab anno
1910
Factioni Populari pro progressione (Theodisce
Fortschrittliche Volkspartei
) interfuit, tum a revolutione anni
1918
factioni
Theodiscae Democraticae
('Deutsche Demokratische Partei'), quae ab anno
1930
factio Theodiscae Rei Publicae ('Deutsche Staatspartei') nominabatur. Annis
1920
ad usque
1933
,
professor
universitatis
rerum politicarum
Berolini
erat. Annis
1924
-
1928
et
1930
-
1933
, legatus ad
Dieta Imperii Germanici
erat. Die
23 Martii
1933
, pro lege praecipua
Nazistarum
votum tulit. Cum autem factio fascista rerum in Germania potitus esset, de re publica se recedere debuit. Anno
1945
-
1946
, minister culti
?
in
Virtembergia-Badenia
terra fuit, tum ad annum
1947
professor
Stuttgardiae
, deinde anno
1948
/
1949
praeses Factionis Liberalis et eodem tempore particeps
consilio eorum qui leges faciebant
, quod fundamentalem Rei Publicae Germaniae
legem
tulit. Mense Augusto 1949, legatus ad
Dietam Foederalem Germaniae
et praeses fractionis FDP in parlamento electus est, sed iam paulo post mandatum reliquit, quod praeses foederalis nunc factus est.
Die
12 Septembris
1949
a
Concilio Foederali
primus praeses novae rei publicae creatus est. Die
17 Iulii
1954
iterum electus est, et ad
12 Septembris
1959
officium summum rei publicae tulit.
Theodorus Heuss die
12 Decembris
1963
mortuus est.
Nexus interni
Praesides Fractionis
FDP
Dietae Foederalis Germaniae