한국   대만   중국   일본 
Taliban - Vicipaedia Jump to content

Taliban

E Vicipaedia
Vigiles Talibani planities Herat in tergo autocineti onerarii circumeant.

Talibani ( Afganice ?????? ??lib?n 'discipuli, supplices' [1] [2] ), qui alii Taliban seu Talebani [3] , sed sese Emiratum Islamicum Afghaniae appellant, [4] sunt factio politica , motus fundamentalis Islamisticusque sectae Deobandi , atque organizatio militaris plerumque in Afgania , ubi bellum ( gihad ) intra civitatem prospere gerit. [5] [6] [7] Ex 2016 , eorum dux Mawlawi Hibatullah Akhundzada esse creditur. [8] [9] [10] Eis anno 2021 sunt 200 000 fere bellatorum. [11]

Urbs Kandahar incunabula Talibani fuisse dicitur. Coeperunt bellum civile , quod anno 1996 finitum est, a Talibanis capta Cabura capite . De illo tempore, Islamico regimini Sariae fundato Afgania subiecta est, a qua iura mulierum a nonnullis opprimere dicuntur. Taliban Afganiam regebant a Septembri mense 1996 usque ad Octobrem 2001 .

Mense Decembri anni 2001 , post tromocraticos Impetus 11 Septembris anno 2001 in Civitatibus Foederatis Americae , Consociatio Nationum , internationalis consocietatis a Civitatibus Foederatis Americae ducta, creationi auctoritatem attulit quae Talibanicum regimen delevit et nova democratica gubernatione praesidis Hamidi Karzai favit.

Nuper autem, anno 2021 a mensibus prioribus atque Augusti mensem, increperunt copiae Talibanicae in urbes maximae magnitudinis hominum, etiam Cabulum caput surripientes postquam nonnulla proelia cum Viribus Securitatis Afganiensibus. Adhuc, multa milia hominum aut iam a plaga refugientes in civitates Occidentales ad sese perservandos discederunt.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Vocabula Taliban ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latine reddita a Nicolao Gross , apud Ephemeridem .
  2. Definition of TALIBAN . . www.merriam-webster.com   .
  3. http://ephemeris.alcuinus.net/nuntius.php?id=1950
  4. Post, The Jakarta. "US welcomes Qatar decision on Taliban name change"  
  5. Deobandi Islam: The Religion of the Taliban . . Globalsecurity.org  
  6. Rubin, Barnett. article . a Center on International Cooperation, 2 Novembris 2015 divulgata (primum intra Al Jazeera divulgata)   ("The Taliban . . . have repeatedly said that their jihad is limited to their own country.")
  7. J. Eggers, [1] a RAND Corporation divulgata [accessum 11 Novembris 2015].
  8. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named Akhundzada
  9. U.S., Gulf States Blacklist Afghan Taliban, Iranian Officers For Terrorist Financing . . RadioFreeEurope/RadioLiberty   .
  10. Quetta: Symbol of Pakistan's war on militants or Taliban haven? . . The National . 2 Aprilis 2017   .
  11. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named 2021number

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Talibanos spectant.