![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Stanislaus Todorov
Stanislaus Todorov: imago
Nativitas
:
10 Decembris 1920
;
Klenovik
Obitus
:
17 Decembris 1996
;
Serdica
Patria
:
Bulgaria
Familia
Coniunx
:
Sonya Bakish
Memoria
Sepultura
:
Central Sofia Cemetery
Stanislaus (Stanko) Georgii f. Todorov
(Bulgarice
Станко Георгиев Тодоров
, natus die
10 Decembris
1920
in oppido Klenovik
Perunopoli
in provincia, mortuus die
17 Decembris
1996
Serdicae
) fuit rerum politicarum peritus
Bulgaricus
.
Todorov iam iuvenis sodalis factionis communisticae factus est. Inter
secundum bellum mundanum
bellator tectus contra magistratum praesidis ministrorum
Bogdanis Filov
certavit, quod cum
Germania
nazista
foedus signavisset. Post bellum finitum Todorov moderator factionis communisticae, quae tum rerum potiebatur, factus est.
Annis
1952
-
1957
administer agriculturae erat et annis
1954
-
1990
legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit. Ab anno
1962
praeses vicarius consilii ministrorum factus die
17 Iulii
1971
ipse
Primus minister Bulgariae
Theodoro Zivkov
successit. Hoc magistratu ad diem
16 Iunii
1981
fungebatur, deinde praeses parlamenti Bulgarici fuit. Hunc magistratum fungens feliciter pro dimissione Theodori Zivkov nitebatur. A die
6
ad usque
17 Iulii
1990
pro tempore
Praeses Bulgariae
erat. Tum ad usque
1994
Factionem Socialisticam duxit, ut Communistae nunc vocabantur.