Sonny et Cher anno
1976
.
Sonny and Cher
fuit grex musicus
Americanus
duorum membrorum:
Salvator Bono
, natus die
16 Februarii
1935
in
Detroiti
Michiganiae
, mortuus
5 Ianuarii
1998
prope
Lacum Tahoam
in
California
, et
Cher
, nata in
El Centro
California
die
20 Maii
1946
).
Sonny et Cher convenerunt anno
1962
, cum Cher sedecim annos nata esset et Sonny viginti septem natus annos. Matrimonio coniuncti sunt post duos annos et in breve tempus inceperunt una musicen conficere. Fecerunt eorum prima clara carmina anno
1965
:
I Got You, Babe
atque
Baby Don't Go,
. Peperit Cher filiam anno
1969
nomine Chastity. Anno
1971
incepit eorum programma televisificum legendarium "The Sonny & Cher Comedy Hour". Quamquam popularissimi fuerunt, propinquitas personalis eorum haud erat bona et diverti sunt anno
1974
. Tres dies post, ultimum programma Sonny et Cher fecerunt. Habuerunt brevem revictum programmatis unum annum post, sed non iam successum habuerunt. Non apparuerunt denuo in publico ante quam Novembri
1987
, cum canerent "I Got You, Baby" in programmate
David Letterman
.
Successum haud magnum habuit post "Sonny et Cher" gregem, sed in politica valuit. Anno
1988
electus est caput urbis
Palm Springs
,
California
, postea autem electus est etiam in
Cameram Repraesentantium Civitatum Foederatarum
. Anno
1998
mortuus est, cum
Lacum Tahoam
incoleret. Uxor quarta eius, Maria, etiam est in Camera Repraesentium.
Cher mansit popularis post suum divortium et etiam confecit alba nota, sicut "Gypsys, Tramps & Thieves" (
1971
) et "Half-Breed" (
1973
). Anno
1975
, habuit per tempus breve programma televisificum simpliciter
Cher
nominatum. Eodem anno etiam nupsit
Gregorium Allman
. Cursus eius deterior erat interdum, sed iterum facta est popularis
annis 1980
, cum appareret in pelliculis sicut "Mask" (
1985
) et "The Witches of Eastwick" (
1987
), et ob hanc meruit
praemium Academiae
. Brevi edidit carmina nota "I Found Someone" (
1987
) et "If I could turn back time" (
1989
). Successus eius denuo factus est deterior, et ineuntibus
annis 1990
apparebat in
praeconiis mercatoriis
. Exeuntibus autem annis 1990 denuo fecit musicen popularem, ut puta album "Believe" (
1998
). Ineuntibus
annis 2000
fecit sua "ultima itera musica" sed denuo pergebat. Cher saepe stilum mutavit temporibus mutantibus, ut auditoribus iuvenibus placeret. Per iocum dictum est, si fuerit holocaustum nucleare, soli
blattae
et Cher supervivent.
- Look at Us (1965)
- The Wondrous World of Sonny & Cher (1966)
- In Case You're in Love (1967)
- All I Ever Need Is You (1972)
- Mama Was a Rock and Roll Singer, Papa Used to Write All Her Songs (1973)