![Wikidata](//upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/f/ff/Wikidata-logo.svg/25px-Wikidata-logo.svg.png)
Sextus Tarquinius
Sextus Tarquinius: imago
Nativitas
:
6. saeculum a.C.n.
;
unknown value
Obitus
:
512 a.C.n.
;
Gabii
Patria
:
Roma antiqua
Sextus Tarquinius Lucretiae pudicitiam nocturna vi expugnat :
imago
a
Titiano
picta
Sextus Tarquinius
fuit unus e filiis
L. Tarquinii Superbi
, ultimi regis
Romani
. Infamis factus est postquam vim intulit
Lucretiae
, uxori
Collatini
, quae femina summae virtutis erat. Quod nefandum scelus causa fuisse dicitur cur indignans populus
regnum Romae
abrogarit. Postquam autem
Lucius Brutus
Tarquinios
Roma expulit (
509 a.C.n.
) Sextus
Gabios
sese recepit ubi ab inimicis occisus est
[1]
.
Petrus Paulus Rubens
: Sextus Tarquinius et Lucretia.
Rex
Tarquinius Superbus
tres filios genuisse tradebatur : maximusne natu an minimus natu fuerit Sextus difficile dictu quia auctores antiqui de ea re dissentiunt
[2]
. Cum Romani septimum iam annum bello adversus
Gabinos
detinerentur nec ullo modo vincere possent, Sextus strategema ignominiosum cum patre concinnavit. Nam fictis simultate et discordia, quo maiorem fidem hostibus faceret, Tarquinius Superbus filium medio foro virgis caedi iussit. Quo facto velut transfuga odio et metu patris motus Sextus cum paucis comitibus Gabios confugit ubi benigne acceptus est. Tum beneficiis suis (parvis victoriis et multa praeda quam pater sine firma custodia e composito filio diripiendam relinquebat) paulatim tantam fiduciam apud Gabinos sibi paravit ut dux totius exercitus legeretur; peritiam enim suam cum rerum bellicarum tum praesentium hostium iactitabat atque ad bellum adversus Romanos velut privato odio impulsus semper hortabatur. Deinde Sextus patri Romam nuntium clam misit, quid nunc faciendum quaesitum. Tarquinius Superbus verbum quidem nullum respondit sed in horto prope regiam coram nuntio capita supereminentium papaverum baculo decussit. Quo renuntiato filius intellexit sibi praecipere patrem ut primores civitates e medio tolleret. Clarissimos igitur viros illius civitatis varie accusatos morte vel exsilio damnavit. Deinde urbem optimis defensoribus orbam patri sine pugna tradere potuit. E quo tempore velut rex Gabinorum fuit, ut pater rex Romanorum erat.
Sextus Lucretiae pudicitiam nocturna vi expugnans (supra) et Lucretia sese necans coram marito et propinquis (infra). Imago picta e manuscripto sedecimi saeculi.
Paulo post uxorem sobrini sui
Collatini
, nobilem matronam Romanam
Lucretiam
nomine, a qua, absente marito, tamquam cognatus hospitium benignum acceperat, vi nocturna stupravit. Misera puella se ipsa propter dedecus necavit (de qua fabula plura invenies sub nomine
Lucretia
). E quo facinore
Lucio Bruto
ducente seditio orta est quae regem cum liberis Roma expulit. Aeternum exsilium lege eis indictum est. Secundum narrationem a Tito Livio traditam
[3]
, dum pater et fratres
Caere
in
Etruriam
confugiunt, Sextus
Gabios
in regnum suum sese recepit ubi ab inimicis occisus est. Contra
Dionysius
eum simul cum fratribus aciei
Tarquiniensium
praeficit
[4]
illo proelio quo consul Lucius Iunius Brutus periit, atque mox denuo cum Tito Tarquinio fratre aciei Latinorum in exercitu
Porsennae
[5]
.
P. Valerio
quartum et
Tito Lucretio
iterum consulibus (504 a.C.n. ?) quoque
Sabinorum
exercitum contra Romanos infeliciter duxit
[6]
.
Tito Aebutio
Quinto Cloelio
consulibus (499 a.C.n. ?)
Signiam
,
coloniam Romanam
frustra obsedit
[7]
.
Quinto Cloelio
Tito larcio
consulibus (498 a.C.n. ?) quoque cum Octavio Mamilio dux exercitus confoederationis Latinae electus est ad bellum cum Romanis praeparandum
[8]
. Tandem proelio apud lacum Regillum (496 a.C.n. ?) a
dictatore
Aulo Postumio
victus, occisus est
[9]
- Dionysius Halicarnassensis
, libro quarto
Antiquitatum Romanarum
cap. 55-58, 64-67, 70-71 et 85(4) necnon libro quinto cap. 15, 22, 40.
- Florus
, libro primo
Epitomae rerum Romanarum
, capite septimo.
- Ovidius
, libro secundo
Fastorum
691-852.
- Titus Livius
, libro primo
Ab Urbe condita
capitibus 53-54, 57-58 et 60.
- Valerius Maximus
, libro sexto
Factorum dictorumque memorabilium
, 1,1 (
de pudicitia
).
- ↑
Titus Livius
I,60.
- ↑
Minimus natu :
Titus Livius
I,53(5).
Ovidius
Fasti
II,691. Maximus natu :
Dion. Hal.
IV,64,2. Maior natu (duorum ?) :
Cicero
, De rep. II,46.
- ↑
I,60.
- ↑
Ant. Rom
. V,15(4).
- ↑
Ibid.
V,22,4
- ↑
Ibid
. V,40.
- ↑
Ibid
. V,58.
- ↑
Ibid
. V,61.
- ↑
Ibid
VI,10-12.