Sergius Sargsjan
Nativitas
:
30 Iunii 1954
;
Khankendi
Patria
:
Unio Sovietica
,
Armenia
Familia
Genitores
:
Azat Sargsyan
;
Nora Sargsyan
Coniunx
:
Rita Sargsyan
Sergius
, vulgo
Ser?
Sargsjan
vel litteris Armeniacis ???? ???????? (
Stephanocertae
in
Carabachia Superiori
natus die
30 Iunii
1954
) est politicus
Armeniae
, ab anno
2008
praeses patriae, atque
ludi scaccorum
magister.
Sergius Sargsjan alumnus est
universitatis Erevanensis
et breviter miles
unionis Sovieticae
. Inter ductores fuit factionis communisticae Carabachiae Superioris, quae regio eo aevo fuit separata rei publicae Armenicae pars. Ibi inter annos fere 1988 et 1994 contra
Atropatenam
militavit, sed etiam legatus est ab anno 1990 apud consilium Armeniae omnis supremum. Conditor habetur hodierni Armenorum exercitus. Minister munitionis Armeniae fuit a die
21 Augusti
1993
ad
17 Maii
1995
, primo ministro
Hrant Bagratjan
, rursusque a
20 Maii
2000
ad
26 Martii
2007
, primo ministro
Andronico Margarjan
; cui statim succcedit, primus minister a
4 Aprilis
2007
ad
9 Aprilis
2008
merens. Insuper minister fuit pro rebus internis a
4 Novembris
1996
ad
11 Iunii
1999
sub tribus primis ministris.
Praesides Armeniae (1991?)
Primi ministri Armeniae (1990?)
Ministri munitionis Armenici (1990?)