Capaneus
Thebarum moenia ascendit,
Creon
despexit.
(Amphora
rubris figuris ornata
ex
Campania
, circa annum 340 a.C.n.,
Museum J. Paul Getty
, Malibu, California)
Septem contra Thebas
(
Graece
: ?πτ? ?π? Θ?βα?) est
Aeschyli
tragoedia
anno
467 a.C.n.
Athenis acta, quae pugnam
Eteoclis
et copiarum
Thebanarum
contra
Polynicem
et socios Argivos in vetere
carmine epico
[1]
narratam scaenice retractat. Ultima (ac sola relicta) pars est
Thebanae
trilogiae ad quam pertinebant insuper
Laios
,
Oedipus
et
drama satyricum
Sphinx
. Ita Apollinis iram Labdacidas persequentem a primo
Lai
peccato qui invito deo filium genuit usque ad totius stirpis
[2]
internecionem explicabat. Hac tetralogia Aeschylus palmam reportavit
[3]
.
Maxima pars tragoediae constat e sermonibus longis, quibus feminae Thebanae aut speculator qui consilia hostium refert cum Eteocle rege disputant de periculo sibi creato ab infesto exercitu, qui iam ad portas est. Quibus diverbiis patefiunt
animus
habitusque Eteoclis. Partes lyricae quoque non desunt inprimis post Eteoclis profectionem.
Unusquisque eorum septem, qui
copias
Argivas
in septem portas urbis Thebarum duxerunt, et
insignia
cuiusque multis verbis exponuntur. Deinceps Eteocles singulos duces Thebanos Argivis attribuit. Ut postremus dux, qui septimam portam petit, Polynices, frater regis, apertus est, Eteocles reminiscens exsecrationis Oedipodis patris decernit ipse fratrem ad septimam portam impugnare et abit. Post
carmen
chori
nuntius
procedit et profert in medium hostes quidem repulsos, sed Eteoclem Polynicemque invicem occidisse.
Corporibus
in
scaenam
prolatis
cantu lugubri
deflentur.
Quia fabula
Sophoclea
, quae
Antigone
inscribitur, maxime diligebatur, extrema pars Aeschyleae tragoediae rescripta est quinquaginta annis post mortem auctoris. Cum fabula ab Aeschylo conscripta desierit in maestitiam doloresque mortuorum fratrum, nunc continet extremam partem, quae quasi fabulam Sophocleam exorditur: Nuntius procedit et exclamat Polynicem
humari
vetitum esse; cuius soror Antigone profitetur se id edictum contempturam.
Septeni duces, qui Thebas oppugnant aut defendunt, sunt:
- Prologusː
rex Eteocles populum ad moenia mittit et fausta esse deorum auspicia proclamat. Nuntius ex exercitu Eteoclem de hostium consiliis certiorem facitː septem duces elegerunt qui portam unam quisque sortiti adorturi sunt. Eteocles deos precatur.
- Parodos
ː
chorus pavidarum feminarum clamore belli expavefactarum ad omnia templa discurrunt et magna voce deis supplicant ne urbe capta ad servitutem redigantur.
- Primum episodiumː
Eteocles feminas increpat quod ululatibus totam urbem ad terrorem et desperationem impellant. De feminarum natura verba contumeliosa facit
[4]
atque eas hortatur si quidem deos precari velint ne quidquam aliud ab eis quam societatem in bello gerendo petant. Pollicentur tacituras esse.
- Primum stasimonː
statim atque Eteocles abiit feminae pavore rursus captae calamitatibus urbium ab hostibus captarum ingemunt.
- Secundum episodiumː
speculator redit et septem hostium duces describit e quibus unusquisque emblema clipeo adfixum gestabat quod adrogantiam illorum patefaciebat (praeter
Amphiaraum
qui nullum emblema in orbe gerebat et vir bonus piusque dicitur). Cuique eorum Eteocles adversarium fortem quidem sed moderationem et pietatem exhibentem designat. Contra septimum ducem Polynicem ipse prodibit. Fraternum sanguinem effundere nefas esse proclamans chorus ab illo incepto eum deterrere conatur. At Eteocles nullo alio remedio paternas exsecrationes et deorum odium placari posse reputans
[5]
in consilio suo perstat.
- Secundum stasimonː
pavidae feminae duplicem caedem praesentiuntː Lai peccatum et eius stirpis miserabile fatum recensent.
Erinyem
enim metuunt ne perniciem Labdacidarum peragat. Nam Oedipus
Scythico
advenae (hoc est ferro) mandaverat ut bona sua inter heredes partiretur
[6]
.
- Tertium episodiumː
nuntius pavidis feminiset salutem civitatis et utriusque fratris mortem renuntiat. Quae inter gaudium et maerorem mediae versantur.
- Exodosː
tragoedia luctuosis cantibus explicit. Corpora fratrum in scaenam inferuntur et velut deploratio sequitur (chorus in duos dimidios choros dividitur qui alternis cantant atque sibi respondent). Nam civitatis praeconis proclamatio humari Polynicem vetans et Antigonae responsum se nihilominus fratrem humaturam apocrypha plerumque iudicantur
[7]
.
- ↑
Thebais
hodie deperdita.
- ↑
Nam apud Aeschylum Eteocles et Polynices sine liberis mortui suntː
?τ?κνου? κλα?σω πολεμ?ρχου?
(versus 830) .
- ↑
Didascalia antiqua.
- ↑
Versus 187-8ː
μ?τ? ?ν κακο?σι μ?τ? ?ν ε?εστο? φ?λ? //ξ?νοικο? ε?ην τ? γυναικε?? γ?νει
= utinam nec in adversis nec in prosperis rebus umquam cum femina consociatus sim?
- ↑
Versus 719ː
θε?ν διδ?ντων ο?κ ?ν ?κφ?γοι? κακ?
, hoc est 'mala a deis missa non effugias'.
- ↑
Helmut Engelmann, "
Der Schiedsrichter aus der Fremde (Zu Aischylos, Sieben gegen Theben)
",
Rheinisches Museum fur Philologie
, 1967ː 97-102
- ↑
Carolus Guil. Muller,
De Aeschyli Septem contra Thebas
, Gottingae, 1836. Everard Flintoff, "
The Ending of the "Seven against Thebes"
",
Mnemosyne
, 1980ː 244-271.
- Louise Bruit-Zaidman, "
La voix des femmes : les femmes et la guerre dans Les Sept contre Thebes
" in
Melanges Etienne Bernand
, 1991ː 43-54
- H. D. Cameron, "
The Power of Words in the Seven against Thebes
",
Transactions and Proceedings of the American Philological Association
, 1970ː 95-118
- Sylvie David, "
Images en scene : a propos des boucliers des Sept contre Thebes
" in
L'Antiquote et la vie des arts
,
Vesontione
, 2012.
- Marie Delcourt, "
Le role du chœur dans les sept devant Thebes
",
L'Antiquite Classique
, 1932ː 25-33
- Franco Ferrari, "
La decisione di Eteocle e il tragico dei "Sette contro Tebe"
",
Annali della Scuola Normale Superiore di Pisa. Classe di Lettere e Filosofia
, 1972ː 141-171
- Christian Froidefond, "
La double fraternite d'Eteocle et de Polynice (les Sept contre Thebes, v. 576-579)
",
Revue des Etudes Grecques
, 1977ː 211-222
- I Sette a Tebe : dal mito alla letteratura : atti del seminario internazionale, Torino 21-22 febbraio 2001
, Bononiae, 2002
- Francois Jouan, "
Ares a Thebes dans la tragedie attique
" in
Melanges Pierre Leveque. Tome 4
, 1990ː 221-239
- Anna A. Lamari, "
Aeschylus' Seven Against Thebes vs. Euripides' Phoenissae: Male vs. Female Power
",
Wiener Studien
, 2007ː 5-24
- Liana Lupa? et Zoe Petre,
Commentaire aux ≪ Sept contre Thebes ≫ d'Eschyle
, Les Belles Lettres, 1981
Recensio critica
- Franco Maltomini, "
La scelta dei difensori delle sette porte nei "Sette a Tebe" di Eschilo
",
Quaderni Urbinati di Cultura Classica
, 1976ː 65-80
- Agis Marinis, "
Dionysiac Metaphor in Aeschylus' Seven Against Thebes
",
Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici
, 2012ː 9-44
- Alain Moreau, "
Fonction du personnage d'Amphiaraos dans les ≪ Sept contre Thebes ≫ : le ≪ blason en abyme ≫
",
Bulletin de l'Association Guillaume Bude
, 1976ː 158-181
- Stefano Novelli,
Studi sul testo dei sette contro Tebe
, Amstaelodami, 2005
- Harald Patzer, "
Die Dramatische Handlung Der Sieben Gegen Theben
",
Harvard Studies in Classical Philology
, 1958ː 97-119
- Albertus Rohlecke,
Septem adversus Thebas et Prometheum vinctum esse fabulas post Aeschylum correctas
, Berolini, 1882
- Hanna M. Roisman, "
The Messenger and Eteocles in the Seven against Thebes
",
L'Antiquite Classique
, 1990ː 17-36
- Marlene Ryzman, "
The authenticity of the final scene of Aeschylus' Septem contra Thebas ? A psychological perspective
",
Revue belge de Philologie et d'Histoire
, 1983ː 87-115
- Scholia in Aeschyli Septem adversus Thebas
edidit Gaspar Morocho, Leon, 1989.
- Eva Stehle, "
Prayer and Curse in Aeschylus’ Seven Against Thebes
",
Classical Philology
, 2005ː 101-122
- Isabelle Torrance, "
Aeschylus: Seven Against Thebes (?πτ? ?π? Θ?βα?)
" in
Encyclopedia of Greek tragedy
, Wiley, 2013
- Philip Vellacott, "
Aeschylus' "Seven against Thebes"
",
The Classical World
, 1980ː 211-219
- Froma I. Zeitlin,
Under the Sign of the Shield: Semiotics and Aeschylus' Seven Against Thebes
, Romae, 1982
Recensio critica