Imperium
Seleucidarum
(flavo colore indicatum) anno circiter 300 a.C.n.
Seleucidae
(-arum
m.
) (
Graece
:
Σελευκ?δαι
) fuerunt domus regnatrix
Imperii Seleucidarum
(312-63 a.C.n.). Nomen traxerunt a
Seleuco
,
uno
ex
diadochis
qui
Alexandro Magno
mortuo sibi maximam imperii eius partem adscivit.
Imperium Seleucidarum maius esse et a pluribus hostibus vexatum videtur quam ut omnes eius partes contineri poterant.
Regibus
in bella contra alia diadochorum imperia intentis complures regiones se a Seleucidarum imperio solvebant. In earum numero erat
Parthia
, qua anno
238
Arsaces
Parnorum
nomadum
rex potitus est quamque regnum sui iuris fecit. Saeculo proximo
Arsacidae
, Arsacis suboles, e Parthia profecti omnes imperii Seleucidarum partes ab
Euphrate
ad orientem versas suae dicionis fecerunt.
Anno
64 a.C.n.
,
Pompeius
Philippo II
, ultimo Seleucidarum regi, regnum abrogavit et
Syriam
, ultimam tanti imperii partem, in
provinciam
Imperii Romani
redegit.
Nummus Seleuci I Nicatoris.
Nexus interni
- Bevan, E. R.
1902
.
The House of Seleucus.
2 voll. Londinii.
vol. 1,
vol. 2,
ambo apud archive.org