Catharina Senensis
Nativitas
:
25 Martii 1347
;
Sena Iulia
Obitus
:
29 Aprilis 1380
;
Roma
Nomen nativum
:
Caterina di Jacopo di Benincasa
Memoria
Sepultura
:
Basilica Sanctae Mariae supra Minervam
,
Basilica of San Domenico
sanctus (
feriae die
29 Aprilis, 29 Aprilis)
Catharina Senensis
(nata
Catharina Benincasa
Saenae Iuliae
die
25 Martii
1347
; mortua die
29 Aprilis
1380
) fuit
virgo
,
sancta
,
philosopha Scholastica
, et
Ecclesiae Doctrix
.
Per universam
Europam
pestis et bella ingravescebant in dies;
Ecclesia
ita scissionibus affecta est, ut contra legitimum
Papam
falsus aliquando exstaret. Catharina temporibus sic difficilibus nata est, Senis Iuliis,anno salutis millesimo trecentesimo quadragesimo septimo, ante diem octavum Calendas Iunias. Iam a pueritia se a Deo vocari, ut precibus vacaret atque
paenitentiam
duceret, animadvertit. Cum sextum decimum ageret aetatis annum,
Tertio Ordini
Sancti
Dominici
adscripta, domi se inclusit, quamvis obstarent sui. Ad eam nonnulli accedebant amici, precandi gratia. Aegrotorum curam per multos annos habuit; postea autem, ut penitus exstirparentur familiarum odia et vicorum
?
inter se, totam se dedit pacificationis negotio. Plurimum valuit, ne Ecclesia in discrimine versaretur: propterea, licet litteras nesciret primas, epistulas nihilominus dictavit, ut
Gregorius XI
et postea
Urbanus VI
gravissima cleri vitia coercerent; frequentesque misit epistulas regibus optimatibus universoque populo. Avide appetivit, ut Gregorius XI, servitute illa in Avennione restincta,
Romam
reverteretur. Procul dubio sui temporis mores et consuetudines omnino superavit, praesertim quia mulieres tales tractare quaestiones non solebant. Dialogum de Divina Providentia reliquit et multas epistulas, in quibus de re
theologica
et
mystica
stigmatis
optime egit. Romae, die tertio Calendas Maias, triginta tres annos nata, migravit ad Sponsum, anno millesimo trecentesimo octogesimo (
1380
).
Totius
Italiae
et hominum
morbis
Patrona
cum esset, a
Paulo VI Papa
tandem Ecclesiae doctrix renuntiata est. Eius dies festus agitur die 29 mensis Aprilis.