한국   대만   중국   일본 
Samuel Crompton - Vicipaedia Jump to content

Samuel Crompton

E Vicipaedia
Samuel Crompton circa 1800 . Pictura Caroli Allingham (1788?1850).
Subscriptio .
Solum exemplum muli nendi a Samuele Crompton facti exstans, in Museo Boltoniensi curatum.
Monumentum Samuelis Crompton in sepulcreto ecclesiae Sancti Petri Boltoniae.

Samuel Crompton (natus 10 Firwood Fold Boltoniae Lancastriae mense Decemberi 1753 ; mortuus ibidem apud 17 via King 26 Iunii 1827 ) fuit inventor Anglicus et auctor nendi industrialis . [1] Opus Iacobi Hargreaves et Ricardi Arkwright amplificans, mulum nendi excogitavit, quae machina per orbem terrarum artem nendi novavit. [2] [3]

Iuvenis quaestum faciens violina in theatro oppidano ludere solebat. In templo paroechiali Boltoniensi die 16 Februarii 1780 quandam Mariam Pimlott (vel Pimbley) duxit. Eis erant octo liberi , inter quos Georgius Crompton (natus 8 Ianuarii 1781 ), qui demum negotium familiare administraverit. [4]

Notae [ recensere | fontem recensere ]

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Baines, Edward. 1835 . History of the cotton manufacture in Great Britain. Londinii: H. Fisher, R. Fisher, and P. Jackson. Archive.org.
  • Cameron, Hector Charles. 1951 . Samuel Crompton. Londinii: Batchworth Press.
  • Daniels, George William. 1929 . The Early English Cotton Industry: With Some Unpublished Letters of Samuel Crompton. Londinii: Longmans, Green, and Company. Google Books.
  • French, Gilbert J. (1859) 1860 . The life and times of Samuel Crompton, inventor of the spinning machine called the mule: With an appendix of original documents, including a paper on the origin of spinning by rollers, read by Robert Cole . . . to the British association for the advancement of science. Ed. 2a. Mancuniae: T. Dinham & Co. (Prima editio: Londinii: Simpkin, Marshall, and Company.) Google Books.
  • Timmins, Geoffrey. 1996 . Four Centuries of Lancashire Cotton. Prestoniae: Lancashire County Books. ISBN 1-871236-41-X .

Nexus interni

Nexus externi [ recensere | fontem recensere ]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem Crompton spectant.